MS A
Alphabetic Layer
MS B
Alphabetic Layer

[Garufi 3,1 - 3,1 missing]

[Garufi 3,1 - 3,1 missing]

[Garufi 3,2 - 3,6] [Charta 15r] [Charta 3] prima mundi etas est ab Adam usque ad diluuium, continens annos, iuxta hebraicam ueritatem, mille sexcentos quinquaginta sex, iuxta Septuaginta uero interpretes duo milia ducentos quadraginta duos; generationes uero iuxta utramque editionem numero decem, que uniuersali est deleta diluuio, sicut primam cuiusque hominis obliuio demergere consueuit etatem.

[Garufi 3,2 - 3,6] [Charta 1r][Column 1r.b] prima mundi etas est ab Adam usque ad diluuium, continens annos, iuxta hebraycam ueritatem mille sexcentos quinquaginta sex, et iuxta lxx interpretes duo milia ducentos lx duos; generationes uero iuxta utramque editionem numero decem, que uniuersali est deleta diluuio, sicut primam cuiusque hominis obliuio demergere consueuit etatem.

[Garufi 3,7 - 3,16 missing]

[Garufi 3,7 - 3,16] fuerunt Noe filii tres, ex quibus ita sunt orte gentes.
de Iafeth quindecim, de Cham triginta, de Sem xxuii.
Sem annos duos post diluuium genuit Arfaxath, a quo sunt Chaldei.
Arfaxath genuit Salem, a quo Samarite et Indi.
Sale genuit Heber, a quo Hebrei.
Heber genuit Falech, cuius tempore turris hedificatur et linguarum diuisio fit.
in solo Heber prisca remansit lingua, quia in ea conspiratione non fuit.
turris uero duo milia clxxiiii dicitur passuum.
hanc Nebroth gigans construxit.
hac etate ScitharumAdded initial "s" and final "5". regnum oritur, ubi primus regnauit Thannus.
tunc et regnum Egyptiorum ubi priimus regnauit Thoes.
dehinc regnum Assiriorum, ubi prius regnauit Belus, quem dicunt Saturnum quidam; deinde Ninus qui condidit Niniuen.
hoc tempore Abraam nascitur, et post mortem Nini a Ssemiramide regina rehedificata est Babilonia, ubi regnauit annos quadraginta.

[Garufi 3,17 - 4,2] secunda etas a Noe usque ad Abraam generationes iuxta hebraicam ueritatem complexa decem, annos autem ducentos nonaginta duos.
porro iuxta Septuaginta interpretes anni mlxxii.
generationes uero xi.
hec uero quasi pueritia fuit generationis populi Dei.
et ideo in lingua inuenta est hebrea.
a pueritia namque homo incipit nosse loqui, que idcirco appellata est, quod fari non potest.
ab Adam itaque usque ad Abraham iuxta hebraicam [Charta 15v] [Charta 4] ueritatem computantur anni mille nungenti quadraginta octo, secundum Septuaginta interpretes fiunt anni tria milia trecenti xiiiiiu.

[Garufi 3,17 - 4,2] secunda etas a Noe usque ad Habraam generationes omnes iuxta hebraycam ueritatem conplexa de[Column 1r.b]cem nonaginta duos.
porro lxx septuaginta duos.
generationes uero undecim.
hec uero quasi generationis populi Dei.
et ideo in lingua inuenta est Hebraica.
a pueritia namque homo incipit nosse loqui, que idcirco appellata est, quod fari non potest.
ab Adam itaque usque ad Abraham iuxta hebraicam ueritatem computantur anni mille nungenti xl uiii, secundum interpretes lxx fiunt anni tria milia ccc xiiii.

[Garufi 4,3 - 4,10] tertia ab Abraham usque ad Dauid, generationes iuxta utramque auctoritatem xiii annos uero, secundum Hebreorum auctoritatem nungentos quadraginta duos complectens; iuxta Septuaginta uero interpretes anni tria milia c xxxuii.
hec uelud quedam adolescentia fuit populi Dei, a qua etate incipit homo posse generare, propterea Matheus euangelista generationum ab Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater multarum gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
ab Adam uero iuxta Hebreorum auctoritatem usque ad Dauid fiunt anni duo milia octingenti nonaginta, secundum Septuaginta interpretes tria milia cu.
cur autem annorum hec diuersitas sit, in sequentibus ostendetur.

[Garufi 4,3 - 4,10 missing]

[Garufi 4,11 - 4,17] quarta a Dauid usque ad transmigrationem Babilonis annos habens, iuxta hebraicam ueritatem, cccccdlxxiii, iuxta uero Septuaginta translationem xii amplius generationes iuxta utrosque codices xuii, [Charta 16r] quas tamen euangelista Matheus certi misterii gratia xiiiiiu ponit a qua uelud iuuenili etati populo Dei regum tempora ceperunt; hec namque in hominibus etas apta gubernando solet existere regno.
ab exordio autem prime etatis, usque ad trasmigrationem Babilonis computantur anni tria milia ccclxxiii secundum Hebreorum auctoritatem, iuxta lxx uero interpretes anni tria milia quingenti nonaginta.

[Garufi 4,11 - 4,17 missing]

[Garufi 4,18 - 4,25] quinta quasi senilis etas a transmigratione Babilonis usque in aduentum Domini Saluatoris in carne.
generationibus et ipsa xiiiiiu.
porro annis, secundum Hebreorum auctoritatem, quingentis octoginta uiiiiix extenta; iuxta Septuaginta autem annis quingentis Septuaginta uiii, in qua graue senectute fessa malis crebrioribus plebs hebrea quassatur.
taliter itaque ab exordio temporum usque ad incarnationem Christi Domini secundum Hebreorum auctoritatem prosequente beato Ieronimo fiunt anni tria milia dcccccmlii.
uerum iuxta Septuaginta interpretes, quos omnino Greci secuntur, numerantur anni uduiii.
Eusebius autem, quem Orosius secutus est, inter utrosque numerat annos ucxcuiiiiix quibus pene omnes [Charta 16v] latini utuntur.

[Garufi 4,18 - 4,25 missing]

[Garufi 4,26 - 5,2] sexta etas, que nunc agitur, nulla generationum, uel teporum serie certa, sed ut etas decrepita, ipsa totius seculi morte comsumenda: has erumpnosas, plenasque laboribus mundi [Charta 5] etates, quique beati felici morte uicerunt septimam iam sabbati perhennis etatem suscepti, octauam beate resurrectionis etatem, in qua semper cum Domino regnent, expectant.

[Garufi 4,26 - 5,2 missing]

[Garufi 5,3 - 5,10] etas quippe duobus modis dicitur: aut enim hominis, sicut a natiuitate infantia usque in annos septem, pueritia usque ad annos quattuordecim, adolescentia a quinto decimo usque in uicesimum octauum, iuuentus usque ad xluiiiiix, senectus a quinquagesimo usque ad lxxuiiiiix, decrepita ab anno octogesimo quousque uita finitur.
aut mundi, cuius prima etas ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad captiuitatem Iudeorum in Babiloniam, quinta deinde usque ad aduentum Saluatoris, sexta, que nunc est usque quo mundus iste finiatur, quarum decursus per generationes, et regna euidentius infra, prout inuenire potui, explicabo.

[Garufi 5,3 - 5,10 missing]

[Garufi 5,11 - 5,18] [Charta 17r] creator omnium uisibilium et inuisibilium, qui trinus et unus Deus est, in principio creauit celum et terram, mare, et omnia, que in eis sunt, tempora quoque instituit, nam prima die in lucis nomine condidit angelos, secunda die in discretionis uocabulo speciem aquarum, quarta luminaria celi, uidelicet solem, et lunam, et stellas, que temporum sunt ordinationes, quinta animantia ex aquis, sexta animantia ex terra, et hominem, quem appellauit Adam, et posuit in paradiso, cuius de latere dormientis costam tollens, mulierem edificauit, ut eius adiutorio genus propagaret humanum, septima autem die requieuit Deus ab omni opere prime ac noue conditionis; hoc autem secundum licteram.

[Garufi 5,11 - 5,18 missing]

[Garufi 5,19 - 5,19] incipit prima etas.

[Garufi 5,19 - 5,19 missing]

[Garufi 5,20 - 5,25] primo igitur anno, postquam de paradiso Adam ligni uetiti culpa proiectus est, cognouit uxorem suam genuitque Cayn, deinde Abel, quorum unus, uidelicet Abel, iustus simplex ac innocens fuit et Deo placens, ideoque iustus.
Cain uero superbus, inuidus, ac nocens, et Deo displicens, ideoque iniustus, qui sola inuidia fratrem occidit.
unde et fratricide Deus iratus, maledictionem intulit, [Charta 17v] eiusque progeniem execratus est, atque ex eo filii hominum dicti sunt.

[Garufi 5,20 - 5,25 missing]

[Garufi 5,26 - 5,32] Adam uero cum cxxx esset annorum, genuit filium, nomine Seth.
hic fuit uir bonus, et iustus, de cuius prosapia homines exorti, filii Dei dicti sunt.
superuixit autem Adam, postquam genuit Seth, annis dccc secundum hebraicam ueritatem, usque ad quinquagesimum sextum annum natiuitatis Lamech.
uerum Septuaginta interpretes ante natum Seth posuere annos cccxxx, postea dcc.
Seth interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Christi a mortuis, cuius mortem illatam a Iudeis significat Abel, qui dicitur iustus, a fratre Cain occisus, secundum Septuaginta, annum cccxxxu, secundum Hebreos ccxxxu.

[Garufi 5,26 - 5,32 missing]

[Garufi 6,1 - 6,6] [Charta 6] Seth habens annos cu genuit Enos, cui superuixit annos dcccxui usque ad clxuii annum natiuitatis Lamech, porro Septuaginta interpretes ante natum Enos annos ccu postea posuere annos dccuii.
Enos interpretatur homo, de quo Deus benedicitur, iste cepit inuocare nomen Domini, quia hominum est proprium, ut suae fragilitatis memores, inuocent conditoris auxilium, eorum dumtaxat, qui in fide Christi [Charta 18r] uiuentes, filii resurrectionis sic esse letantur, secundum septuaginta, annum dcxxu, Hebrei cccxxu.

[Garufi 6,1 - 6,6 missing]

[Garufi 6,7 - 6,10] Enos habens annos xc genuit Cainan, cui superuixit annos dcccxu secundum Hebreos, idest usque ad lxxxiu annum natiuitatis Noe, sed Septuaginta interpretes ante natum Cainan cxc annos, postea dccxu posuere, secundum lxx annum dccxxu iuxta Hebreos cccxcu.

[Garufi 6,7 - 6,10 missing]

[Garufi 6,11 - 6,13] Cainan habens annos lxx genuit Malalehel, post cuius ortum uixit annos dcccxl id est usque ad clxxix annum natiuitatis Noe; Septuaginta interpretes ante natum Malalehel clxx postea dixere dccxl, secundum septuaginta annum dcccccmxcu iuxta Hebreos cccccdlx.

[Garufi 6,11 - 6,13 missing]

[Garufi 6,14 - 1,16] Malalehel annorum lxu genuit Iareth, cui superuixit annos dcccxxx usque ad ccxxxiu annum natiuitatis Noe; Septuaginta uero ante natum Iareth clxu postea posuere dccxxx.
septuaginta annos mcxxii, Hebreos dcxxii.

[Garufi 6,14 - 1,16 missing]

[Garufi 6,17 - 6,25] Iareth annorum clxii genuit Enoch, cui superuixit annis dccc usque ad ccclxui annum natiuitatis Noe.
in hac generatione nusquam [Charta 18v] codices discrepant. hunc Enoch non nulla diuina scripsisse Iuda apostolo attestante comperimus.
sed ut beatus Agustinus dicit: non frustra non sunt in eo canones scripturarum, qui seruabantur in templo hebrei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspecte fidei iudicata sunt, nec uerum esse, quae ille scripsisse poterat inuenire, unde illa, quae sub eius nomine proferunt, et comtinet illas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda.
septuaginta mdcclxxxuii, Hebrei dclxxxuii.

[Garufi 6,17 - 6,25 missing]

[Garufi 6,26 - 6,34] Enoch annos lxu genuit Mathusalam post eius ortum ambulauit cum Deo ccc annis, idest usque ad cxiii annum natiuitatis Lamech secundum Hebreos.
Septuaginta interpretes ante natum Mathusalam posuere clxu annos, postea cc.
iste quidem non apparuit mortalibus, quia tulit illum Deus ab eis.
bene autem in septima generatione Enoc, qui interpretatur dedicatio, tulit a mortalibus Deus, quia ciuitas electorum in sex huius seculi pro Deo laborans etatibus, in septima sabbati futuri gloriam dedi[Charta 19r]cationis expectat, atque reprobi sola presenti sunt felicitate contenti.
Cain uero ciuitatem, quam statuit non in septima generationes, sed in primogenito Enoch filio consecrat.
Septuaginta mcccliiiiiu, Hebrei dccclxxiiiiiu.

[Garufi 6,26 - 6,34 missing]

[Garufi 7,1 - 7,7] [Charta 7] Mathusalam annos clxxxuii genuit Lamech, cui superuixit annos dcclxxxii idest usque ad diluuium.
Septuaginta interpretes ante natum Lamech clxuii, ponunt annos, postea dcccii qui numerus, ut lector facillime uidebit, iuxta hebraicam ueritatem xx annos; iuxta ipsorum uero auctoritatem xiiiiiu annis diluuii tempora transiit.
de qua famosissima questione doctissimi patres Ieronimus in libro questionum hebraicarum, Augustinus in libro de ciuitate Dei quinto decimo plenissime disputant.
Septuaginta mdcxlui, Hebrei mille lui.

[Garufi 7,1 - 7,7 missing]

[Garufi 7,8 - 7,12] Lamech annos clxxxii genuit Noe, cui superuixit annos dxcu usque ad sextum annum ante diluuium.
Septuaginta ante natum Noe ponunt annos clxxxuiii et postea dlxu.
in hac sola generatione summa uniuersitatis discrepat, quia xxiiiiiu annis plus [Charta 19v] uixisse Lamech in Hebreis, quam in Septuaginta translatorum codicibus inuenitur.
Septuaginta duo millia ccxlii.
Hebrei mdclui.

[Garufi 7,8 - 7,12 missing]

[Garufi 7,13 - 7,27] Noe anno dc diluuium factum est, mense secundo septima decima die mensis.
hic perficitur prima etas continens secundum hebraicam ueritatem annos mille dclui; iuxta septuaginta uero annos duo milia ccxlii.
sane de differentia annorum inter hebream, et lxx interpretum auctoritatem ne quis nos laceret, nouas mouisse questiones, legat prephatorum patrum memorata opuscula, et intelliget hanc iam olim notissimam fuisse distantia cuius originis distantiam cum beatus Augustinus sollertissime quesisset, dixit in libro suprascripto, capitulo tertio decimo inter alia sic: credibilis ergo quis dixerit cum primo de bibliotheca ptolomei describi ista ceperunt tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde scripto, unde iam lacius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error.
sed hoc in illa questione de uita Mathusalem, non absurdum est suspicari: quamuis de eo quidam dicant, quod tempore diluuii Mathu[Charta 20r]salam, ubi pater eius Enoch Deo uolente seruatus fuerit, posteaque in hoc mundo xx annis uixerit.
et post aliquanta beatus idem Augustinus in eodem: recte inquid fieri nullo modo dubitauerim, ut cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest, uerum ei lingue potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio.

[Garufi 7,13 - 7,27 missing]

[Garufi 7,28 - 7,28] explicit prima etas.

[Garufi 7,28 - 7,28 missing]

[Garufi 7,29 - 7,29] incipit secunda.

[Garufi 7,29 - 7,29 missing]

[Garufi 7,30 - 8,6] secunda seculi etate, prima hora huius diei, quae est uicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, idest octo anime salue facte sunt per aquam, quod com[Charta 8]memorans in epistola beatus apostolus Petrus mirifice statim exponere curauit, cum subiunxit: quos, et uos nunc similis forme saluos fecit baptisma non carnis depositio sordium, sed conscientie bone interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei.
in aqua diluuii baptismum in arca, et his quae continebat ecclesiam, et fideles illius in octonario animarum numero misterium dominice resurrectionis, in cuius fide baptizamur, docens esse figuram.

[Garufi 7,30 - 8,6 missing]

[Garufi 8,7 - 8,11] uixit quoque Noe post diluuium annos cccl [Charta 20v]usque ad luiii anuum natiuitatis Abrahe.
Sem uero centum ac duorum annorum Arfaxat Chaldeos originem duxisse Ieronimus scribit.
superuixit autem Sem nato Arfaxat quingentis annis, idest usque ad quinquagesimum annum natiuitatis Iacobus.
Septuaginta mmccclxxuiiiiix, Hebrei mdcxciii.

[Garufi 8,7 - 8,11 missing]

[Garufi 8,12 - 8,23] Arfaxat annos xxxu genuit Sale.
hic Septuaginta interpretes unam generationem plus quam hebraica meritasueritas posuere, dicentes, quod Arfaxat tum esset cccxxxu annorum genuerit Cainam, qui cum cxxx annorum fuerit, ipse genuerit Sale, quorum translationem euangelista Lucas hoc loco uidetur esse secutus.
uerum chronografi Grecorum cum generationum seriem ad auctoritatem hebraicam castigassent, ablata una generatione Cainan, nec tamen numerum annorum in generationibus, quas cum eis habuere communes, ad eorum auctoritatem castigare curassent, propriam secuti auctoritatem dederunt huic etati annorum summam minorem quidem Septuaginta translatorum editione annis cxxx sed super hebraicam ueritatem annis dcl maiorem, idest annos dcccxlii.
uixit autem Arfaxat post natum Salem [Charta 21r]annis ccciii cui tamen Septuaginta interpretes post natum Cainan scribunt annos cccccdxxx et Cainan post natum Salem cccccdxxxuiii.
a Sale Samaritani et Indi.
septuaginta mmdcxxxix, Hebrei mdccxxiii.

[Garufi 8,12 - 8,23 missing]

[Garufi 8,24 - 8,27] Sale annos xxx genuit Heber, cui superuixit annos cccccdiii usque ad xui annum natiuitatis Iacob.
Septuaginta interpretes ante natum Heber posuere annos cxxx, postea ccciii.
ab hoc Heber Hebreorum nomen, et genus oritur.
Septuaginta duo m septingenti xxxix, Hebrei m octingentos luii.

[Garufi 8,24 - 8,27 missing]

[Garufi 8,28 - 9,11] Heber annos xxxiiiiiu genuit Falech, cui superuixit annos cccccdxxx usque ad lxxix annum natiuitatis Esau, et Iacob.
Septuaginta ante natum Falech annos posuere cxxxiiiiiu postea cccxxx.
Falech interpretatur diuisio, cui propterea tale nomen imposuere parentes, quia tempore natiuitatis ipsius, turris hedificata, et terra per linguarum confusionem diuisa est, cuius diuisionis Arnobius rethor in expositionem psalmi ciiiiiu ita meminit: Sem primogenito Noe pars facta est a Perfida, et Bactris usque in Indiam longe, et [Charta 21v]usque Rinocururis, que spacia terrarum habent linguas sermone barbarico xxuii, in quibus linguis gentes sunt patriarum quadringente et sex, non diuersarum linguarum, sed, ut dixi, diuersarum patriarum.
uerbi gratia, cum una lingua latina sit, sub una lingua diuerse sunt patriae, Apulorum, Ca[Charta 9]labrorum, Lucanorum, Brutiorum, Sampnitum, Picenorum, Tuscorum, ex his, atque huiusmodi similia si dicamus.
Cham uero filius secundus Noe Arinocururis usque Gadira habens linguas sermone punico a parte Garamantum, latinum a parte Boree, barbarico a parte meridiei.
Etiopum et Egyptiorum a barbaris interioribus uario sermone uiginti duabus linguis in patriis ccc nonaginta quattuor; Iafeth autem tertius a Media usque ad gadira ad Boream: habet autem Iafeth flumen Tigridem, qui diuidit Mediam, et Babiloniam in patriis ducentis sermones uarios in linguis uiginti et tribus.
sunt omnes simul lingue septuaginte due; patrie autem generationum mille, in tripartito secundo hoc ordine site sunt.
habet autem, ut diximus, Iafeth flumen Tigridem, qui diuidit Mediam, et Babiloniam: Sem autem Eufratem: Cham uero Geon, qui uocatur Nilus.
[Charta 22r]septuaginta mmdcccccmiii, Hebrei mcdlxxxuii.

[Garufi 8,28 - 9,11 missing]

[Garufi 9,12 - 9,14] Falech annos xxx genuit Reu cui superuixit annos ccix.
Septuaginta ante natum Reu, cxxx annos ponunt, postea cuiiiiix.
his temporibus primum templa constructa, et quidam principes gentium tanquam dii sunt adorati.
Septuaginta, mmmxxxu, Hebrei mdcccxuiiiixix.

[Garufi 9,12 - 9,14 missing]

[Garufi 9,15 - 9,17] Reu annos xxxii genuit Seruch, cui superuixit annos ccuii.
Septuaginta ante natum Seruch cxxxii posuere annos, postea ccuii.
tunc Citharum regnum dicitur exortum, ubi primus regnauit Thanaus.
Septuaginta mmmclxu, Hebrei mdcccxluiiiiix.

[Garufi 9,15 - 9,17 missing]

[Garufi 9,18 - 9,21] Seruch annos xxx genuit Nabor cui superuixit annos ccc: Septuaginta ante natum Nahor ponunt annos cxxx postea cc.
tunc Egyptiorum imperium dicitur inchoasse, primo eis regnante Uizoues; secundum Septuaginta mmmccxliiiiiu, secundum Hebrei mdcccccmlxxuiii.

[Garufi 9,18 - 9,21 missing]

[Garufi 9,22 - 9,24] Nahor annos xxix genuit Thare, cui superuixit annos cxxuiii.
Septuaginta ante natum Thare ponunt annos lxxuiiiiix postea cxxuiiiiix.
tunc Assiriorum, Siciniorumque regnum nascitur, his primum Belo, illis Agialeo regnante.

[Garufi 9,22 - 9,24 missing]

[Garufi 9,25 - 9,25] [Charta 22v] Hebrei mdcccccmxluiii.

[Garufi 9,25 - 9,25 missing]

[Garufi 9,26 - 9,31] Thare annos lxx genuit Abraham cui superuixit annis cxxxu.
hactenus seculi secunda etas protenditur, cuius tota series recensita, beatus Augustinus in libro de ciuitate Dei xui capitulo x hoc modo conclusit.
fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta duo, secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum Septuaginta.
in Hebreis autem codicibus longe pauciores annos uidelicet ccxcii perhibent inueniri, de quibus, rationem nullam, aut difficillimam reddunt.
Otosius:

[Garufi 9,26 - 9,31 missing]

[Garufi 10,1 - 10,5] [Charta 10] ab Adam primo homine usque ad Ninum magnum regem, cuius anno xlii natus est Abraham, fiunt anni tria milia clxxxiiiiiu.
a Nino autem uel Abraham, usque ad Cessarem Augustum, idem usque ad natiuitatem Christi, que fuit anno imperii Cesaris xlii cum facta pace cum Parthis, Iani porte clause sunt et bella toto orbe cessarent, colliguntur anni duo milia xu.

[Garufi 10,1 - 10,5 missing]

[Garufi 10,6 - 10,6] incipit tertia etas.

[Garufi 10,6 - 10,6 missing]

[Garufi 10,7 - 10,12] tertia mundi etas a natiuitate certe Abrahe patriarche, qui cum Septuaginta quinque annorum esset, relicta gente et patria ad imperium [Charta 23r]Dei uenit in terram Canaan, accipiens promissionem nascituro de semine suo saluatore, in quo benedicentur omnes gentes simul, et se ipsum in gentem magnam esse futurum, quarum una spiritualis, altera promissio carnalis.
his temporibus Ninus, et Semiramis eius uxor Assiriis regnabant.
Zaroas magicam artem tunc primum inuenit.
Otosius:

[Garufi 10,7 - 10,12 missing]

[Garufi 10,13 - 10,18] ante annos Urbis condite mccc rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit, quique primus dominationis libidini arma foris extulit, atque cruentam uitam per totam Asiam bellis egit: quamuis pater eius Belus prius obscure regnauerit autem annis lii, quo occiso, successit ei uxor sua Semiramis, que cum et ipsa xlii annos regnauit, non minus crudeliter medio imperi sui tempore totius Asie regina Babyloniam urbem instaurauit, caputque regni Assyriorum ut esset, instituit iimmxxxiii.

[Garufi 10,13 - 10,18 missing]

[Garufi 10,19 - 10,20] Abraham anno lxxxui genuit Ysmahel, a quo Ysmahelitem.
genuit autem Ysmahel duodecim duces, et uixit annos cxxxuii.
mmxluiii.

[Garufi 10,19 - 10,20 missing]

[Garufi 10,21 - 10,24] idem Abraham cum esset annorum c genuit Ysahac, qui primus, et solus in tota testamenti ueteris serie legitur octaua die circumcisus quod [Charta 23v]non sine magno misterio priuilegium est filio promissionis donatum, et postquam genuit Ysahac uixit Abraham lxxu annos usque ad xu annum natiuitatis Esau, et Iacob.
iimmcuiii.

[Garufi 10,21 - 10,24 missing]

[Garufi 10,25 - 10,27] Ysahac habens annos lx genuit Esau, et Iacob patriarchas Idumee, et Israelitice gentis, post quorum ortum uixit Ysahac annos cxx.
his temporibus primus Argos regnauit Inanchus cuius filia Io, quam Egiptiii mutato nomine Ysidem colunt.

[Garufi 10,25 - 10,27 missing]

[Garufi 10,28 - 10,28] duo milia c nonaginta uiiiiix.

[Garufi 10,28 - 10,28 missing]

[Garufi 10,29 - 11,4] Iacob habens annos xci genuit Ioseph: Ioseph autem annorum xui erat, quando uenditus est a fratribus suis, quique xxx erat annorum cum post uincula carceris stetit in presentia Pharaonis, et cum xxxuiiiiix annorum esset etatis, Iacob pater es descendit in Egyp[Charta 11]tum in animabus lxx.
ipse autem Iacob tunc erat cxxx annorum, qui postea in Egypto uixit annos xuii.
huius temporibus Memphis in Egypto ab Ape Argiuorum condita, Sparta quoque a Sparto filio Foronei regis Argiuorum condita.
ab Abraham uero usque ad introitum filiorum Israhel in Egypto fiunt anni ccxc.
Orosius:

[Garufi 10,29 - 11,4 missing]

[Garufi 11,5 - 11,6] ante anno Urbis condite mxl in Achaia [Charta 24r]fuit seuum diluuium totam eandem prouinciam uastans.
item Orosius:

[Garufi 11,5 - 11,6 missing]

[Garufi 11,7 - 11,9] ante annos Urbis condite muiii fuit apud Egyptum insolita fastidiendaque ubertas, deinde iugis et intolerabilis fames, cui Ioseph uir iustus et sapiens diuina prouisione subuenit.
eo tempore Foroneus Grecie leges dedit.
iuxta Hebreos anni iimmcccccdlii.

[Garufi 11,7 - 11,9 missing]

[Garufi 11,10 - 11,26] abitatio filiorum Israhel qua manserunt in Egypto fuit annorum cccccdxxx, quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti, ut scriptura testatur exodi.
quorum tamen summam annorum chronografi ei a septuagesimo quinto anno natiuitatis Abrahe, quando terram repromissionis intrauit, computant, sequentes editionem Septuaginta interpretum, que dicit: habitatio autem filiorum Israhel qua intrauerunt in Egypto, et in terra Chanaan, ipsi, et patres eorum a septuagesimo quinto anno natiuitatis Habrahe anni cccccdxxx quam necessario sequendam et ipsa hebraica ueritas ostendit, que narrat Chaat filium Leui, quem natum esse constat in terra Chanaan, uixisse anni cxxxiii et filium eius Amram patrem Moysi annos cxxxuii et ipsum Moysen lxxx fuisset annorum tempore [Charta 24v] egressionis de Egypto.
quia nimirum horum sumam annorum constat quadringentos et triginta implere non posse: annuit autem horum translationis et apostolus, cum ait: Abrahe dicte sunt repromissiones, et semini eius: non dicit et seminibus, quasi in uno, et semini tuo qui est Christus.
dico testamentum confirmatum a Deo, que post cccccd et xxx annos facta est lex non irritam fecit ad euacuandas promissiones patrum.
erat autem Moyses lxxx annorum et Aaron lxxxiiiiiu annorum, quando locuti sunt ad Pharaonem, qui postea uixerunt annos xl donec habitatio filiorum Israhel fuit per desertum.
Orosius:

[Garufi 11,10 - 11,26 missing]

[Garufi 11,27 - 12,4] ante annos Urbis condite dcccx.
Anfectione Athenius tertius a Cecrope regnauit, cuius temporibus aquorum illuuies maiorem partem populorum Thessalie assumpsit, paucis per refugia montium libertatis, maxime in monte Parnoso: in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur qui tunc ad se ratibus confugientibus susceptos per gemina Parnasi iuga fouit aluitque, a quo propterea genus hominum reparatum ferunt.
tunc etiam in Ethiopia partes [Charta 12] plurimas dirosque morbos pene usque ad [Charta 25r]desolationem exestuauisse, et ne forte diuisa temporam esse credantur, ut Dei furoris bellici, et tempestate subacta, Mediam Liber pater sanguine madefecit, cedibus oppleuit, libidinibus polluit, gentem utique nulli unquam hominum obnoxiam uernacula tantum quiete contentam.
item Orosius:

[Garufi 11,27 - 12,4 missing]

[Garufi 12,5 - 12,11] anno ante Urbem conditam dcccu Egyptus decem plagis attrita est per manum Moysi ducis, quem Deus misit ad Pharaonem, ut dimitteret populum suum.
postquam uero Pharao dimisit Israhelem, insecutus est eum cum omni suo exercitu usque ad mare rubrum: et Hebreis per medium sicci maris tuto gradientibus, uniuersa Egyptiorum multitudo simul cum rege suo aquarum inundatione in mari necata est, quorum multitudo hoc solo uel maxime argumento conicere possumus, quod eos sexcenta milia uirorum timuerunt atque fugerunt.
tunc quoque temporis Athlans astrologiam inuenit.

[Garufi 12,5 - 12,11 missing]

[Garufi 12,12 - 12,12] iimmdcccccmxciii.

[Garufi 12,12 - 12,12 missing]

[Garufi 12,13 - 12,26] Moyses autem annos xl eductum ex Egypto regit populum Israhel in deserto.
quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et uii mensibus [Charta 25v]opus perficiens, mense primo anni secundi prima die mensis erexit.
hucusque ut Eusepius commemorat quinque libri Moysi continent gesta annorum tria milia dccxxx secundum Septuaginta seniorum interpretationem, quot uero annos huius temporis hebraica ueritas contineat Ioseppus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat; neque igitur apud nos habentur innumera uolumina inter se discordantia, sed duo tantum et xx sunt libri, qui omnium temporum seriem continens qui ex iuste creduntur diuinitus inspirati ex quibus quinque sunt Moysi continentes legis uite et successionis humane prosapiam usque ad ipsius Moysi terminum pertendentes, qui paulo minus ad tria milia annorum continentiam gerunt.
a Moyse uero Hebrei litteras habere ceperunt.
his autem temporibus Iob de filiis Edom quintus ab Abraham, pronepos Ysaac in terra Us que est in regione Philistinorum, tunc patrie rector principabatur.
Esau namque ipse est.
Edom, qui genuit Rahuel, Rahuel autem genuit Zara.
hic itaque Zara genuit Iob, qui alio nomine dicitur Iobab.
hucusque ex libro Genesis prosecuti sumus.
[Charta 26r]ex hoc autem ex libro iosue, et iudicum usque ad regum tempora.
iimmdxuiiiiix.

[Garufi 12,13 - 12,26 missing]

[Garufi 12,27 - 13,14] Iosue annos xxui regit populum, ut Ioseppus docet.
nam scriptura sancta quod fuerint anni ducatus illius tacet.
quare autem Eusebius in chronicis xxuii annos posuerit infra [Charta 13] dicemus.
primo namque ducatus sui anno decimo die primi mensis populum, patefacto Iordanis alueo, in terram repromissionis induxit, quo uidelicet anno, ut in chronicis prefati Eusebii repperimus, principium erat quinquagesimi primi iobelei, secundum Hebreos: idest anni duo milia quingenti erant ab initio mundi completi, singulis iobeleorum ordinibus per quinquagenos deputatis.
constat enim a principio quia mdclui ad diluuium usque fuere anni.
inde ad Habraham ccxcii qui lxxu erat annorum, quando promissionem Dei acceperit.
promissionis anni cccccdxxx, ducatus Moysi anni xl qui profecto numerus non duo milia quingentos, sed septem minus, idest duo milia cccccdxciii ut prenotamus, annos implent.
Iosue autem impetrauit a Deo, et solem uersus in meridiem in eodem loco stare fecit diei unius spa[Charta 26v]tio, ut non effugiendi solatium hostibus, cum quibus pugnabat, minime preberet, quousque idem Iosue de inimicis ulcisceretur.
erant ipsi enim quinque reges Amorreorum.
Dominus quoque misit super eos lapides magnos de celo, et multo plures mortuo sunt lapidibus grandinis, quam gladio.
Iosue cx annorum mortuus est.
eo tempore Troia in quadrigis uigebat, in qua Trous prius regnauit.
iimmdluiiiiix.

[Garufi 12,27 - 13,14 missing]

[Garufi 13,15 - 13,18] Othonihel annos xl populum Dei rexit.
hic autem de tribu Iuda primus in Israhel Domino iubente, constituitur.
huius temporibus primis, filii Israhel seruire Chusan Rasathaim regi Mesopotamie annis uiii.
eodem tempore Cathinus filius Agenoris litteras Grecie dedit.
iimmdcxxxix.

[Garufi 13,15 - 13,18 missing]

[Garufi 13,19 - 13,22] Loth annos lxxx filius Gera, filius Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera, cuius in principiis seruiuit Israhel Eglon regi Moab annis xuiii donec cum ipse percusso Eglon ipse liberauit.
hoc tempore Cirene ciuitas condita est in Libia.
tunc quoque fabule ficte de rebus gestis ab hominibus sceleratis.
iimmdclxxx.

[Garufi 13,19 - 13,22 missing]

[Garufi 13,23 - 13,26] Deborra prophetissa annos xl de tribu Effraim [Charta 27r]cum Barach de tribu Neptalim cuius in initio ducatus oppressit filios Israel Iabin rex Chanaan xx annis qui regnabat in Asor.
sed occiso ab Israel principe militie eius Sisara, prostratus tandem, ac humiliatus est.
hoc tempore Miltus condita.
et tunc Apollo cytharam repperit.
iimmdccxxx.

[Garufi 13,23 - 13,26 missing]

[Garufi 13,27 - 13,32] Gedeon, qui et Ieroboal xl annis de tribu Manasse, sub quo seruiuit Israhel Madianitis, et Amalechitis uii annis.
sed Gedeon pugnante liberatus est.
nam per uelleris signum, sicut a Deo petiit, confortatus ipse cum ccc solummodo uiris, quos secum habuit, uicit hoc bellum, in quo cesa sunt cxx milia uirorum.
eo tempore Tyrus condita ante templum Ierusolimorum anni ccxl ut scribit Ioseppus.
Mercurius Lyram condidit.
in Italia primus Ianus regnauit.
iimmdccxlii.

[Garufi 13,27 - 13,32 missing]

[Garufi 13,33 - 14,3] Abimelech Gedeonis filius annos iii, qui regnabat in Sichem.
hic autem Gedeonis [Charta 14] filius ex concubina occidit lxx fratres suos filios patris eius ex matrimoniis.
remansitque Ionathas filius Ieroboal minimus, et absconditus est.
ipso quoque tempore Hercules Ilium uastat.
[Charta 27v]uastat Saturnus in Italiam fugiens, ibi post Ianum regnauit.
iimmdccxlu.

[Garufi 13,33 - 14,3 missing]

[Garufi 14,4 - 14,7] Pthola annis xxiii filius Phoa patrui Abimelech, uir de Ysachar, qui habitabat in Sanir montis Effraym.
fuitque his temporibus bellum Laphitarum, et Centaurorum, quod scribit Palefactus primo de incredibilibus libro.
notabiles fuisse dicuntur equites Thessalorum.
in Troia post Laomedontem regnauit Priamus.
iimmdcclxuii.

[Garufi 14,4 - 14,7 missing]

[Garufi 14,8 - 14,10] Iahyr annis xxii ex tribu Manasse.
his diebus Hercules agonem Olimpiacum constituit, a quo usque ad primam olimpiadem supputantur anni cccccdxxx.
Carmentes litteras latinas inuenit.
iimmdcclxxiii.

[Garufi 14,8 - 14,10 missing]

[Garufi 14,11 - 14,14] Iepte Galaadites annis ui Philistim, et Ammanite deprimunt Israhel, ex quibus Ammanite debellantur a Zepte, qui in libro iudicum ab ete Moysi usque ad semetipsum ait supputari annos ccc.
Hercules in flammis se iniecit.
Amazonum tunc regnum uigebat, quod usque ad Alexandri Magni tempora mansisse legimus iimmdcclxxx.

[Garufi 14,11 - 14,14 missing]

[Garufi 14,15 - 14,16] Abessan de Bethleem annos uii Agamenon Micenis imperat annos xxxu [Charta 28r]cuius annos xu Troia capitur.
iimmdccxc.

[Garufi 14,15 - 14,16 missing]

[Garufi 14,17 - 14,21] Achilon Zabulonites annis x.
hic cum annis x suis in Septuaginta interpretibus non habetur, pro quo annos supplendo Eusebius Iosue filio Nun, Samuheli et Sauli, quorum annos scriptura non dicit, plures annos, quam in Iosepho legebat, annotauit, quatenus ab egressu filiorum Israhel ex Egypto, usque ad edificationem templi ccclxxx annorum summam scriptura predicat habere.
Orosius:

[Garufi 14,17 - 14,21 missing]

[Garufi 14,22 - 14,25] ante Urbem conditam cccccdxxx annos raptus Helene, coniuratio Grecorum, et concursus mille nauium, dehinc decennis obsidio, ac postremo famosium Troie excidium predicatur.
in quo bello per decem annos cruentissime gestos; quas nationes quantosque populos idem turbo inuoluerit, Omerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit.

[Garufi 14,22 - 14,25 missing]

[Garufi 14,26 - 14,28] Thares autem Frigius, qui Troie hystoriam scripsit, dicit: quia in illo bello perierunt ex Achiuis ccclxii milia.
ex Troianis autem usque ad ciuitatem perditam clxui milia; ciuitate uero perdita cclxui milia iimmdccxcuiii.

[Garufi 14,26 - 14,28 missing]

[Garufi 14,29 - 15,4] [Charta 28v] Labdon de tribu Effraim annis uiii.
huius anno tertio Troia capta est, regnante in italia Latino, completis a primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnauit ccclxxu a quadragesimo autem et tertio anno Nini regis Assiriorum.
iuxta Eusebium autem expletis a mundi principio annis quattuor milia xuiiiiix.
a diluuio anni mlxxxuii.
a natiuitate Abrahe, et quadragesimo tertio anno Nini regis annos dcccxxxu.
a natiuitate Moysi anni cccccdx.
capta igitur Troia, Eneas, paucis interuenientibus annis, in Italia profugus ueniens, [Charta 15] commouit, bella excitauit cum Turno Dauni filio regis Tuscorum, dimicans eum interemit, eiusque sponsam sibi uxorem accepit, et per triennium regnans multos populos implicuit odio, excidioque afflixit.
iimmdcccxxxuiiiiix.

[Garufi 14,29 - 15,4 missing]

[Garufi 15,5 - 15,5] mortuo autem Labdon, seruiuit Israhel Philisteis annis xl.
Sanson de tribu Dan.
iimmdcccxcuiiiiix.

[Garufi 15,5 - 15,5 missing]

[Garufi 15,6 - 15,8] Sanson de tribu Dan annos xx.
hactenus iudicum tempora liber signat habens annos cccccdxcuiiiiix.
quibus transactis ex libris regnorum, et prophetarum, et ex romanorum hystoriis diu iam inchoatis acta prosecuntur.

[Garufi 15,6 - 15,8 missing]

[Garufi 15,9 - 15,12] [Charta 29r] iudices autem Latini duodecim, qui postea Romani nuncupati sunt, post tertium annum captiuitatis Troie, ut quidam uolunt, octauum, regnauit Eneas annis iii.
post quem Ascanius annis xxxuiiiiix.
ante Eneam uero Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnauerunt annis circiter cl Ascanius Enee filius Albam urbem condidit iimmdccc.

[Garufi 15,9 - 15,12 missing]

[Garufi 15,13 - 15,19] Heli sacerdos annis xl.
in Ebreorum libro xl anni inueniuntur.
in Septuaginta autem interpretatione xx.
Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente.
Latinorum tertius Siluius Enee filius frater Ascanii regnat annis xxuiiiiix, quique post mortem patris editus ruri fuerat educatus et Siluii post uiniiGarufi has 'posthumii'; other manuscripts have 'post iunii'; both readings 'post iunii' and 'postumii' are equivalent in terms of vertical lines: all depends on how these lines are connected to create different graphemes.
nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Siluii uocati sunt.
reges Sicioniis defecerunt, qui ab Egealeo usque ad Zeuxippum, regnauerunt annis nongentis lxii.
post quos sacerdotes carnii constituti sunt.
iimmdccc.

[Garufi 15,13 - 15,19 missing]

[Garufi 15,20 - 15,21] Samuhel annos xii ut docet Iosephus: in scriptura enim sancta quandiu prefuerit minime patet.
ab hoc tempora prophetarum incipiunt.

[Garufi 15,20 - 15,21 missing]

[Garufi 15,22 - 15,23] Latinorum quartus Eneas Siluius regnat annis xxxi.
tunc temporis Omerus poeta clarus fuis[Charta 29v]se putatur, iuxta Ysidorum.
iimmdcccxc.

[Garufi 15,22 - 15,23 missing]

[Garufi 15,24 - 15,26] Saul primus Hebreorum rex annos xx et huius quia in canonica scriptura non habetur, de antiquitatis Iosephi libro, tempus regni notauimus.
in Lacedemone regnauit primus Euristeus annos xlii.
Corinthi primus Arethis annis xxxu.

[Garufi 15,24 - 15,26 missing]

[Garufi 15,27 - 15,27] quarta etas.

[Garufi 15,27 - 15,27 missing]

[Garufi 15,28 - 15,31] quarta mundi etas non solum cum inchoato Iudee gentis imperio, sed et cum innouata promissione, que patribus olim data est, imperii christiani sumit exordium, iurante domino Dauid ueritatem: de fructu uentris eius sedere super sedem eius.
ex hoc autem reges Iuda designantur iimmdcccccmxxx.

[Garufi 15,28 - 15,31 missing]

[Garufi 16,1 - 16,5] [Charta 16] Dauid ex tribu Iuda rex regnauit annis xl.
hunc propheta Nathan arguit propter peccatum, atque legem Dei docuit eum.
quo tempore regnauit Latinorum quintus Latinus Siluius annis l.
tunc Ephesus condita ab Andronico.
Carthago quoque condita est, ut quidam uolunt, a Harcedone Thyrio, ut uero alii, a Didone filia eius anno cxliii post Troianum excidium.
iimmdcccccmlxx.

[Garufi 16,1 - 16,5 missing]

[Garufi 16,6 - 16,12] Salomon filius Dauid annos xl qui quarto regni sui anno, mense secundo templum Domino [Charta 30r]edificare coepit et in Ierusalem, collectis ab egressu Israhelis ex Egypto annis cccccdlxxx ut regum quoque liber testimonio est, quod in figura uniuersi temporis, quo in hoc seculo Christi edificatur ecclesia, que in futuro perficitur; septem annis perfecit, et septimo octaui anni mense dedicauit.
Achias Sylonites propheta Salomoni regi predixit quod per mulieres a mandatis Domini declinaret.
regina Saba uenit audire sapientiam Salomonis.
Latinorum sextus Alba Siluius Siluii Enee filius regnauit annis xxix iimmdcccccmlxxxuii.

[Garufi 16,6 - 16,12 missing]

[Garufi 16,13 - 16,20] Roboam filius Salomonis annos xuii.
ex eo quippe regnum Israhel a Iuda diuiditur.
Hieroboam namque de tribu Effraim separauit decem tribus a domo Dauid, et a Domino: in figuram hereticorum, qui se suosque sequaces a Christo, et ecclesia segregant.
huius quinto anno Sisac rex Egypti Ierosolimam templum expoliauit.
Iaddo propheta in Samaria natus.
hic ad Ieroboam immolantem uitulis missus in sermone Domini uenit, eumque arguit immolantem.
hunc ad propriam reuertentem leo in uiam strangulauit, eo quod propheta alius eum fefellit.
Latinorum septimus Egyppus Siluius Albe superioris regis filius [Charta 30v]regnauit annis xxxiii.
Samus condita, et Smirna in urbis modum amplificata.
iimmdcccccmxx.

[Garufi 16,13 - 16,20 missing]

[Garufi 16,21 - 16,23] Abia filius Roboam annos iii.
hic pugnantem contra se Ieroboam superauit, occisis de exercitu eius md eo quod sperasset in Domino.
sub hoc Abymelech pontifex fuit iiimmmxxxi.

[Garufi 16,21 - 16,23 missing]

[Garufi 16,24 - 16,29] Asa filius Abia annos xli.
ab hoc conductus Benadab rex Sirie contra Israhel percussit omnem terram Neptalim.
Asa ydola destruit, templum mundat, egredientem contra se Zara Ethyopem cum suo sternit exercitu.
Amri rex Israhel emit montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificauit eum.
Hahiel de Bethel Hiericho instaurat.
Latinorum octauus Capis Siluius Egyppi superioris regis filius regnauit annis xxuiii.
hic Capuam in Campaniam condidit.
iiimmmlui.

[Garufi 16,24 - 16,29 missing]

[Garufi 16,30 - 17,5] Iosaphat filius Asa regnat annis xxu.
iste fecit rectum coram Domino.
Helias Thesbites de terra Arabum de tribu Aaron tres semis annos pluuiam continuit propter peccata Acab, et populi Israhel.
et inter cetera magnalia Heliseum filium Saphath de terra Ruben, qui erat de Abel Meula pro se uncxit prophetam.
Israhel et Iuda hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israhel: et qui regna[Charta 31r]bant de genere Dauid in Ierusalem appellabantur Iuda.
et quoniam ab Israel uituli aurei colebantur in Dan et in Bethel: propterea ab Assiriis primum capta est Samaria, non tamen omnino deleta.
et multo post tempore Iudas a Chaldeis ductus est in Babilonem: quia minora peccauerunt.
Latinorum [Charta 17] nonus Carpentus Siluius superioris regis filius Capis regnauit annis xiii post quem filius eius Thyberinus Siluius annis uiii a quo, et fluuius appellatus est, Tyberius qui prius Albola dicebatur.
post quem Agrippa Siluius filius eius annis xl, cuius temporibus Homerus fuisse, in Grecia perhibetur.
iiimmmlxiiiiiu.

[Garufi 16,30 - 17,5 missing]

[Garufi 17,6 - 17,13] Ioram filius Iosaphat annis uiii, cuius diebus recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.
ambulauit autem Ioram in uiis domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius.
Helyas curru igneo rapitur quasi usque ad celum.
et Heliseus heres prophetie derelictus, primo miraculo aquam Iericho sanat.
Abdias propheta de tribu Sichem in agro Bethacaran natus discipulus Heliae fuit: tertius quinquagenarius cum quinquaginta militibus ab Hocozia ad Heliam missus, cui et petitus pepercit [Charta 31v]Helyas, ne eum ignis, sicut duos ante quinquagenarios, consumeret.
hic ergo Hocozie relicto ministerio prophetauit.
Micheas de tribu Effrem in Morasti ortus: quoniam peccantem Achab sepius arguebat, sub Ioram filio eius precipitio ualde porrecto iactatus occubuit iiimmmlxu.

[Garufi 17,6 - 17,13 missing]

[Garufi 17,14 - 17,17] Azarias filius Ioram anno primo.
hunc Azariam cum filio Ioas, et nepote Amasia ob enormitatem scelerum, et quia nec patrem, filiumue quispiam eorum bonum habebat, inde eos Matheus euangelista a Domini Saluatoris genealogia secludit.
Ioiadab filius Rechab clarus sacerdos habetur, qui uixit annis cxxx.
iiimmmlxxi.

[Garufi 17,14 - 17,17 missing]

[Garufi 17,18 - 17,22] Athalia mater Azarie annis ui quae uidens interfectum ab Ieu rege Israhel filium suum Azariam, interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram, preter solum Ioas filium Azarie, quem Iosabeth soror Azarie uxor Ioade pontificis furata est de medio filiorum regis, cum interficerentur.
in Septuaginta interpretibus uii annis regnasse Athalia narratur.
Zacharias prophetauit iiimmmcii.

[Garufi 17,18 - 17,22 missing]

[Garufi 17,23 - 17,30] Ioas filius Azarie annis xl.
iste bono principio, et fine usus pessimo.
in principio sui regni templum innouat.
in extremis inter cetera facinora [Charta 32r]Zachariam quoque filium Ioiade tutoris quondam, ac regnificatoris sui inter templum, et altare lapidare precepit, quem ob meritorum gratiam Dominus in euangelio filium Barachie, idest benedicti Domini, cognominauit.
Latinorum duodecimus Aremus Siluius Agrippe superioris regis filius regnauit annis xuiii qui presidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit.
huius filius fuit Iulius proauus Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundauit Iuliam gentem.
iiimmmcxl.

[Garufi 17,23 - 17,30 missing]

[Garufi 17,31 - 17,34] Amasias filius Ioas annis xxix.
Heliseus propheta sepelitur in Samaria.
Azahel rex Sirie afflixit Israhel.
Latinorum tertius decimus Auentinus Siluius superioris regis filius maior regnauit annis xxxuii atque in eo monte, qui nunc pars est urbis, mortuus, ac sepultus eternum loco uocabulum dedit.
iiimmmcxcii.

[Garufi 17,31 - 17,34 missing]

[Garufi 18,1 - 18,4] [Charta 18] Azarias, qui et Ozias filius Amasie annis lii.
Ysayas prophetare cepit in diebus Ozie regis Iuda ante duos annos terremotus, quem uolunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias templum Dei, ubi sacerdotium uindicabat, et terra per[Charta 32v]cussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus lepra.

[Garufi 18,1 - 18,4 missing]

[Garufi 18,5 - 18,5] item Hieronimus.

[Garufi 18,5 - 18,5 missing]

[Garufi 18,6 - 18,23] Ozias qui et Azarias duplici nomine, et uno quidem atque eodem tempore Ysayam, Osee, Iohel, et Amos prophetasse ex rebus quae ponuntur in titulo cognoscimus, quod principium uerbi Domini fuit in Oseae filio Beri.
Amos autem pater Ysaye, non ut plerique autumant, tertius duodecim prophetarum est.
sed aliis diuersisque apud Hebreos scribuntur litteris.
iste quidem primam, et extremam litteram habet Aleph, et Sade.
ille uero Hayn, et Samech.
tradunt autem Hebrei Oseae, et Amos, et Ysayam.
et Iohel, ac Ionam isdem prophetasse temporibus, uidelicet in diebus Ozie, Iohatam, Achaz, et Ezechie regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israhel.
de Iona quidem in regum uolumine ita scriptum est: anno xu Amasie filii Ioas regis Iuda regnauit Ieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria annis xli et fecit quod malum est coram Domino, et non recessit ab uniuersis peccatis Ieroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israhel.
ipse conuertit fines Israhel in Samariam ab introitum Emath usque ad mare solitudinis, iuxta uerbum Domini Dei Israhel, quod locutus est in manu serui sui Iona [Charta 33r]ilii Amathi prophete, qui fuit Deleth.
dicunt autem Hebrei hunc esse filium uidue Sareptene, quem Helias propheta mortuum suscitauit.
Assyriorum rex tricesimus sextus Thonos Concoleros, qui uocatur grece Sardanapallus, Tharsum, atque Anchialem condidit, et in prelio uictus ab Arbato Medo scinet incendio concremauit.
usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert, et fiunt simul anni mcxcuii.
omnes autem anni regni Assyriorum a primo anno Nini supputantur mccxl.

[Garufi 18,6 - 18,23 missing]

[Garufi 18,24 - 18,24] Orosius:

[Garufi 18,24 - 18,24 missing]

[Garufi 18,25 - 18,33] anno ante Urbem conditam lxiiiiiu nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus uir muliere corruptior, qui inter scortum gregis femine habitu purpuram collo gestans a prefecto suo Arbato, qui tunc Medis preerat inuisus atque execrationi habitus, excitis Medorum populis ad bellum prouocatus, et uictus, ardenti pire se iniecit: exin Arbates Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, tibiubi primum ipse regnauit annis xxuiii.
Macedonum regnum inchoat primum habens caranum annis xxuiii.
Lacedemoniorum reges deficiunt, Lidorum incipiunt.
Latinorum quartus decimus Procax Sil[Charta 33v]uius Auentini superioris regis filius regnauit annis xxiii.
post quem quintus decimus Amulius Siluius annis quadraginta iiimmmccuiii.

[Garufi 18,25 - 18,33 missing]

[Garufi 19,1 - 19,6] [Charta 19] Ioatham filius Ozie rex iustus annos xui.
hic inter cetera uirtutum bonoarum opera, portam domus Domini sublimissimam edificauit, quae in actibus apostolorum speciosa uocatur.
omnes siquidem porte templi in terra fuerunt, excepta speciosa, quae pendebat, que ab Hebreis uocabatur Iohatham Olimpias prima ab Elliensibus constituitur post annos troiane captiuitatis cccxcu.
Remus, et Romolus generantur Marte et Ilia.
iiimmmccxxiii.

[Garufi 19,1 - 19,6 missing]

[Garufi 19,6 - 19,16] Achaz filius Ioatham annis xui.
Raasim rex Damasci uicto Achaz multos de Iuda Damascum transtulit.
et Faceae filius Romelie rex x tribuum, que appellabantur Israhel, et regnabat in Samaria, centum uiginti milia percussit de Iuda hominum bellatorum, et ducenta mulierum, puerorumque, et puellarum cum infinita preda in Samaria duxit captiua.
rursumque idem ipsi experimentum habentes fortitudinis suae atque uictorie ueniunt ad Iudeam, et Hierusalem, cupiatque debellare, et non potuerunt: quia auxiliatus est eis Dominus sub occasionae misericordiae, qua populum libe[Charta 34r]raret obsessum, filium suum per prophetam nuntiaus de Uirgine nasciturum.
tunc Ysayas propheta missus est cum Asub filio suo in occursum Achaz, ut diceret ei, ne timeret, et cor eius ne formidaret a duabus istis caudis ticionum fumigantium, quos uocat Raasim, et Faceae: eo quod in ipsis esset finiendum regnum Syrie, idest Damasci, et regnum Samarie, idest decem tribuum, quae alio nomine appellabantur Effraim.

[Garufi 19,6 - 19,16 missing]

[Garufi 19,17 - 19,17] hec Hieronimus item:

[Garufi 19,17 - 19,17 missing]

[Garufi 19,18 - 19,24] legimus, quod regnante Iohas, Zacharias filius Barachie, quem prophetam fuisse dubium non est, sacerdos fuerit templi Domini, cui precepit Achaz, ut altare simile altari Damasci faceret, quod minime fecit.
et dierum narrat liber, quod Ezechias filius Achat quesierit Dominum in diebus Zacharie erudiri in timore Domini.
Achat filius Iohatham rex impiissimus, qui clausit ianuas templi, et in ualle Gennon adorauit Baalmi, et filium suum ydolis consecrauit: ab hoc conductus Thegath Falasar rex Assyriorum, et Rasin regem Syrie interfecit, et habitatores Damasci transtulit Cyrenen.

[Garufi 19,18 - 19,24 missing]

[Garufi 19,25 - 19,35] anno post euersionem Troie cccccdxuiii siue, ut placet Oroio, annis cccccdiiiiiu.
olim[Charta 34v]piade autem sexta, que quinta demum anno, in medio expletis, apud Heliden Grecie ciuitatem Agone, et ludis exercere solet.
Urbi xi kalendas maias, ante sex annos quam decem tribuum Israhel a Sennacherib rege Chaldeorum transferentur, Roma in Italia condita in monte Palatino a Remo et Romulo geminis auctoribus natis annos xuiii filiis Rehe Siluie, quae erat filia Numitoris fratris regis Amulii uirgo Uestalis, sed constuprata consualibus ludis.
Sabine rapte anno ab Urbe condita tertio Remus rostro pastorali a Fabio Romuli duce occisus est.
regnumque Romulus parricidio inbuit, atque raptas Sabinas impiis nuptiis confederatas, maritorum, et parentum cruore dotauit.
Romulus itaque interfecto primum auo Numitore, dehinc Remo fratre arriput imperium, urbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit.
sceleratorum manum promissa inpunitate collegit.
primus illi campus ad bellum forus fuit, mixta sibi bella ciuilia, et externa numquam defutura significans.
Titum Tacium Sabinorum ducem honestum, postquam in societatem regni assumpsit, occidit iiimmmccliii.

[Garufi 19,25 - 19,35 missing]

[Garufi 20,1 - 20,3] [Charta 20] Ezechias filius Achaz annis cccxl.
huius [Charta 35r]anno sexto Salamanassar, rex Assyriorum capta Samaria decem tribus Israel transtulit in Assyrios, cuius regnum a primo Ieroboam steterat annis cccxl.
Thobias tunc cum eis ab eisdem Assyriis ductus est in ciuitate Niniue.

[Garufi 20,1 - 20,3 missing]

[Garufi 20,4 - 20,4] Ieronimus:

[Garufi 20,4 - 20,4 missing]

[Garufi 20,5 - 20,24] Niniues metropolis fuit Assyriorum, quorum reges Phul, et Thegat Phalassar, et Sennacherib decem tribus ceperant.
scriptum est enim, quod Thegat Phalassar rex Assyriorum sub rege Achat ascendit in Damascum, et uastauerit eam, et transtulerit habitationes eius Cirenen et Raasin interfecerit, et quod tetenderit insidias Faceae filio Romelie, Oseae filius Elam, et percusserit eum, et interfecerit, et regnauit pro illo annis nouem.
et quod uenerit Salmanassar rex Assyriorum, et obsederit Samariam, que nunc Sebaste uocatur tribus annis, et nono anno regni Osee ceperit eam, uictumque Oseae in carcerem miserit, et transtulerit Israhel in Assyrios, posuitque mala, et in hor iuxta fluuium Gozam in ciuitatibus, et in montibus Medorum.
septimo anno post mortem Achaz, tempore quo regnare cepit Achaz iam nouem Ezechias erat annorum sed regnante Achaz due et semis tribus sub eo capte sunt: reliquae autem tribus sub [Charta 35v]Ezechia qui ei successit in regnum.
omnia hec decem tribus perpessi sunt, eo quod semper contra Iudam prebebat auxilium.
fugato Assirio regnauit Iude Ezechia uir iustus.
Ezechias enim percussit Philistiim usque Gazam, et depopulatus est, et usque ad urbes munitas: quamuis Sennacherib Assirius prius inter ceteras nationes eos deuastauerit Philisteos.
Sennacherip captiuum duxit Israel.
et Nabuchodonosor subuertit Hierusalem.
Ezechie uero super dies suos, xi annos ad uitam Deus adiecit.
mortuo Romulo qui xxxuiii annos regnauit, per quinos dies senatores rempublicam rexerunt, atque ita unus expletus est annus.
post quos Numa Pompilius annis xli regnauit, qui Capitolium a fundamentis edificauit, et leges, ac mores primus Romanis instituit, annumque in menses primus composuit iiimmmcccuiii.

[Garufi 20,5 - 20,24 missing]

[Garufi 20,25 - 20,27] Manasses filius Ezechie annis lu.
hic ob scelera sua catenatus et compeditus in Babylonia ducitur: sed ob penitentiam, et preces restituitur in regno.
cuius diebus Ysayas propheta secatus in duas partes occubuit.

[Garufi 20,25 - 20,27 missing]

[Garufi 20,28 - 20,28] Ieronimus:

[Garufi 20,28 - 20,28 missing]

[Garufi 20,29 - 20,33] tradunt Hebrei Ysayam socerum fuisset Manasse filii Ezechie regis Iuda.
Romanorum [Charta 36r]tertius Tullius Hostilius regnauit annis xxxi qui primus regum Romanorum purpura, et fascibus usus est, et adiecto monte Celio Urbem ampliauit, qui fulminis ictu cum domo sua arsit.
his temporibus Bitantium ciuitas a quodam Pausania rege Sparthanorum condita que postea Constantinopolis est appellata.
tunc quoque Sibilla claruit iiimmmcccxli.

[Garufi 20,29 - 20,33 missing]

[Garufi 21,1 - 21,2] [Charta 21] Ammon filius Manasse annis ii in ebraica ueritate ii annis, in septuaginta legitur regnasse xii.
hic a seruis suis interficitur.
Histius ciuitas in Ponto condita.

[Garufi 21,1 - 21,2 missing]

[Garufi 21,2 - 21,11] Iosias filius Ammon annis xxxi.
hic mundata Iudea et Hierusalem, templo etiam innouato, post abiectas idolarie sordes, pascha Domino celeberrimum facit octauo decimo anno sui.
et cum Nechaone Egyptiorum rege congressus occiditur in campo Magedo, que nunc Maximianipolis uocatur.
in Hebreo xxxi annum regnasse Iosias, in septuaginta interpretum xxxii legitur.
sed Eusebius inter regnum eius, et Ioachim alium de suo addidit annum propter menses bis ternos, quibus Ioachaz, et Ioachim regnauerunt.
uerum quid ueritas habeat Ieremias pandit, qui se a tertio decimo anno Iosie usque ad annum quartum Ioachim xxiii annos [Charta 36v]prophetasse perhibet, cum Nabuchodonosor quarto anno Ioachim regnare cepisset.
nonodecimo autem imperii eius anno Ierusalem fuisse destructam.

[Garufi 21,2 - 21,11 missing]

[Garufi 21,12 - 21,20] Ieronimus: Ieremias cum esset puer cepit a tertio decimo anno Iosye regis Iuda filii Amos prophetauitque imperio eius annis xuiiiiix.
et postea sub Ioachim filio eius annis xi usque ad quintum mensem, quando a Babylonis capta est Hierusalem, Ioachaz uero, et Iechoniam ternos menses, quorum alter in Egyptum, alter cum matre ductus est in Babylone, in supradictis annis computantur, ac per hoc ab exordio prophetie sue, usque ad captiuitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetauit annis xl preter illud tempus, quando ductus est in Egyptum ibique prophetauit in Taphnis.
fuit autem Ieremias de genere sacerdotum, qui habitabant contra septemtrionem in uico Anathoth, qui tertio miliario distat ab Hierusalem.

[Garufi 21,12 - 21,20 missing]

[Garufi 21,21 - 21,26] Romanorum quartus Ancus Martius Nume ex filia nepos regnauit annis xxiii qui Auentinum montem, et Ianiculum urbi addidit, et supra mare xui ab urbe miliario Hostiam condidit.
post quem Tarquinius Priscus annis xxxuii qui circum Rome hedificauit, numerum senatorum au[Charta 37r]xit, Romanos ludos instuit, muros, et cloacas hedificauit, Capitolium extruxit.
his diebus Arion Methimeus a delfino in thermis transportatus est.
tunc etiam Massilia condita.
tempore Tarquinii Epidaurus est condita, que postea Dirratium est nominata.

[Garufi 21,21 - 21,26 missing]

[Garufi 21,27 - 21,33] Ieronimus: legimus Niniuen, regnantem apud Hebreos Iosian a Saica rege Iudeorum fuisse destructam, que Dei iudicio palustribus aquis postea est submersa.
ex quo intelligimus primo tempore ad Ione predicationem acta penitentia Niniuitas sub curra regis Deum timentis ueniam consecutos: postea uero transactis plusquam centum annis in pristinis uitiis perseuerantes Dei in se prouocantes sententiam, quia non erat eis rex, qui sollicite Deum timeret, ut sui cura Dei iustistiam temperaret.
iiimmmccclii.

[Garufi 21,27 - 21,33 missing]

[Garufi 21,34 - 22,6] Ioachim filius Iosie annis xi.
post Iosiam regnauit Ioachaz filius eius tribus mensibus, quem Nechaon rex uictum ducens in Egyptum Ioachim constituit regem.
huius tertio anno Nabuchodonosor tapta Iherusalem, et plurimis captiuitatis, in quibus erant Danihel, Ananias, [Charta 22] Azarias et Misahel, pater uasorum templi in Babyloniam transfert.
a quar[Charta 37v]to Ioachim anno scriptum regum Nabuchodonosor computat: quia ex eo non solum Iudeis, et Chaldeis, sed et Assyriis, Egyptiis, Moabitis, aliisque innumeris gentibus cepit regnare Ioachim, qui et Iechonias filius Ioachim mensibus tres et diebus x.
hic circumdata a Chaldeis Hierusalem exiit ad regem Babylonis, et mater eius, et ductus est in Babylonis cum populo suo anno octauo regni Nabuchodonosor.
iiimmmccclxiii.

[Garufi 21,34 - 22,6 missing]

[Garufi 22,7 - 22,10] Sedecias, qui et Mathian filius Iosie annis xi.
huius anno xi, regis autem Babylonis nono decimo, Iudea capta est, in Babyloniam exilio ducta est, et templum Domini combustum anno ex quo fundari cepit cccccdxxx.
qui autem reliqui fuerant Iudei transfugerunt in Egyptum, qua post annos u percussa a Chaldeis in Babyloniam sunt, et ipsi transmigrati.

[Garufi 22,7 - 22,10 missing]

[Garufi 22,11 - 24,5] Ieronimus: Iosias filius Amon rex iustus tres habuit filios Ioachaz et Ioachim, et Sedeciam; iosie quippe successit in regno filius eius Ioachaz, quem rex Egipti Farao Necho captiuum duxit in Egyptum, ibique mortuus est.
quo statim in captiuitate ducto regnum optinuit in Hierusalem Ioachim frater eius.
quarto autem anno Ioachim huius filii Iosie [Charta 38r]patris Nabuchodonosor in Babilone suscepit imperium, atque ita factum est, ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babilone, quartus esset in Hierusalem regis Ioachim.
denique Nabuchodonosor octauo anno regni sui ueniens Hierusalem obsedit eam, et Iechoniam filium Ioachim cum matre, et principibus duxit in captiuitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris eius Ioachim regnarat mensibus.
interfectus est enim Ioachim undecimo anno regni sui in Hierusalem.
Ioachim filius Iosie, sub quo etiam Holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur Heliachim, et regnauit super Iudam et Hierusalem annis undecim cui successit in regnum filius eius Ioachim, cognomento Iechonias, qui tertio mense regni sui die decima captus a ducibus Nabuchodonosor ductus est in Babylonem, et in loco eius constitutus est Sedecias patruus eius: cuius anno xi Hierusalem capta, atque subuersa est, ipseque in Babylonem ductus ultra non reuersurus.
in his tribus captis atque transductis regnum Iuda finitum est.
Iechonias non fuit filius, sed nepos Iosie.
Ioachim filius Iosie regis crudeliter regnauit, eiusque sepultura nec narratur: habente scriptura sancta, ut omnes reges mor[Charta 38v]tuos referat, et sepultos, quasi bene fuit eis in presenti et in futuro bene erit.
hunc autem proprie narrat mortuum, et non sepultum: insepultum quidem, hoc est, a bestiis auibusque lacerandum.
hec est enim asini sepultura.
hunc itaque per prophetam Dominus arguit superbie, et quod diuitiarum magnitudine abuius sit in contemptum Domini, nec audierit uocem Dei.
nemo putet eundem in Danihelis principio esse Ioachim qui in ezechielis exordio Ioachim scribitur: iste enim extremam sillabam chim habet, ille chin habet: et ob hanc causam in euangelio secundum Matheum una uidetur esse generatio, quia secunda tesseris ire decas in Ioachim desinit filium Ozie, et tertia in a Ioachim filio Ioacham.
primo quidem ueniente Nabuchodonosor super Hierusalem non omnes Iudei pariter in captiuitatem ducti sunt; sed pars aliqua, et tertia uasorum sanctorum direpta est.
regem quoque Ioachim detentum simul cum Danihele, et eis qui cum Anania fuerunt in Hierusalem, captiuos in Babyloniam deduxerunt nec non et cum eisdem ciuitatis principibus.
Sedeciam autem in Hierusalem constituit regem eis, qui ibidem remanserant.
magnificatur etiam et in hoc, quod fecit Ioachim rex, quia dum Nabuchodonosor ad expugnandum Hierusalem uenisset, Ioachim rex [Charta 39r] [Charta 23] uidens imminens excidium ciuitatis, et intelligens hoc sine ira Dei esse non posse, uita contempta cum honore proprio ultro se protulit, tradiditque manibus hostium cum aliquantis principibus ciuitatis, ne ciuitas diruentur, ne templum hostili uastationi combureretur.
quod aspiciens Dominus Deus solita pietate commotus, furiosi regis Nabuchodonosor animos mitigauit, atque frenauit, ne aut subiectos occideret, aut ciuitatem dirueret, templumque combureret.
Ioachim uero prospiciente Domino in Babylonia honoratus est, atque sublimis effectus, filius namque Nabuchodonosor maior natu, qui fuit Euuilmerodac, mox ex quo regnare cepit, honorauit eum, et multis dignitatibus decorauit omnibus diebus uite eius.
Sedecias uero, qui in Hierusalem rex fuerat constitutus post Ioachim, cum hortante Hieremia propheta ut exiret ad regem Babilonie ibidem postea uenientem exire noluisset; ipse male periit, et omnis interfecta est eius generatio, et ciuitas uniuersa diruta est, templumque combustum; senes etiam cum iuuenibus sine aliqua misericordia furiosiorum gladiis interfecti sunt in circuitu templi, et sancta [Charta 39v]omnia impiorum manibus perquisita, ac sine more sublata sunt, ut in Babylonem transferentur.
Babylon autem fuit metropolis Chaldeorum cuius rex Nabuchodonosor cunctis usque ad Ethiopiam gentibus superatis inter ceteras uastauit Iudeam, diuque obsessam ierusalem undecimo anno cepit Sedecie, quem et ipsum captum duxit Antiochiam, que tunc uocabatur Reblatha, ibique coram patre filiis interfectis oculos Sedecie iussit auferri excecatumque misit in caueam, et in ritu ferarum traxit in Babyloniam.
quando autem a Chaldeis captiuata, et uastata est Hierusalem, tunc mandauit Nabuchodonosor rex principibus suis, ut Iheremiam de carcere extraherent: ibi enim Sedecias, et principes eius illum constituerant, eductus itaque de carcere beatus Hieremias petiiit ab eis tabernaculum testimonii et sancta a Moyse conscripta testimonia in deserto, et archam, et ea, que in archa habebantur, tabule legis scilicet, et uas aureum plenum manna, et uirga Aaron, quae fronduerat, et candelabrum aureum, et omnia, que fecit Moyses.
hec omnia itaque petiit ab ipsis principibus Hieremias dicens: si ista omnia a Deo consecrata in Babyloniam du[Charta 40r]xeritis contrarium uobis erit, et cauete ne patiamini sicut priores alienigene fuerunt perpessi: quia quando archam Domini testamenti depredati sunt, grauissima affectati sunt pena, cum manus Domini uehementissime eos contra baret et percussi fuissent a Domino nimia plaga doloris.
hec omnia predixit eis sanctus Hieremias.
quae audientes principes uniuersi, cuncta, quae petiiit Hieremias, tabernaculum scilicet, et archam, et cetera sacramenta superius dicta eidem tradiderunt, ex iussione uidelicet et mandato regis Nabuchodonosor.
omnia ergo hec sanctus Hieremias oblata secundum mandatum Domini in monte abscondit, atque constituit.
hi uero, qui cum eo ambulauerunt, scire uolentes uiam uel locum, non potuerunt: quia eis hoc noscere non permiserat Deus, nec digni fuerunt ut ea aliquando uiderent.
hec quidem Iosepus.
sed et alia plura, que illo tempore contigerunt hystorie illius commemorat per ordinem textus.
sacerdotes etiam, qui captiui sunt ducti ex Hierusalem, abstulerunt ignem sanctum de altari, quae seruari cupientes, absconderunt in spelunca: quem post septuaginta annis hi, qui reuersi sunt de captiuitate, requirentes, inuenerunt [Charta 40v]aquam crassam, et accipientes, dum super holocaustum disperserunt, statim ignis accensus est et holocaustum Domino liberauerunt.
principes uero Nabuchodonosor regis rogauerunt Hieremiam plurimum, ut ueniret in Babyloniam, quo nolente, quid uellet agere permiserunt ei, et cum omni reuerentia cum donis, et muneribus dimiserunt eum.
sedit [Charta 24] itaque sanctus Hieremias in medio eorum, qui remanserant in Masphat: quique iterum non desinentes a prauis et illicitis rebus, abhominationes prohibitas ceperunt comittere idolis seruientes, et Dominum impie contempnendo.
adiecerunt etiam, ut ipsum Hieremiam pertraherent secum sicut captiuum in Egypto, et quod non fecerunt barbari Babylonis, hoc isti qui proximi uidebantur circa eum crudeliter perpetrauerunt, inuitumque eum in EgyptoGarufi does not report a's longer version of this sentence, in his apparatus.
secum deduxerunt, et ibi dicitur esse defunctus lapidibus obrutus.

[Garufi 22,11 - 24,5 missing]

[Garufi 24,6 - 24,14] Ieronimus: ceteri prophete, ut Ysayas, Osee, Iohel, fuerunt ante captiuitatem decem tribuum Israel, siue duarum tribuum Iude, et Beniamin, alii post captiuitatem, ut Danihel, Aggeus, et Zacharias.
Hieremias uero et Iezechiel inminente captiuitate uaticinium texuerunt; sed alter eorum in terra [Charta 41r]Iuda, alter in Babylone.
post exordium enim uaticinationis Hieremie prophete Hierusalem tricesimo quinto eius anno Iezechiel in Babylone, his, qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare: quinto uidelicet anno transmigrationis Iechonie.
Sophonias uero tempore Iosie prophetauit.
Hebrei arbitrantur Danihelem, et Ananiam, et Michaelem, et Azariam fuisse eunuchos in Babylonem.

[Garufi 24,6 - 24,14 missing]

[Garufi 24,15 - 24,15] explicit quarta etas.

[Garufi 24,15 - 24,15 missing]

[Garufi 24,16 - 24,16] incipit quinta etas.

[Garufi 24,16 - 24,16 missing]

[Garufi 24,17 - 24,18] quinta etas ab exterminio cepit regni Iudacici, quod iuxta prophetiam Hieremie septuaginta annis permansit.
iiimmmccclxxui.

[Garufi 24,17 - 24,18 missing]

[Garufi 24,19 - 24,25] anno xiiiiiu postquam percussa est ciuitas, qui est uicesimus quintus annus Ioachim, cum quo et Ezechiel captiuatus est: ipse Ezechiel in uisionibus Dei adductus est in terra Israel, et uidit renouationem ciuitatis, ac templi cerimoniarumque eius.
Romanorum sextus Seruius Tullius regnauit annis xxxiiiiiu qui tres montes urbi addidit, Quirinalem, Esquillinum, Uiminalem.
fossas circum muros duxit.
census ciuium Romanorum primus instituit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat; tunc inuenta sunt capita Romanorum ciuium octoginta iiiiiu milia.
iiimmmccclxxxuiiiiix.

[Garufi 24,19 - 24,25 missing]

[Garufi 24,26 - 26,11] [Charta 41v] anno xxui post euersionem Hierusalem, qui est xxxuii transmigrationis regis Ioachim, subleuauit Euuilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare ceperat, capud Ioachim regis Iude de carcere, et pouit thronum eius super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
meminit huius temporis adhuc futuri propheta Hieremias, ita scribens: ecce ego mittam, et assumam uniuersas cognationes Babylonis, ait Dominus, et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes, que in circuitu illius sunt, et interficiam eos, et ponam eos in stupore, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, et seruient omnes gentes iste regi Babylonis lxx annis.
cumque inpleti fuerint annis lxx, uisitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, ait Dominus, iniquitates eorum, et super terram Chaldeorum, et ponam illas in solitudines sempiternas.
et alibi scribens ad transmigrationem, quam transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem cum Hiechonia rege: cum ceperint impleri septuaginta anni in Babylonem uisitabo uos, et suscitabo super uos nomen meum in [Charta 25] bonum, et reducam uos ad locum istum, ait Dominus.
rursus eiusdem temporis iam [Charta 42r]preteriti uerba dierum ita recordantur: si quis euaserat gladium, in Babylonem ductus seruiuit regi, et filiis eius: donec imperat rex Persarum, et compleretur sermo Domini ex ore Hieremie, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
anno autem primo Ciri regis Perserum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Hieremie suscitauit Dominus spiritum Ciri regis Persarum, et cetera.
quibus uerbis ostenditur quia uastata Iudei Chaldea non, ut Assirii in Samaria, alios misere colonos; sed desertam reliquere terram, donec post annos lxx in ea rediere Iudei.
consentit hic Iosephus in decimo antiquitatum libro scribens templum, et Hierusalem, et omnem Iudeam lxx annis permansisse desolatam: qui rursus enumerando reges Babylonis (si tamen ille sic scripsit, et non codex fallit mendosus) centum fere annos ab euersa Hierusalem usque ad euersionem regni Chaldeorum facit colligi.
scribi enim post Nabuchodonosor, qui, teste scriptura sacra, xxu post euersam Hierusalem uixit annos, Euuilmerodach filium eius regnasse annos xuiiiiix.
post quem Eglesar filium eius annis xl, cui successisseGarufi does not record these words in his apparatus.
filium eius Laborsordach [Charta 42v]mensibus nouem.
hoc defuncto ad Balthasar, qui Naboan nuncupatur, transille imperium, qui cum iam decem et septem regnauerit annis, captam a Ciro Persarum, et Dario Medorum rege Assueri filio Babylonia.
item Darius autem Astiagis filius qui Babyloniorum dextruxit imperium cum Ciro cognato suo agebat annum sexagesimum secundum, cum Babylon fuisset inuasa, qui tamen alio nomine uocabatur a Grecis, quique Danihelem prophetam sumens ad se in Mediam duxit, et omni honore cum celebrauit.
huius Darii Danihel ipse ita meminit: in anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperauit super regnum Chaldeorum, ego Danihel, intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam ut complerentur desolationis Hierusalem septuaginta anni.
Eusebius in temporum libro xxx annos ab euersione Hierusalem usque ad initium Ciri Persarum, Iulius autem Africanus lxx computat.
porro Ieronimus in expositione prophete Danihelis ita dicit: tradunt Hebrei huiuscemodi fabulam usque ad septuagesimum annum, quo Hieremias captiuitatem populi Iudeorum dixerat esse soluendam, de quo et Zacharias in principio uoluminis sui loquitur, irritam putans [Charta 43r]Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, uersum in gaudium fecit grande conuiuium insalutans quodammodo spei Iudeorum, et uasis templa Dei.
sed statim ultio secuta est.
item Ieronimus: sciendum est Balthasar non esse filium Nabuchodonosor, ut uulgo legentes arbitrantur, testimonium de Danihele proferentes; eo quod ipse dixerat Balthasari: pater tuus Nabuchodonosor; sed iuxta Belosum qui chaldeam scripsit hystoriam, et Iosepum, qui Uerosum sequitur, post Nabuchodonosor, qui regnauit annis xliii successisse in regnum eius filium, qui uocatur Euuilmerodach, de quo scribit et Hieremias, quod in primo anno regni sui leuauerit capud Ioachim regis Iude, et eduxit eum de domo carceris.
referth Iosepus quod post mortem Euuilmerodach in regnum patris successerit filius eius Neglisar: post quem rursum filius eius Laborsordoch: [Charta 26] quo mortuo Balthasar filius eius regnauerit, cum Danihel scripturam misticam in pariete legit, et interpretatus est.
quod autem Balthasaris patrem Nabuchodonosor uocat non facit errorem scientibus sancte scripture consuetudinem: quia patres omnes proaui uocantur.
Balthasar autem Chaldeus rex eadem nocte, qua Danihel ar[Charta 43v]guit eum, interfectus est a Dario rege Medorum, et qui Ciri regis Persarum auunculus fuit, et a Cyro Perse, quae duo regna Ysayas ascensorem bige, cameli, et asini uocat.
Darius igitur, quem Artarxersen dicunt Medis, successit in regnum annos natus lxii qui Danihelem in Mediam transduxit.
hunc Darium quidem quidam Astiagen alii Astiagis filium putatur.
fuit autem Danihel in Fusis castro, que metropolis est regionis Elamitarum, in qua turrem extruxit excelsam quadrato marmore edificatam tante pulchritudinis, ut usque in presens noua esse uideatur: in ea regum Persarum, atque Medorum conduntur reliquie.
iiimmmcccccdxxiii.

[Garufi 24,26 - 26,11 missing]

[Garufi 26,12 - 26,23] Persarum primus Cyrus regnauit annis xxx.
hic ut impleretur uerbum Domini ex ore Hieremie primo sui regni anno, laxata Hebrorum captiuitate, quinquaginta ferme hominum milia regredi fecit in Iudeam, restituens eis uasa templi Domini aurea, et argentea quinque milia cccccd.
qui congregati in Hierusalem mense septimo edificauerunt altare, et a primo die mensis eiusdem ceperunt offerre holocaustum Domino; anno autem secundo aduentus sui, mense secundo templi fundamenta iecerunt anno incensionis [Charta 44r]iuxta Africanum lxxii iuxta cronicam Cusebii xxxii.
sed, impedientibus Samaritis, intermissum est opus usque ad annum Darii secundum, qui etiam in regno Assueri, et Artarxersis scripserunt accusationem aduersus Iudeos, et remisit Artarxerses, ne edificaretur Hierusalem.
Romanorum septimus Tarquinius regnauit annis xxxu qui causa Tarquinii iunioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, regno expulsus est: iste primum excogitauit uincla, taureas, fustes, lautomias, carceres, compedes, catenas, exilia, atque metalla.

[Garufi 26,12 - 26,23 missing]

[Garufi 26,24 - 26,32] Orosius: anno post urbem conditamccliiiiiuccxliiiiiu.
Brutus, expulso regis imperio, consul primum effectus est.
eo tempore Cirus rex Persarum uicit Babiloniam; urbem tunc cunctis opulentiorem cepit, subuertit atque destruxit, anno conditionis eius millesimo clxiiiiiu.
Cyrus autem rex Persarum proximi temporis successu Scithis bellum intulit, quem Tamiris ipsius prouincie regina ita cum suis obtruncauit, atque deleuit, quod de cc millibus militibus Persis, qui cum eo uenerant, nec nuntius quidem tante cladis in illo bello superfuit.
anno ab urbe condita ccxluin this folio, numerals seem to have been cancelled and overwritten by the same hand.
Darius Cyro apud Scitas interfecto post aliquantum interuallum [Charta 44v]forte regnum nepotis adeptus est: nam medius eorum regnauit Cambises Cyri filius.
iiimmmcccccdxxxi.

[Garufi 26,24 - 26,32 missing]

[Garufi 27,1 - 27,5] [Charta 27] Cambises Cyri filius annis uiii.
hic deuicta Egypto, cunctam eius religionem abhominatus, cerimonias eius et templa deposuit, Babylonem in Egipto edificauit.
hunc aiunt ab Hebreis secundum Nabuchodonosor uocari: sub quo et Tarquinii temporibus castissima Iudith Olofernem peremit.
his quoque temporibus Pitagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotone deguit, nouissime Metapontum addiit, ibique sepultus est.
iiimmmcccccdlxuiii.

[Garufi 27,1 - 27,5 missing]

[Garufi 27,6 - 28,10] Darius Istaspis filius annis xxxui.
inter Darium et Campisen regnasse duos fratres magos in libris chronicorum Eusebii repperimus, uerum Hieronimus in expositione Danihelis scribit, quod interfecto apud Messegetas Cyro, qui xxx annis regnauit in Persis, Campises successit in regnum: qui expletis octo annis duos Magos fratres habuit successores, quorum quidem unus Sinerdes Magus Panthapten filiam Cambisis duxit uxorem.
occisis quippe a populo magis, qui septem solummodo regnarant mensibus, idem Darius suscepit imperium: eadem uero Panthapten nupsit Dario, qui ex ea Xersen filium genuit: anno autem secundo Darii regis filii Istaspis, [Charta 45r]factus est sermo Domini ad Aggeum prophetam prius, et eodem anno postea ad Zachariam filium Barachie filium Addo.
iste est Addo, qui iuxta paralippomenon missus est ad Ieroboam filium Nabath, sub quo altare dirruptum est, et manus regis aruit, rursumque ad preces illius restituta est.
igitur a primo anno Cyri regis, usque ad secundum annum Darii filii Istaspis supputantur anni xl.
item Ieronymus.
secundo anno Darii septuagesimum annum desolationis esse completum Hieremias uaticinatus est, Zacharias quoque propheta, cum uisionis suae titulum in secundo anno eiusdem regis undecimo mense sabath uicesima quarta die preposuisset, adiecit dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis, et urbium Iuda, quibus iratus es.
iste septuagesimus annus est
.
item quarto Darii regis anno dicit idem propheta: cum ieiunaretis, et plangeretis per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi?.
sed et Esdras extructo tantum altari, et iactis fundamentis templi ad litteras regis Exersis prohibitum opus refert.
tunc intermissum est opus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad secundum annum Darii Persarum.
prophetauerunt autem Aggeus propheta, [Charta 45v]et Zacharias filius Addo prophetantes ad Iudeos, qui erant in Iudea, et Hierusalem in nomine Domini Dei Israel.
tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedech, et ceperunt edificare templum Dei in Hierusalem, et cum eis prophete Dei adiuuantes eos; Aggeus autem propheta, et Zacharias, et Malachias, nahum, et Abacuch claruerunt sub Zorobabel principe gentis, et Iesu magno sacerdote.
Ieronimus.
sexto Darii anno templi edificatio completur die tertia mensis adar, qui est quadragesimus sextus annus eius sub Cyro fundamenta sunt iecta.
unde in euangelio dicunt Iudei: quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc.
ceperunt autem edificare anno secundo Darii mense sexto die uicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est, mense undecimo die tertia compleuerunt: ex quo apparet, opus templi et antea non parua ex parte peractum; annos autem septuaginta a destructione illius, usque ad perfectam restaurandi [Charta 28] licentiam esse computandos. quo tempore apud Romanos septimus a Romulo Tarquinius Superbus regnabat, habens annum imperii uicesimum septimum, qui post anno uiii pulsus est a Bruto.
pulsis denique ab urbe regibus, qui imperauerunt annis [Charta 46r]ccxliiiiiu (septem namque fuerunt), uix usque ad xu lapidem Roma sub eis tenebat imperium.
post exactos reges, et nomen regie dignitatis, primum consules a Bruto esse ceperunt, deinde tribuni plebis, quasi proprii iudices defensoresque populi: inde tribuni militares; hinc quoque dictatores, quorum primus Largus nomine fuit maioris honoris, quam consules: rursum quoque consules rem publicam optinuerunt per annos cccccdlxiiiiiu usque ad Iulium Cesarem, qui primus singulare arripuit imperium olimpiade clxxxiiiiiu.
Orosius.
anno ab urbe condita cclxxu.
olimpiade lxxiiii.
Xerses Dario patri in regnum successit.
iiimmmccclxxxuiiiiix.

[Garufi 27,6 - 28,10 missing]

[Garufi 28,11 - 28,17] Xerses Darii filius annis xx.
hic Egyptum, quae a Dario discesserat, capit, et aduersus Greciam pugnaturus dcc milia armatorum de regno, et ccc milia de auxiliis, rostratas etiam naues mille ducentas; onerarias autem tria milia ducentas habuisse narratur.
attamen uictus patriam refugiit.
Demonstenes Lacedemonis tunc apud Exersen exultabat.
tunc Herodotus hystoriarum scriptor, et ReusisZeusis pictor agnoscitur.
anno ab urbe condita ccci, olimpiade xxucccccdi, olimpiade xcu, potestas consulum decem uiris Rome tradita est.
tunc etiam cen[Charta 46v]sus habitus est, et inuenta sunt ciuium Romanorum centum decem et octo milia cccxuiiiiix.
iiimmmcccccdlxxxxxc.

[Garufi 28,11 - 28,17 missing]

[Garufi 28,18 - 28,18] Artabanus mensibus uiii.
Socrates nascitur.
iiimmmdxi.

[Garufi 28,18 - 28,18 missing]

[Garufi 28,19 - 29,37] Artarxerses, qui et Macrochir, idem Longimanus, annis xl.
huius anno septimo prima die mensis primi Esdra sacerdos et scriba legis Domini descendit de Babylonia cum epistolis regis, et in prima mensis quinti uenit in Hierusalem cum uiris mille dcc.
et inter alia strenue gesta castigauit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis.
eiusdem anno uicesimo Neemias pincerna de Susis castro adueniens, murum Hierusalem quinquaginta duobus diebus restituit, et ducatum genti xii annis prebuit.
item aliter.
Ioachim, qui et Hiechonias tempore captiuitatis genuit Salathiel.
Salathiel genuit Zorobabel Iechonia quidem, et Salathiel in Babilone defuncti sunt.
Zorobabel uero post obitum eorum, permittente Dario rege, egressus est de Babylone cum omnibus, qui cum illo egredi uoluerunt cum magno honore, et gratia, atque Hierusalem sunt reuersi.
non enim omnes simul, sed sicut per tempora captiuati sunt, sic per tempora de eadem sunt captiuitate reuersi.
primo namque a Ciro rege Persarum dimissi sunt, cum [Charta 47r]mandasset eis dicens: qui uoluerit egredi, et reuerti in Hierusalem, quae in Iudea est, eat, et Dominus eius sit cum eo.
hec ergo prima egressio eius captiuitatis.
altera autem facta est sub Dario rege Medorum.
tertia uero sub Artarxersen.
sed illi, qui primi egressi sunt sub Ciro, pauci erant, et nullus principium cum eis est egressus [Charta 29] propterea uenientes in Iudeam, et Hierusalem, ibidem habtantes, ceperunt templum Dei hedificare in Hierusalem.
sed proxime in circuitu gentes, uidentes quod pauci essent, nec principem quempiam habuissent, prohibuerunt eos, neque dimiserunt hedificare et sic remansit opus ceptum templi inconsumatum.
ex parte enim faciebant, iterum prohibiti cessabant per aliquantos menses ita usque ad regnum Darii regis.
et hoc est, quod Iudei in templo Domini dicebant: quadraginta et sex annis hedificatum est templum hoc.
ex quo enim ceperunt hedificare templum Domino hi, qui ex captiuitate primo dimissi sunt, usque dum consummatum est, xlui anni completi sunt.
ergo, ut dictum est, prima dimissio captiuorum ex Perfida sub Cyro facta est rege illorum paucorum, qui si non principe exinde facti sunt, qui nec dum templum, quod ceperant, explicare potuerunt.
et postea Darius rex commonefactum est a magnifico Zoroba[Charta 47v]bel, dimisit omnes egredi uolentes, et reuerti in Hierusalem.
eundem quippe Zorobabel ad construendum templum Domini, quod est in Hierusalem, unde fuerat depredata, et cum Zorobabel illo in tempore pariter egressus est Ihesus filius Iosedech filii Saraie sacerdotis magni, sicut propheta de eo meminit; Saraia enim summus sacerdos in Hierusalem, quando eadem ciuitas uastata est a Nabuchodonosor, cum aliis principibus Sedecia interfectus est: quo interfecto, filius eius Iosedech captiuus ductus in Babyloniam, ibique hunc Ihesum generans defunctus est.
Ihesus autem hic magnus et preclarus in diuino timore fuit.
his egressus cum Zorobabel ibat in Hierusalem, qui dimissi a Dario transeuntes per Babyloniam, inde secum educentes uniuersos, qui ibidem erant Iudeos, habentes secum equites, quos eis Darius rex iniuncxerat ad conducendum eos usque Hierusalem.
hec fuit secunda egressio captiuorum de Babylonia, que per Zorobabel filium Salathiel facta est, una cum Ihesu filio Iosedech.
hi ergo sunt, qui et templum Domini edificauerunt, atque consumauerunt.
sub istis prophetauerunt post captiuitatem Hierusalem alio anno sub Dario rege Aggeus, et Zacharias, et Malachias.
post hec tertio egressi sunt de captiuitate hii, qui ibidem residebant in diebus Artarxersis regis.
et cum eis egressus est [Charta 48r]princeps et consiliator, et dux Esdra, qui cognominatus est scriba legis Dei.
quem etiam Artarxersus rex trasmisit cum magno honore, et eos, qui cum eo egressi sunt.
exiit cum eis et Neemias, qui in patrum laudibus commemoratus est.
hucusque diuina scriptura temporum seriem continet.
quae uero post haec apud Iudeos gesta sunt de libro Machabeorum et Iosepi atque Africani scriptis exhibentur, qui deinceps hystoryam uniuersam usque ad Romana tempora prosecuti sunt.
et quidem Africanus in quinto temporum uolumine, huius temporis ita meminit: mansit atque imperfectum opus usque ad Neemiam et xx annum Artarxersis.
quo tempore regni Persarum centum et quindecim anni fuerant euoluti: capiuitatis autem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat.
et tunc primum Artarxerses iussit muros extrui Hierusalem; ex illo tempore, si numerare uelis, septuaginta annorum ebdomadas, usque ad Christum patris inuenire
.
Xerses menses ii.
post quem Sogdianus menses uii.
tunc temporis Plato nascitur, Hippocrates medicus insignis habetur.
iiimmmdxluiii.

[Garufi 28,19 - 29,37 missing]

[Garufi 29,38 - 30,2] Darius, cognomento Nothus, annis.
[Charta 48v]Egyptus recessit a Persis.
reuersis de captiuitate [Charta 30] Iudeis non reges, sed pontifices prefuerunt, usque ad Aristobolum, qui cum dignitate pontificis, etiam regale sibi cepit usurpare uocabulum.
iiimmmdlxui.

[Garufi 29,38 - 30,2 missing]

[Garufi 30,3 - 30,14] Artarxerses, qui cognominatus est Minenon, Darii et Parisathidis filius, annis.
sub hoc rege uidetur hystoria Ester completa; ipse quippe est, qui ab Hebreis Assuerus, et a septuaginta interpretibus Artarxerses uocatur.
Athenienses xxiiiiiu litteris uti ceperunt, cum antea xui tantum litteras haberent.
Cartaginensium tunc inchoatur bellum famosum.
Orosius.
anno ab urbe condita ccclxiiiiiu Galli Senones, duce Brenno, Romam inuadunt, urbemque penetrando, excepto Capitolio, incendiunt, nam mille libris auri discensionis pretium paciscuntur.
ex tunc tribuni militares pro consulibus esse ceperunt.
Orosius.
anno ab urbe condita cccccd.
Philippus Aminte filius Alexandri pater Macedonum regnum adeptus, xxu tenuit annis.
eodem tempore dilatata est nox usque ad plurimam partem diei, saxa quoque de nubibus ceciderunt.
tunc temporis clarissimus Alexander Magnus ille gurges miseriarum Philippi filius natus est.
Aristotiles Platonis auditor decem et octo etatis annos gerebat.
[Charta 49r]anno iiimmmdcxiiiiiu.

[Garufi 30,3 - 30,14 missing]

[Garufi 30,15 - 31,8] Artarxerses, qui et Ochus, annis xxui.
iste Egyptum suo iuncxit imperio, Nectanebo rege in Ethiopia pulso, in quo Gyptiorum regnum destructum est.
tunc idem Ochus, qui et Artarxerses, post transactum in Egypto maximum diuturnumque bellum, plurimos Iudeorum in transmigrationem egit, atque in Uchania ad Caspium mare habitare precepit, quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere, atque ex hinc quandoque erupturos opinio est.
tunc quoque temporis Demonsthenes orator omnium rumore celebratur.
Romani Gallos superant.
Plato philosophus moritur, post quem Achademicam Speusippus tenuit.
Orosius.
anno ab urbe condita cccccdxxii.
Alexander rex Epirotarum Alexandri illius magni auunculus, traiectis in Italia copiis, cum bellum aduersus Romanos pararet, et circa finitimas Rome urbes firmare uires exercitus sui, auxiliatque uel sibi, uel hostibus subtrahere studens, bellis exerceretur acquirere, a Sampnitibus, qui Lucanie genti suffragabantur, maximo bello in Lucania uictus atque occisus est.
anno ab Urbe condita cccccdxxui.
[Charta 31] Caudinas furculas satis celebres [Charta 49v]et famosas insignes Romanorum fecit infamia: nam Sampnite Romanum exercitum apud Caudinas furculas turpiter captum sub asta missum nudum abire ceperunt.
posteriore uero anno Romani ob ulciscendam iniuriam, uictis Sampnitibus seruitioque subiectis, iugum imposuerunt, quos non post multum temporis propter fidei, ruptique federis pertinaciam ingenti prelio uictos, stratosque confecerunt, atque contriuerunt: ita ruinas ipsas urbium diruentes, ut hodie si Sanium in ipso Sampnio requiratur, nec inueniri facile possit.
anno ab urbe condita cccccdxxui.
Alexander patri Philippo successit in regnum.
iiimmmdcxuiii.

[Garufi 30,15 - 31,8 missing]

[Garufi 31,9 - 12] Arses Ochi filius annis iiiiiu.
Iudeorum pontifex maximus Iaddus clarus habetur, cuius frater Manasses templum in monte Gariz construit.
Speusippus moritur, cui succedit Zenocrates.
quarto Ochi anno Alexander Philippi et Olimpiadis filius uicesimum etatis annum gerens regnare incipit.
iiimmmdcxxiiiiiu.

[Garufi 31,9 - 12 missing]

[Garufi 31,13 - 21] Darius Arsani filius annis.
Alexander autem aduersus Illicos, et Tracas feliciter dimicans, subuersis Thebis, in Persis arma corripuit, et apud Granicum flumen regis ducibus oppressis, urbem Sardos capit, idemque capta Tyro, Iudeam [Charta 50r]inuadit, a qua fauoraliter exceptus, Deo uictimas immolat, et pontificem templi Iaddum honoribus plurimis prosequitur.
Andromacho custode locorum dimisso.
septimo regni sui anno Alexandriam in Egypto condidit.
cum Dario rege Persarum ter dimicauit, et in his tribus preliis, totidemque annis quinquies decies centena milium hominum cesa referuntur.
nec mora, Babyloniam optinuit, interfecto Dario, in quo Medorum, atque Persarum regnum destructum est, quod steterat annos ccxxxi.
quo etiam tempore Latini a Romanis perdomiti sunt.
iiimmmdcxxxix.

[Garufi 31,13 - 21 missing]

[Garufi 31,22 - 32,30] Alexander post mortem Darii annos regnauit, nam antea uii.
Orosius.
his autem post mortem Darii regno Persarum adepto Sithis bellum intulit, atque contriuit.
Hyrcanos quoque et Mardos subegit ubi etiam Alexandris siue Minothea Amazonum regina excita, suscipiende ab eo sobolis gratia uenit ad eum cum ccc mulieribus.
post haec Parthos deleuit prope modum antequam uicit.
inde Drancas, Euergias, Parmenos, Adaspios, ceterosque populos, qui in radice Caucasi montis morabantur, subegit.
urbem ibi Alexandriam super amnem Tanaim constituit.
nec minor eius in suos crudelitas, quam in hostes rabies fuit.
deinde [Charta 50v]Indiam petiit, ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium.
Nisan urbem adiit, Dedalos meontes, regnaque Cleofilis regine expugnauit, quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit.
cum Poro fortissimo rege IudeorumIndorum cruentissime dimicauit, quo occiso regnum eius [Charta 32] obtinuit.
inde Arestas, Catenos, Presidas, et Gangaridas, nec non Confides laboriosis bellis subegit.
peragrata perdomitaque Alexander India, ad amnem Egyssenen peruenit; per hunc in Oceanum diuehitur; ibi Gesonas, Sibosque oppressit.
hinc Mandros et Subagras nauigat, que gentes cum armatis octoaginta milibus peditum, et sexaginta milibus militum illum excipiunt: cruentissimo igitur commisso prelio et fusis hostium copiis, Alexander exercitum ad urbem deduxit, et cum murum primus ascendisset, solus introrsus desiliuit, quem cum undique hostes circumdedissent, muri obice posteriora tutatus, contrarios eo usque sustinuit, donec ad periculum eius, clamorem hostium, perfractis muris, exercitus omnis inrumperet.
inde conscensis nauibus, cum Oceani litora perageret ad urbem, cui Ambira rex preerat, peruenit, ipsamque urbem expugnauit, et cepit.
post quasi [Charta 51r]circum actus, et de Oceano Indum flumen ingressus Babyloniam rediit, ubi eum exterritarum totius orbis prouinciarum legati expectabant.
rumores eius quippe totum orbem peragrarant, quod dii concessissent ei totius orbis uictoriam, quod ipse ac arte composuit.
cum igitur quasi uoti causa, una cum suis templum Ammonis, quod apud Alexandriam fuerat, adiissuset, secreto uocauit ad se illius ora dei pontificem, promittens ac tribuens ei dona plurima auri, atque argenti, ut occultatus apud dii Ammonis statuam, quasi ipse Deus ore suo cunctis audientibus responsa daret Alexandro, sicut ipse in eius ore uerba posuerat, et cum ubique et in omnibus uictorem nuntiaret: quod dum fecisset, fama hec terras ac mare perterruit.
unde ex omni gente, et natione ad eum legati concurrentes ueniebant, expetentes, ut eis sine bello dominaretur; Alexander autem apud Babyloniam ministri insidiis ueneni austu interiit anno uitae suae xxxii, regni uero sui xii.
Ieronimus.
Alexander ab Illirico et mare Adriatico usque ad Indicum Oceanum, et Gangen fluuium non tam preliis, quam uictoriis precurrit, et sex annis Europe partem, et omnem sibi Asiam subiugauit, quod non fuit Alexandri fortitudinis, sed Domini uoluntatis: cui postea quattuor duces eius regni successores [Charta 51v]extiterunt, uidelicet Ptolomeus, Philippus, Seleucus Nicanor, Antigonus.
qui apud Danielem per quattuor hyrci cornua, qui arietem contereret, designantur.
mortuo itaque Alexandro tricesimo secundo etatis sue anno, hi quattuor duces regnum diuiserunt.
et Ptolomeus Lagi filius tenuit Egyptum; Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, Macedoniam; Seleucus Nicanor Syriam et Babyloniam, et omnia regna orientis; Antigonus Asie regnauit, sed non inquid in fortitudine eius, qui nullus eorum magnitudini Alexandri potuit equari iiimmmdclxuiiiiix.

[Garufi 31,22 - 32,30 missing]

[Garufi 32,31 - 33,19] Egypto regnauit primus Ptolomeus Lagi filius annis xl.
Appius Claudius Cetus Rome clarus habetur, qui aqua Claudiam induxit, et uiam Appiam strauit.
Ptolomeus Hierusolima et Iudea in dicionem suam dolo redactis, plurimos captiuorum in Egyptum transtulit.
Iudeorum pontifex maximus Onias Iaddi filius clarus habetur.
et tertio decimo Ptolonei anno Syrie et Babilonis et superioribus locis regnare incipit Seleucus Nicanor.
a quo tempore Machabeorum hebrea hystoria grecorum supputat regnum, a quo et Hedisseni sua [Charta 33] tempora computant.
Seleucus Antiochiam, Seleuciam, Laodiciam, Appiam, Edessam, Beroeam, et Bellam urbes [Charta 52r]condidit. anno scilicet ab urbe condita cccccdlxiiiiiu.
eo tempore a Tarentinis bellum ingens Romanis exortum est: qui cum iniuriam legatis Romanorum fecissent, Pirum Epiri regem contra Romanos in auxilium poposcerunt.
his itaque cum totis uiribus Epyri, Thesalie et Macedonie, elefantis etiam uiginti, Italiam uenit, et ter cum Romanis cruentissime dimicauit.
quinto demum anno, ex quo uenerat, ab Italia uictus aufugiit, et multo post apud Argos Achaie florentissimam urbem saxo ictus occubuit.
Iudeorum pontifex maximus religiosissimus, ac piissimus Symon Onie clarus habetur.
post quem Elezarus frater eius suscepit templi ministerium: filio eius Onia paruulo admodum derelicto.
Seleucus in eas urbes, quas extruxerat, Iudeos transfert; Iudeis ciuium et municipalem ordinem cum Grecis equali honore concedens.
eo tempore condite a Romanis ciuitates Ariminus in Gallia, et Beneuentum in Sampnio.
tunc etiam a Romanis Chrotona inuaditur.
Sallentinis in Apulia bellum inditum est a Romanis, et Brundisini cum ciuitate capti sunt.
Ieronimus.
post Alexandrum Ptolomeus Lagi filius primus regnauit in Egypto, uir prudentissimus, et fortissimus, atque ditissimus, et [Charta 52v]tante potentie, ut Pirrum regem Epirotarum expulsusm restitueret in regnum, Ciprum quoque optineret, ac Fenicem: et, deuicto Demetri filio Antigoni, Seleuco partem regni sui, quae Antigono fuerat ablata, restitueret, Cariam quoque optineret, et multas insulas, urbesque, ac regiones, de quibus non est huius temporis scribere.

[Garufi 32,31 - 33,19 missing]

[Garufi 33,20 - 33,26] Orosius: anno ab urbe condita cccccdlxxuii, cum clarum urbis Rome nomen esset, censusus est habitus.
tunc inuenta sunt ciuium capita ducenta nonaginta duo milia cccxxxiiiiiu.
eo tempore argenteus nummus primum in urbe figuratus est.
tunc etiam Atilius Regulus consul missus in Africam post uictoriam trium ducum Cartaginensium aput fluuium Bagrada serpentem mire magnitudinis occidit, cuius corium cxx pedum longitudine habuit, Romamque delatum aliquandiu cunctis miraculo fuit.
iiimmmdccuii.

[Garufi 33,20 - 33,26 missing]

[Garufi 33,27 - 34,6] Ptolomeus Filiadelfus anni xxxuiii.
iste quidem secundus rex Egypti Ptolomei superioris filius Iudeos, qui in Egipto erant, liberos esse permisit, et uasa Eleazaro pontifici in Hierusalem uotiua promittens, diuinas scripturas ex Hebreo in grecam linguam cum omni studio transferre curauit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quas sibi ex omni [Charta 53r]genere literature composuerunt: cuius bibliothece prefuit Demetrius Phalerus.
idem apud Grecos orator et filosofus Ptolomeus, tanteque potentie fuisse narratur, ut Ptolomeus patrem uinceret.
narrant enim hystorie, habuisse eum peditum centum milia, equitum uiginti milia, [Charta 34] elefantos, quos primus adduxit de Ethiopia, cccccd, naues longas, quas nunc liburnas uocant, mille quingentas, alias autem ad cibaria deportanda militum, mille, auri quoque et argenti grande pondus: ita ut de Egypto per singulos annos quattuordecim milia octingenta talenta auri, et frumenti artabas, que mensura tres modios et tertiam modii partem habet; quinquies et decies centena milia.
Sostratus Gnidius farum in Alexandriam costruxit.
Aratus philosophus agnoscetur.
iiimmmdccxxxiii.

[Garufi 33,27 - 34,6 missing]

[Garufi 34,7 - 34,35] Ptolomeus Euergetes frater superioris regis annis xxuii qui inde Euergetes ab Egyptiiis est uocatus, quia capta Syria, et Cilicia, et prope modum uniuersa Asia, inter innumera argenti pondera, ac uasa pretiosa, que cepit, etiam deos eorum, quos Cambises capta Egipto in Persas portauerat, retulit.
Iudeorum pontifex Onias Symonis Iusti filius clarus habetur, cuius item filius Symon non minori gloria [Charta 53v]fulget. tunc etiam Quintus Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae deguit contentus unius ancille ministerio.
Ieonimus.
primum Syrie, ut diximus, regnauit Seleucus, cognomento Nicanor; secundus Antiochus, qui appellatus est Sother, tertius et ipse Antiochus, qui uocabatur Theos, idest Deus.
iste aduersus Ptolomeum Phyladelfum, qui secundus imperat Egyptiiis, gessit bella plurima et totis Babylonis uiribus dimicauit.
uolens itaque Ptolomeus post multos annos molestum inire certamen, filiam suam nomine Beronicen Antiocho uxorem dedit, qui de priore uxore, nomine Laodoce habebat duos filios, Seleucum, qui cognominatus est Callinicus, et alterum Antiochum: deduxitque eam usque Pelusium, et infinita auri argentique milia dotis nomine dedit; unde et Phenophores, idest dotalis, est appellatus.
Antiochus autem Beronicen, quae inter patrem ac uirum iuncxit amicitias consortem regni habere dicens, et Laodocens in concubine locum: post multum temporis amore superatus, Laodocen cum liberis suis regiam induxit, quae metuens ambiguum uiri animum, ne Beronicen reduceret, uirum per ministros ueneno interfecit.
filium suum Seleucum Gallinicum in loco patris regem constituit.
[Charta 54r]Beronice autem reuersa est in terram suam, et mortuo Ptolomeo Philadelfo patre eius in Egypto, frater illius, et ipse Ptolomeus cognomento Euergens tertius successit in regnum.
qui cum magno exercitu ueniens, ingressus est prouinciam Seleucii, cognomento Gallicini, qui cum matre Laodocen regnabat in Siria, et abusus est eis, et optinuit in tantum, ut Siriam caperet, et Ciliciam, superioresque partes trans Euphraten, et prope modum uniuersam Asiam.
cumque audisset in Egypto seditionem moueri, diripiens regnum Seleucii, quadraginta milia talentorum argenti tulit, et uasa pretiosa, simulacraque duo milia quingenta; in quibus erant et illa, quae Cambises capta Egypto in Persas portauerat.
denique gens Egyptiorum idolatrie dedita, quia post multos annos deos eorum retulerat, Euergertineum appellauit.
et Syriam quidem ipse optinuit.
Ciliciam autem amico suo Antiocho gubernandam tradidit: et Antippo alteri duci prouincias trans Eufratem.
iiimmmdccl.

[Garufi 34,7 - 34,35 missing]

[Garufi 34,36 - 35,14] Ptolomeus Phylopator filius Euergetis annis xuii.
Antiochus rex Syrie uicto Philopatore Iudeam sibi sociat.
Iudeorum pontifex maximus Onias filius Symonis insignis habetur: atque Lace[Charta 54v]demoniorum rex Darius legatos mittit.
huius tempore pontificis Iesus filius Syradach sapientie librum componens, quem uocant parameton, etiam Symeonis in eo fecit [Charta 35] mentionem.
Ieronimus.
post fugam et mortem Seleucii Gallicini, duo filii eius Seleuchus cognomento Ceraunos, et Antiochus, qui appellatus est Magnus, prouocati spe uictorie, et in ultione parentis, exercitu congregato, aduersus Ptolomeum Phylopatorem arma corripiunt.
cumque Seleuchus maior frater tertio anno imperii occisus esset in Frigia, per dolum Nicanoris et Eupatoris exercitus, qui erat in Syria, Antiochum frater eius magnus uenit de Babylone in Syriam, quae eo tempore tenebatur a Ptolomeo Philopatore filio Euergetis, qui quartus regnabat in Egypto.
cumque pugnasset aduersus ducem eius, immo proditione Theodoti optinuisset Syriam, quae per successione iam a regibus Egipti tenebatur, in tantam audaciam contempta luxuria Phylopatoris, et magicis artibus, quibus inseruire dicebatur; ut ultro Egiptiiis bellum conaretur inferre.
Ptolomeus cognomento Phylopator, ammissa Syria, proditione Theodoti, congregauit multitudinem plurimam multo maiorem, quam prius, properans cum exercitu magno et opibus [Charta 55r]nimiis contra Ptolomeum Philopatorem.
quo mortuo Antiochus mouit exercitum aduersus filium eiusdem Ptolomei, qui tunc quattuor annorum erat, et uocabatur Ptolomeus Epyphanis.

[Garufi 34,36 - 35,14 missing]

[Garufi 35,15 - 36,25] Orosius: anno ab Urbe condita dxxxiiiiiu Annibal Penorum imperator, uicesimum annum agens etatis, Saguntum florentissimum Ispanie ciuitatem amica tunc populi Romani, ob odioum Romanorum bello inpetitam obsidione cunctam ac fame excruciatam, octauo demum mense deleuit.
hic iam dudum Anulcari patri iurauerat, cum adhuc nouem esset annorum, se ut primum posset aduersus Romanos pugnaturum, et cum eis numquam pacem acturum.
inde Pirineos montes transgressus, inter ferocissimas Gallorum gentes, ferro uiam aperuit et nono die a Pirineo ad Aloes peruenit, ubi dum montanos Gallos repellere obnitentes superat, atque inuias rupes igni ferroque rescindit; quinto demum die cum maximo labore ad plana Italie uenit.
fuisse in exercitu eius centum milia peditum, equitum uero uiginti milia, elefantos xxxuii definiunt.
Scipio tunc consul magni Scipionis pater, Annibali cum Romanis prunus occurrit, et conmisso prelio apud Ticinum, omnis pene Romanus exercitus cesus est.
pugnatum deinde, eodem consule, apud flumen TriniumTrebiam, [Charta 55v]et Romani superati sunt.
alio quoque bello apud eundem fluuium uicti sunt.
quarto bello ad flumen Sarnum, in quo oculum amisit.
quinto bello apud Transumennum locum.
sexto apud Cannas Apulie uicum: in quo quadraginta iiiiiu milia Romanorum interfecta sunt, Uarro consul cum l equitibus Uenusium fugiit.
anno ab Urbe condita dxl Annibal in testimonium uictorie suae tres modios annulorum aureorum Cartaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum, senatorumque detraxerat.
[Charta 36] eo tempore bella quinque Roma susceperat, unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedonie regem, alterum in Hisponia contra Asdruualum Annibalis fratrem, tetium in Sardinia contra Sardos, quartum Annibalis quo Italia premebatur, quintum Sicilie, ubi Claudius Marcellus Syracusam oppulentissimam urbem Sicilie secunda oppugnatione uix cepit.
anno ab Urbe condita dxliii in Campania Capua capta est a Quinto Fuluio proconsule: principes Capuanorum ueneno sibi, ante quam subderentur, mortem consciuerunt; senatum omnem Capue, etiam prohibente senatu Romano, Fluuius Sulplicius necauit.
in Ispania ab Asdrubale,in Hispania ab Asdrubale, ScipionisScipionibus fratribus interfectis, Roma ab Annibale admodum pressa iam pene ciuibus desperatis Scipio adolescens an[Charta 56r]nos natus xxiiiiiu ultro se optulit ac ultionem patris, et patrui animo intendens in Hispaniam uenit, et Cartaginem nouam cepit; dehinc cum Asdruuale pugnauit, et uicit; et lxxx ciuitates aut deditione, aut bello in potestatem redegit.
uniuersa quippe Yspania usque in Oceanum in prouintiam redacta, Romam uenit consulque creatus in Africam transiit et acerrimo prelio Hannonem Penorum ducem interfecit; exercitum omnem Africe partim cede, partim captiuitate disperdidit.
Asdriuial autem frater Annibalis a Cartaginensibus consultus, ut fratris copiis uingeretur, cum magna secum auxilia Ispanorum, Gallorumque deduceret, ab exercitu Romano, ignorante Annibale, preuentus cum exercitu suo interfectus est.
Annibali capud fratris sui ante castra proiectum est.
quo uiso et clade Penorum cognita, redire in Africa iussus, ut fesse Cartagini et iam pene contrite Africe subueniret, coactus, flens reliquit Italiam anno, quibus eam optinuit, xuii.
commissoque prelio cum Scipione apud Cartaginem, suis omnibus cesis, inter tumultus Annibal elapsus uix euasit in Bithiniam fugiens, ibique postea cum ad Romanis reposceretur, ueneno sese necauit.
Scipio denique iam tunc cognomento Afri[Charta 56v]canus post famosisimam Annibalis uictoriam triumphans, urbem ingressus est, quem Terentius, qui postea comicus fuit, ex nobilibus Cartaginensium captiuis pilleatus, quod insigne indulte sibi libertatis fuit, triumphantem post currum secutus est.
iiimmmdcclxxiiiiiu.

[Garufi 35,15 - 36,25 missing]

[Garufi 36,26 - 36,27] Ptolomeus Epyphanes regnauit annis xxiu.
secundus liber Machabeorum apud Iudeos huius temporis gesta continet.

[Garufi 36,26 - 36,27 missing]

[Garufi 36,28 - 37,5] Ieronimus.
pugnantibus autem contra se Antiocho Magno et ducibus Ptolomei, posita in medio Iudea, in contraria studia scindebantur, aliis Antiocho, aliis Ptolomeo fauentibus.
denique et Onias sacerdos, assumptis Iudeorum plurimis, fugiit in Egiptum, et a Ptolomeo honorifice susceptus est.
accepit eam regionem, que Eliopoleos uocabatur, et concedente rege templum [Charta 37] extruxit in Egypto simile templo Iudeorum, et quod permansit usque ad tempus Uespasiani annis ccl.
ipsa autem urbes ad solum usque desolata est.
Antiochus uero Iudeam tenuit.
sub occasione igitur Onie pontificis infinita examina Iudeorum Egyptum confugerunt.
eo tempore Cirene eorum multitudine repleta est.
tunc Uulgani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium ad nunc usque manet.
iiimmmdcccuiiiiix.

[Garufi 36,28 - 37,5 missing]

[Garufi 37,6 - 37,19] Ptolomeus Phylometor annis xxxu.
Aristobo[Charta 57r] natione Iudeus pypateticus philosophus agnoscitur, qui ad Phylometorem Ptolomeum explanationem in Moysen commentarios scripsit.
Antiochus Epyhanes, qui post Seleucum cognomento Phylopatorem annis xi regnauit in Syria, Iudeorum legem inpugnans, omniaque sordibus ydolorum complens in templo Iouis Olimpii simulacrum ponit.
sed et in Samaria super uerticem montis Garizi, Iouis peregrini delubrum hedificauit, ipsis Samaritanis, ut id faceret, precantibus.
uerum Mathathyas sacerdos leges patris uindicauit, aduersus Antiochi duces arma corripiens.
quo mortuo ducatum Iudeorum suscepit filius eius Iudas Machabeus anno cxlui, regni Grecorum, olimpiade clu.
qui mox Antiochi duces de Iudea expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post triennium suis ciuibus reddidit.
unde post secessum Onie sacerdotis in Egyptum, de quo supra diximus, et mortem Alchimi qui effugato Onia pontificatum indignus inuadere temptabat, omnium fauore Iudeorum, Machabeo sacerdotum decernitur, quod post mortem eius Ionathas frater illius sortitus xuiii annos summa ministrauit industria.

[Garufi 37,6 - 37,19 missing]

[Garufi 37,20 - 37,34] Ieronimus: rex autem Sirie inpudens facie et intelligens propositiones fuit Antiochus [Charta 57v]Epiphanes filius Seleucii, qui et Philopator appellatus est.
hic cum obses fuisset Rome, et nesciente senatu per dolum cepisset imperium, contra Ptolomeum Phylometorem dimicauit, et contra Egyptios et contra eos, qui res nouas in Perside moliebantur, ad extremum contra Iudeos dimicans, capta Iudea, ingressus est Hierusolimam et in templo Dei simulacrum Iouis Olimpi statuit.
et ad filios Isrhael erexit magnificentiam suam, ita ut de sanctis plurimos ydolatrie subiceret et conculcaret pedibus suis, atque ita factum est ut Meridiem et Orientem, idest Egyptum, et Persidam suo retineret imperio: et erectus est contra Deum, et sanctos illius persecutus, tulerit uige sacrificium, quod mane offerebatur et uespera.
legitur in Machabeorum libris et Iosepi hystoria, quod centesimo et quadragesimo anno a Seleuco, qui primus regnauit in Asia post Alexandrum, ingressus Antiochus Hierusolimam, uniuersa uastauit: reuersusque anno tertio in templo posuit statuam Iouis et usque ad Iudam Machabeum, idest usque ad centesimum quadragesimum octauum annum per annos uastationis Hierusalem ui, contaminationis autem templi iii, post quos templum purgatum est.

[Garufi 37,20 - 37,34 missing]

[Garufi 37,35 - 38,6] Orosius: anno ab Urbe [Charta 58r]condita dcui Cartago deleta est a Publio Scipione anno dcc postquam condita est; multitudo omnis captiuorum uenundata est: fuisse enim uirorum triginta milia, [Charta 38] mulierum autem uiginti milia ferunt.
ipsa uero ciuitas xuii diebus continuis arsit.
ipso quoque anno Corinthum urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam Mummius consul ferro flammisque diripuit.
tunc Rome quidem celeberrimi tres simul triumphi fuerunt; Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Asdruual; Metelli ex Macedonia, cuius currum precessit Audariscus, qui et Pseudophilippus; Mummii ex Orintho, ante quem signa enea et tabule picte et alia urbis insigna sunt prelata.

[Garufi 37,35 - 38,6 missing]

[Garufi 38,7 - 38,9] quo tempore potentissimus rex Sicilie Uisomeone erased the first part of the 'u', thus transforming it to an 'i'.
ero
Romam uenit ad ludos, et ducenta milia modiorum tritici populo dono dedit.
tunc etiam apud Brundisium Pacuuius claruit tragoediarum scriptor.
iiimmmdcccxxxuiii.

[Garufi 38,7 - 38,9 missing]

[Garufi 38,10 - 38,16] Ptolomeus Euergenes annis xxuiiiiix.
Ionathas dux Iudeorum, et pontifex cum Romanis et Sparthiatis amicitias facit: quo a Trifone interfecto, in sacerdotium frater eius Symon assumitur anni regni Euergetis septimo, quod octo annis [Charta 58v]strenuissime gerens filio Iohanni reliquid.
hic aduersus Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit et a Romanis ius amicitie postulans, decreto senatus inter amicos appellatus est.
Samariam, que nostro tempore Sebaste uocatur, obsidione captam solo coequauit; quam postea Herodes instaurans Sebasten in honore augusti appellari uoluit.

[Garufi 38,10 - 38,16 missing]

[Garufi 38,17 - 38,19] Orosius: anno ab Urbe condita dcxxuii Cartago in Africa a Romanis restitui iussa xxii demum anno, quo fuerat euersa, deductis ciuium Romanorum familiis, qui eam incolerent.

[Garufi 38,17 - 38,19 missing]

[Garufi 38,20 - 38,21] anno ab Urbe condita dcxxxiii Martius Portius Cato, et Quintus Martius consules Narbonam in potestatem reipublice redigerunt.

[Garufi 38,20 - 38,21 missing]

[Garufi 38,22 - 38,23] anno ab Urbe condita dcxxxu Publio Scipione Nasica et Lucio Capurnio Bestia consulibus Iugurte Numidarum regi bellium, consensu populi Romani, senatus indixit.
iiimmmdccclu.

[Garufi 38,22 - 38,23 missing]

[Garufi 38,24 - 38,29] Ptolomeus Physicon, qui et Sother annis xuii.
Cicero Arpinis nascitur matre Heluia patre equestri ordinis ex Regio Uulscorum genere.
Hyrcano in pontificatu, quod ipse xxui annis tenuit, Aristobolus succedit annum unum: qui rex pariter et pontifex primus apud Iudeos diadematis sumpsit insigne post cccccdlxxxiiiiiu annos captiuitatis Babylonie.
post quem regnauit Ianneus, co[Charta 59r]gnomento Alexander, annis xxuii, qui pontificatum quoque amministrans, crudelissime ciuibus prefuit.
iiimmmdccclxu.

[Garufi 38,24 - 38,29 missing]

[Garufi 38,30 - 38,32] Ptolomeus, qui et Alexander, annis x.
Syria in Romam ditionem cessit, capto Phyppo a Gabinio; expulsus de regno Ptolomeus Fisicon per matrem Eleopatram, in Cyprum secedit.
iiimmmdccclxxiii.

[Garufi 38,30 - 38,32 missing]

[Garufi 39,1 - 39,3] [Charta 39] Ptolomeus, qui a matre fuerat eiectus, annis uiii regressus de fuga regnum optinuit, quia Alexandrum, qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris ciues pepulerant.
Silla Athenienses uastat.

[Garufi 39,1 - 39,3 missing]

[Garufi 39,4 - 39,8] Orosius: anno ab Urbe condita dclxi primum Rome bellum ciuile exortum est, nondum finito siciliali bello.
eodem anno Mitridati cum bellum exortum est, quod per triginta annos tractum est, consolatu Ciceronis, et Antonii.
his quoque temporibus plura Pompeius homo romanorum moderatissimum per orbem faciebat insignia.
iiimmmdcccccmiii.

[Garufi 39,4 - 39,8 missing]

[Garufi 39,9 - 39,18] Ptolomeus Dionisius annis xxx.
huius ab anno quinto Alexandra uxor Alexandri pontificis post mortem eius regnauit Iudeis annis nouem.
ex quo tempore Iudeos rerum confusio et uarie clades oppresserunt.
post cuius mortem Aristobolus et Hyrcanus filius eius contra se de imperio dimican[Charta 59v]tes occasionem prebuere Romanis, ut Iudeam inuaderent.
Pompeius itaque Hierusolimam ueniens, capta urbe et templo reserato, usque ad Sancta Sanctorum accedit, Aristobolum secum uinctum adducit, pontificatum confirmat Hyrcano.
deinde Antipatrum Herodis Ascalonite filium procuratorem Palestine facit: mansitque in pontificatu Yrcanus annis xxxiiiiiu.
Ponpeius captis Hierusolimis Iudeos tributarios facit.
Uirgilius Marco in pago, qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompeio, et Crasso consulibus; dehinc Cremone studiis eruditur.

[Garufi 39,9 - 39,18 missing]

[Garufi 39,19 - 40,2] Orosius: anno ab Urbe condita dclxxxuiiiiix Marco Tullio Cicerone et Gaio Antonio consulibus Mitridates rex Ponti, postquam cum Romanis per xx annis bellum gesserat, plurimis a Ponpeio bellis attritus atque ad hoc coactus est, ut aprebos forum uxores ac filias et se ipsum ueneno necaret anno uitae sue lxxii, regni autem anno lx.
deinde uero Pompeius Syriam aggressus Tyrios primum Arabasque perdomuit; hinc ad Iudeos, quibus Aristobolus, expulso fratre Yrcano, primus ex acerdote rex preerat ad Hierusolymam, urbem ueniens a patribus est in urbe susceptus: sed a ple muro templi, quod non solum natura, uerum ingenti fossa munitum erat, repulsus, expugnationem eius in[Charta 60r]tendit, et tribus mensibus sine requie expugnatum tandem uix cepit.
Iudeorum ibi xiii milia cesa narrantur, ceteram multitudinem in fidem accepit.
et cum aliquantos principes Iudeorum securi percussisset, Yrcanum sacerdotio restituit: Aristobolum captiuum Romam duxit.
hoc bellum Orientis cum xxii regibus sese Pompeius pro contione narrauit.
interea coniuratio Cateline aduersus patriam per eodem dies in urbe habita, ac prodita, in Etruria uero extincta est, occiso ibi Catilina: Rome conscii coniurationis occisi sunt.
eo tempore Metellus de Creta triumphauit.
Pompeius de bello Piratico, et Mitridatico.
nulla huic umquam pompa similis fuit: [Charta 40] ducti sunt ante currum eius filii Mitridatis regis, et Aristobolus rex Iudeorum: prelata est ingens pecunia: aurum quoque et argentum infinitum.

[Garufi 39,19 - 40,2 missing]

[Garufi 40,3 - 40,11] anno ab Urbe condita dcxciii Gaio Iulio Cesari, qui postea solus imperauit, quattuor sunt prouincie cum legionibus uii consuli in quinquennium date: Gallia Transalbina et Cisalpina et Illiricus, nec non et Gallia Comata, cuius hystoriam Sitonius Tranquillus plenissime explicauit.
Orosius quoque hystoriarum egregius scriptor sagacissimo ordine composuit [Charta 60v]qualiter Cesar multis et grauissimis preliis Germanos et Gallos cepit, Britannos quoque, quibus ante eum nec nomen quidem Romanorum cognitum fuerat, obsidibus acceptis, stipendarios fecit, et qualiter postea apud Dirratium cum Pompeio dimicauit, a quo uictus Cesar in Thessalia iterum grauissimo et cruentissimo bello cum eo dimicauit, in quo Pompeius uictus in Alexandriam fugiit.

[Garufi 40,3 - 40,11 missing]

[Garufi 40,12 - 40,37] anno ab Urbe condita dcxcuii Crassus consul effectus est, homo inexplicabilis cupiditatis, qui propter pecunie auaritiam, quam undecumque poterat, maxime a suis, exigebat, apud Charras in Parthia insidiis circumuentus est, et occisus.
iste quoque audita Hierusolimis templi opulentia, quam Pompeius olim intactam reliquerat, Hierusolimam adiit, templum peruadit, opibus spoliat; illud uidelicet templum, quod Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda, postquam de captiuitate Babilonis reuersus est, hedificauit.
porro Zorobabel genuit Abiudtthe scribe modified the original glyph by adding a horizontal trait.
h
, Abiuth genuit Eliachim, Eliachim genuit Azor, et sic deorsum perducit flexibiles easdem generationes, usque quo ueniat ad Iacob et Ioseph sancte ac beate Uirginis Marie uirum, que de Spiritu sancto concepit, ac genuit Dominum in corpore uenientem.
in quarum generationum ordine post Zorobabel usque [Charta 61r]ad dominice incarnationis aduentum nullum tam preclarum tamque eminentem legimus, sicut Mathathiam, et filios eius: sed populus sub cura, et ordine sacerdotum fuit.
ipse autem Mathathias et regali, et sacerdotali genere ueniebat, qui multas tribulationes et contumelias pro lege Dei sustinuit et multas pugnas et certamina habuit ipse ac filiis eius pro legitimis uel sanctis Domini mandatis et institutionibus diuinis; et iterum filii ex ipsis sacerdotes post parentes suos pro timore Dei et legitimis eius principes populi effecti, et summi sacerdotis honore perfuncti sunt: nullus tamen eorum regiam optinuit dignitatem usque ad aduentum ueri regis et Saluatoris nostri Iesu Christi, de quo prophete omnes dudum iam prophetauerant.
Erodes autem rex impius ex alienigenis originem ducens indigne et dolose sibi regnum usurpauit.
hec itaque ideo diximus, quia omni rei tempus, et tempora sub celo.
tempus circumcisionis patrum sub Abraham, tempus legis ordinationis sub Moysen, tempus pugne sub Iesu Naue, tempus Iudicum usque ad Samuhelem hominem Dei, tempus regum a Dauid usque ad captiuitatem Babylonis; completo tempore regali regem certissimum amplius Iudei non habuerunt, sed sub sacerdotum cura, ut dictum est, [Charta 61v]consilio et ordinatione uixerunt, usque dum celestis rex unigenitus Dei Deus aduenit, qui nouam regenerationem et potentiam uerbo et exemplo docuit et ostendit, quod est nouitatis uite tempus, et patientie.
iiimmmdcccccmu.

[Garufi 40,12 - 40,37 missing]

[Garufi 40,38 - 41,27] Cleopatre soror Ptolomei annis ii.
orto siquidem bello ciuili inter Cesarem et Pompeium, postquam nouem annis Cesar omnem Galliam domuit atque Brittanniam, Pompeius a Cesare in Thessalia uictus Alexandriam petiit, ibique ab ipso, a quo sperabat auxilia, Ptolomeo percussus interiit.
mox Cesar Alexandriam uenit.
ipse quoque Ptolomeus insidias ei [Charta 41] parare uoluit, unde bello ei illato uictos in illo periit.
sed ne Cesar de his triumpharet, Cato sese apud Uticam occidit.
Iuba rex pretio dato, percussori iugulum prebuit.
Petreius eodem se gladio perfodit.
Scipio ipse semet iugulauit.
similiter et Totius Torquatus.
Magni Pompeii nepotes, filiamque Pompeiam, et cum his Faustum, et Sillam, et Afranium, et Petreium Cesar iussit occidi: Cesar Alexandriam petitus, regnum Cleopatre dedit, cum qua stupri consuetudinem habuerat.
cuius tertio anno regni ipse primus Romanorum singulare optinuit imperium, a quo Cesares Romanorum principes sunt appellati: inde quattuor triumphis [Charta 62r] urbem ingressus, cum quo et Cleopatra regio comitatum est urbem ingressa.
ibique Cesar disposito reipublice statu, continuo in Ispanias contra Pompeios filios Pompei profectus, xuii die qua egressus ab urbe fuerat, Saguntum peruenit: statimque aduersus Pompeius duos, et Labienum, atque Atilium Uarum multa bella, et uaria forte gessit: ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis uiribus dimicatum, tantaque cedes acta, ut Cesar quoque ueteranis etiam suis cedere non erubescentibus preuenire mortem congitaret, cum subito in fugiam Pompeiorum cessit exercitus.
Titus Labienus et Actius Uarus in atie cesi sunt, Gneus Pompeius cum centesimo equite aufugit; frater eius Sextus Pompeius uictus fugiensque interfectus est.
Munda ciuitas cum immensa hominum cede Cesare oppugnante uix capta est.
quattuor annis ex quo ab urbe bellum gesturus aufugerat, hoc bellum ciuile indesinenter toto orbe intonuit.
Cesar igitur bellis ciuilibus per iiiiiu annos toto orbe compositis Romam reddiit, et insolentius agere cepit: honores enim, qui ante a populo dabantur, ipse ex sua uoluntate prestabat, et nec ad se uenienti assurgebat, [Charta 62v]aliaque non regia, sed prope tyrannica faciebat.
tunc itaque in eum coniuramentum est a sexaginta, uel amplius senatoribus equitibusque Romanis; et cum die quadam inter ceteros senatus ad curiam uenisset, uiginti tribus plagis occisus est.
uir, quo nullus umquam in bello magis enituit.
eius siquidem ducatu undecies centum nonaginta duo milia hostium cesa sunt.
nam quantum bellis cuuilibus fuderit noluit annotare.
collatis signis quinquagies dimicauit.
nullus eo quippe celerius scripsit, nemo uelocius legit.
quaternas epistolas simul dictabat: tante fuit bonitatis, ut quos annis uicerat, clementia magis uicerit.

[Garufi 40,38 - 41,27 missing]

[Garufi 41,28 - 41,36] item Orosius: Cesar Romam post ingentem uictoriam rediit.
ubi duram reipublice statum contra exempla maiorum instaurat, auctoribus Brutu et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia uiginti tribus uulneribus confossus interiit.
in qua coniuratione fuisse amplius quam lx conscios ferunt: duo Brucii et Gaius et Cassius aliique socii strictis pugionibus in Capitolium secesserunt.
diu quippe deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus cedis oporteret incendi.
corpus igitur es raptum, et populus dolore stimulatus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremauit.
uictor [Charta 63r]ciuilis belli a ciuibus Cesar propter clementiam occiditur.
ac propter hoc certum erat, quia Cesar indigne peremptus plures postea habuit ultores.

[Garufi 41,28 - 41,36 missing]

[Garufi 42,1 - 42,37] [Charta 42] Orosius: anno ab Urbe condita dccx interfecto Iulio Cesare, Octauianus adolescens natus annos xuii patre Octauio senatore genitus, maternum genus ab Ena per Iuliam familiam sortitus, Cesaris nepos, quem ille testamenti heredem reliquerat, idemque, qui postea Augustus est dictus, et rerum potitus Romam uenit, et consul indolem suam bellis ciuibus uouit, ut occisi sanguinem auunculi uindicaret.
nam bella quinque ciuilia gessit.
Mutinense aduersus Marcum Antonium; Philippense aduersus Brutum et Cassium; Perusinum aduersus Lucium Antonium; Siculum aduersus Sextum Pompeium Gnei Pompei filium; Auiaticum aduersus Marcum Antonium.
Antonium namque, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Cesaris Octauiani, Cleopatram duxit uxorem, per quam cupiebat in urbe regnare: hic itaque, Cleopatra cogente, ingens bellum ciuile commouit: qui uictus a Cesare nauali pugna famosissima apud Actium (qui solus in Cypro est), fugit in Egyptum; et desperatis omnibus, cum omnes ad Cesarem Octauianum transirent, ipse se interemit.
Cleopa[Charta 63v]tram, exornata diuersis ornamentis, ad Cesarem uenit, sperans illum, quemadmodum ceteros, sua specie illicere.
sed ille se intra pudicitiam coarctans, ad eius concupiscentiam minime inflexit, eam mox custodiri mandauit.
que custodia elapsa in pretioso sepulchro iuxta Antonium se collocans, sibi aspidem admisit, et ueneno extincta est.
Egyptus per Octauianum imperio Romano adiuncta est.
Octauianus itaque ciuilibus bellis toto orbe confectis, Romam rediit duodecimo anno, quo consul fuerat; atque ex eo rempublicam per quadraginta et quattuor annos solus optinuit.
a quo tempore quidam primum annum Augusti monarchie supputant.
denique cum de Oriente cum maximis opibus et pecuniarum habundantia uictor reuersus esset, urbemque triplici triumpho ingressus, tunc primum Augustus, eo quod rempublicam auxerit, consalutatus est: atque ex tunc summam potestatem quam Greci monarchiam uocant adeptus est.
nullo quippe unquam tempore ante Cesarem Romana res tam effloruit: nam exceptis uicibus bellis, in quibus inuictus fuit, Romano adiecit imperio Egyptum, Syriam, atque Libiam, Musulanos quoque et Getulos, Hyspaniam, Equitaniam, Retiam, Dalmaticam, sepe ante uictam, sed nunc pe[Charta 64r]nitus subactam, Guandalicos, et Talassos, omnesque Ponti maritimas ciuitates, Bosforum quoque, et Ponti Cappadociam, Rodum, Siciliamque, Armeniam et Parthiam atque Galatiam.
Scithi et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt, refuderuntque in Cesarem Alexandri Magni gloriam.
Norici, Illirici, Pannonii, Moesi, Traces, Daci, Sarmate plurimique et maximi Germane populi ultra Renum Danubiumque superati ab eo uel pressi sunt.
Susipetes, Thecteros, Chattos, Marcomannos, Cheruscos.
Seueuos et Sigrambos aspero bello perdomuit.
toto igitur orbe Urbi subacto, Cesar Augustus ouans urbem ingressus omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monimentis abolitis censuit.
Domini appellationem ut homo declinauit.
in ipsis diebus fons olei largissimus de taberna meritoria per totam diem fluxit.
hora quoque circiter tertia repente liquido, ac puro serenoque die circulus ad speciem celestis arcus orbem solis adiit.

[Garufi 42,1 - 42,37 missing]

[Garufi 43,1 - 43,16] [Charta 43] Beda: Octauianus Cesar Augustus regnauit annis xliiiiiului et mensibus sex, a quo Augusti appellati reges Romanorum.
quorum xu uiuente Cleopatra, xli postea uixit annos.
undecimo Augusti anno [Charta 64v]deficiente in Iudea pontificum principatu, Herodes nil ad eum pertinens, utpote Antipatri Ascalonite et matris Cipridis Arabice filius, a Romanis Iudeorum suscepit principatum, quem tenuit annos xxui, qui ne ignobilis forte, et a Iudeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes, quibus nobilitas gentis Iudee in templo seruabatur ascripta, ut, deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur.
insuper etiam ut suam sobolem regio illorum generi commisceret, proiecta Doside femina hierosolimitana, quam priuatus acceperat uxorem, et nato ex ea filio Antipatro, sociat sibi Mariamem filiam Alexandri, neptem Aristoboli fratris Hyrcani, qui ante eum rex et summus sacerdos erat Iudeorum.
hec quinque ei filios genuit, quorum duos, Alexandrum et Aristobolum, ipse necauit in Samaria.
nec mora, post etiam matrem illorum, qua nil carius nouerat, simili scelere peremit.
e quibus Aristobolus Herodem ex Ueronice susceperat filium, quem in actibus apostolorum ab angelo percussum legimus.
actenus qui uocabantur Lagidem in Egypto regnauerunt annis ducentos nonaginta quinque.

[Garufi 43,1 - 43,16 missing]

[Garufi 43,17 - 43,17 missing]

[Garufi 43,17 - 43,17 missing]

[Garufi 43,18 - 44,9] sexta etas ab aduentu Domini inchoatur, cum Dei uerbum caro factum est, transactis ab exordio [Charta 65r]mundi iuxta Hebreos, annis iiimmmdcccccmlii, secundum septuaginta uero interpretes annis uduiii.
iuxta Eusebium annis ucxcix.
anno Cesaris Augusti.
a morte uero Cleopatre, et Antonii, quando et Egiptus in prouinciam uersa est, anno xxuii.
olimpiadis quidem cxciii.
ab urbe autem condita anno dcclii idest anno eo, quo, compressis per orbem terre gentium motibus, firmissimam uerissimamque pacem ordinatione Dei Cesar composuit, nasci dignatus est in terris Ihesus Christus Dominus filius Dei, suoque sextam mundi etatem consecrauit aduentu.
in cuius ortu audientibus hominibus exultantes angeli cecinerunt: gloriam in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone uoluntatis.
eodem quoque anno tunc primum idem Cesar census singularum ubique prouinciarum et censeri omnes homines iussit.
[Charta 44] tunc igitur natus est Christus Romano censui statim ascriptus, ut natus est.
anno imperii Augusti xluii Herodes morbo intercutaneis eque et scatentibus toto corpore uulneribus, miserabiliter et digne moritur; pro quo substitutus ab Augusto filius eius Archelaus regnauit annis nouem, idest usque ad ipsius Augusti finem.
tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum ferocitatem eius Iudeis, in Biennam Gallie urbem [Charta 65v]relegatur et ad comminuendam Iudaici regni potentiam, insolentiamque domandam, quattuor fratres eius pro eo sunt tetrarche creati, Herodes Antipater Lisias et Philippus.
quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, etiam iuuente Archelao, tetrarche fuerant ordinati.

[Garufi 43,18 - 44,9 missing]

[Garufi 44,10 - 44,38] Cesar autem tanto amore etiam apud barbaros fuit, ut reges nonnulli in honorem eius conderent ciuitates, quas Cesareas uocarent: sicuti in Mauritania a rege Iuua et in Palestina, que nunc urbes clarissime sunt.
et multi reges ex regnis suis uenerunt, ut ei obsequerentur.
hic denique turbas, bella, simulationes execratus est: et nisi iustis de causis numquam genti cuiquam bellum induxit.
dicebat enim imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere; satisque celeriter fieri, quicquid comode geritur.
diligebat preterea Uirgilium, Flaccumque poetas.
erga ciues clementissime uersabatur.
in amicis liberalissimus extitit, quorum precipui ob taciturnitatem et modestiam erant Agrippe.
rarus quidem ad percipiendas inimicitias, ad retinendas amicitias constantissimus, liberalibus studiis, presertim eloquientie in tantum incumbens, ut nullus [Charta 66r]pene laberetur dies, quo non legeret, scriberet, uel declamaret.
auxit ornauitque Romam edificiis multis, isto glorians dicto: Urbem lateritiam reperi, marmoream relinquo.
fuit mitis, gratus, ciuilis animi, sed lepidi, toto corpore pulcher sed oculis magis, quoniam acies clarissimorum syderum modo, et tanquam solis radiorum uibrabat: nec tamen tantus uir uitiis caruit; fuit enim paululum impaciens, leuiter iracundus, occulte inuidens, palam facciosus.
porro dominandi supra quam estimari potest cupidissimus, studiosus aleae elusor.
cumque esset cibi ac uini multum aliquotiens sompni abstinens, seruiebat tamen libidini usque ad probrum uulgaris fame.
cumque esset luxurie seruiens, erat tamen eiusdem uitii seuerissimus ultor.
anno lxxxuii uite sue ingressus Nolam morbo interiit, cunctis uulgo clamantibus: utinam aut non nasceretur aut non moritur.
neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit, aut in pace moderacior.
quadraginta quattuor annis, quibus solus gessit imperium, ciuilissime uixit.
in cunctis liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos tantis euexit honoribus, ut suo pene equaret fastigio.
sub hoc pollebant sapientes insignes, Uirgilius, Salustius, Libius, Ortensius, Ordicius, Athe[Charta 66v]nodorus, Tharseus, et Sicius Alexandrinus.
imperauit autem Cesar Augustus annis lui, duodecim cum Antonio, quadraginta iiiiiu solus.
qui certe numquam reipublice ad se potentiam traxisset, aut tamdiu ea potiretur, nisi magnis nature et studiorum bonis habundasset.
rempublicam beatissimam Tyberio successori reliquid, qui priuignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat; satisque prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito reipublice dominatus ei committeretur.
iiimmmdcccccmlxuii.

[Garufi 44,10 - 44,38 missing]

[Garufi 45,1 - 45,8] [Charta 45] Orosius: anno ab Urbe condita dcclxuii Tyberius Caesar priuignus Augusti, idest Libie uxoris sue filius, imperium adeptus est, mansitque in eo annis xxiii.
huic inerat scientia licterarum multa, eloquia clara.
hic per semetipsum bella nulla gessit, sed per legatos quidem aliqua grauia: nisi quod aliquantis in locis precogniti ab eo cito gentium rumores comprimebantur.
ipse autem plurima imperii sui parte cum magna et graui modestia reipublice prefuit, adeo ut quibusdam presidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scripserit boni pastori esse tondere pecus, non decoriare.

[Garufi 45,1 - 45,8 missing]

[Garufi 45,9 - 45,15] Beda: hic quosdam reges ad se per blandi[Charta 67r]tiam euocatos nunquam remisit. in quibus Archelaus Cappadocem, cuius etiam regnum in prouincie formam redegit et maximam ciuitatem appellari nomine suo iussit, que Cesarea dicitur, cum Mazacha antea diceretur.
huius anno xii Pylatus Iudeae procurator ab eodem dirigitur.
Herodes tetrarcha, qui Iudeorum principatum tenet annis xxiiiiiu, in honorem Tyberii et matris eius Libie, Tyberiadem condidit et Libiadem.
iiimmmdcccccmlxxxii.

[Garufi 45,9 - 45,15 missing]

[Garufi 45,16 - 45,23] anno imperii Tyberii xu Dominus noster Iesus Christus post baptismum quod predicauit Ioannes, mundo regnum celorum predicando cepit annuntiare, peractis a principio mundi secundum Hebreos annis, ut Eusebius in chronicis suis signat, quattuor milibus, annotando quod xui Tyberii anno principium fuerit, lxxxi Iobelei secundum Hebreos.
quare autem nostra supputatio unde xx minus ponendos estimauerit annos, qui superiora libelli legerit, facile inueniet.
iuxta uero chronicam eandem, quam ipse Eusebius de utraque edictione, ut sibi uidebatur, composuit, sunt annis quinque milia ducenti xxuiii.

[Garufi 45,16 - 45,23 missing]

[Garufi 45,24 - 45,30] anno octauo decimo imperii Tyberii Dominus noster Iesus Christus cruci affixus, mundum sua passione redemit, et predicatum per Iudeae regiones apostoli, Iacobum [Charta 67v] fratrem domini Hierusolimis ordinant episcopum; ordinant et septem diacones.
et lapidato Stephano ecclesia per regiones Iudeae, et Samarie dispergitur.
Agrippa cognomento Herodes filius Aristoboli, filii Herodis, accusator Herodis tetrarche Romam profectus, a Tyberio in uincula conicitur: ubi plurimos sibi asciuit ad amicitiam et maxime Germanici filium Gaium.
hactenus Beda.

[Garufi 45,24 - 45,30 missing]

[Garufi 45,31 - 46,22] Orosius: anno septimo decimo imperii Tyberii, cum dominus noster Iesus Christus uoluntarie [Charta 46] se quidem tradidit passioni, sed impie a Iudeis apprehensus et patibulo affixus est, maximo terremotu per orbem facto, saxa in montibus scissa, magnarumque urbium plurime partes plus solita concussione ceciderunt.
ad horam quoque diei sextam sol in totum obscuratus est, tetraque nox obducta terris est: usque adeo autem neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut xiiiiiu eadem die luna tota celi regione interiecta, longissime a conspectu solis aufuisse referatur.
at postquam passus est Dominus Christus a mortuis resurrexit, et discipulos suos ad predicandum misit.
Pilatus preses Palestine prouincie ad Tyberium imperatorem retulit de passione Christi et resurrectione, consequentibus, que per se ipsum facte fuerant, uel per discipulos suos fiebant in no[Charta 68r]mine eius, et de eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur.
Tyberius cum suffragio magni fauoris retulit ad senatum ut Christus Deus haberetur.
senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusauit, edictoque constituit exterminandos esse urbe christianos; precipue cum et Seianus prefectus Tyberii suscipiende religioni obstinatissime contradiceret.
Tyberius tamen edicto accusatoribus christianorum mortem cominatus est.
sicque paulatim immutata est illa Tyberii Cesaris laudatissima modestia in penam contradictoris senatus, atque ex mansuetissimo principe seuissima bestia exarsit.
nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit.
horum uix duos incolumes; reliquid ceteros diuersis causis necauit.
uiginti sibi patricios uiros consilii causa elegerat; Seianum prefectum suum contradictorem, et filios suos ac nepotes interfecit.
sicque factum est, ut qui spiritu erant Christo rege saluari, rege Cesare punirentur.
Iudeorum plerosque exilio relegauit.
eius imperii anno xxiii in Campania mortuus est; anno dominice incarnationis xxxuiii.

[Garufi 45,31 - 46,22 missing]

[Garufi 46,23 - 46,35] [Charta 68v] Gaius cognomento Callicula filius Drusi priuigni Augusti et ipsius Tyberii nepos sceleratissimus, imperii summam adeptus est.
hic ingressus uiam suam nil umquam strenue gessit.
stupra sororibus intulit: ex una etiam natam filiam cognouit.
cum apud cunctos ingenti auaritia, libidine et crudelitate seuiret, interfactus est in palatio, anno etatis sue tricesimo nono, imperii autem anno tertio, mense x dieque nono.
hic Erodem Agrippam amicum suum uinculis liberatum, regem Iudeae facit, qui manet in regno annis uii, idest usque ad annum quartum Claudii.
quo ab angelo percusso, successit in regnum filius eius Agrippa et usque ad exterminium Iudeorum annis xxui perseuerat.
Herodes tetrarcha, et ipse Gaii amicitiam petens, cogente Herodiade Romam uenit: sed accusatus ab Agrippa, et Tetrarcham perdidit, fugiensque in Ispaniam cum Herodiade, merore periit.
Pilatus autem, qui sententiam dampnationis in Christum dixerat, tantis irrogante Gaio angoribus coartatus est, ut sua se manu perimeret: Matheus in Iudea predicans, eo tempore euangelium scripsit.

[Garufi 46,23 - 46,35 missing]

[Garufi 47,1 - 47,26] [Charta 47] Orosius: anno urbis condite dccxci tertius ab Augusto Gaius Callicula regnare cepit mansitque in eo annis non ple[Charta 69r]nis iiiiiu, homo omnium ante se flagitiosissimus, et qui uere dignus Romanis blasfemantibus, et Iudeis persecutoribus punitor adhibitus uideretur.
hic, ut breuiter magnitudinem crudelitatis exprimam, exclamasse fertur: utinam populus Romanus unam ceruicem haberet.
sepe etiam de conditione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur.
hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus querere hostem, quem tunc Romanum iamdudum sopitis omnibus non habebat, uiribus otiosis Germaniam Galliamque percurrens, in ora Ocenam ad prospectum Britanie restitit.
cumque ibi Minocinobellinum Britanorum regis filium, qui a patre pulsus, cum paucis oberrabat, in dedicationem recepisset, deficiente belli materia, Romam rediit.
hisdem autem diebus Iudei, qui iam tunc ob passionem Christi, meritis ubique cladibus exagitabantur, legatum ad Cesarem miserunt.
sed Callicula omnibus infestissimus, spreta eorum legatione, templum Hierusolimis omnesque Iudeorum sacerdos edes profanis sacrificiis gentilium ac statuis repleri simulacrisque imperauit, et se ibi ut Deum coli precepit.
Pilatus autem preses, qui sententiam dampnationis [Charta 69v]in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones in Hierusolimis excepit anc fecit, tantis, irrogante Gaio, angoribus coartatus, ut sua se transuerberans manu, malorum compendium mortis celeritate quesierit.
Gaius Callicula libidinibus suis, etiam illud sceleris adiecit, ut sorores suas simul stupro pollueret, deinde exilio dampnauit.
qui postquam omnes simul exules iussit occidi; ipse autem a suis proditoribus occisus est.
duo libelli in secretis eius reperti sunt: equorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptum erat: ambo lectissimorum uirorum utriusque ordinis, senatorii et equestris, nomina et notas continebant, morti destinatorum.
inuenta est et ingens archa uariorum uenenorum, quibus mox Claudio Cesare iubente demersis, infecta maria traduntur, non sine magno piscium exitio: quos enecatos per proxima litora passim estus eiecit.
quanta uero hominum multitudo morti preparata euasit, ex multitudine interfectorum piscium notum fuit.

[Garufi 47,1 - 47,26 missing]

[Garufi 47,27 - 47,27] anno dominice incarnationis xxxuiiiiix.

[Garufi 47,27 - 47,27 missing]

[Garufi 47,28 - 48,7] Claudius patruus Callicule imperauit annis xiii mensibus uii, diebus xxuiii.
Petrus apostolus cum prius Antiocenam fundasset ecclesiam, Ro[Charta 70r]mam pergit in exordio regni Claudii, ibique xxu annis cathedram tenet episcopalem, idest usque ad ultimum Neronis annum.
exinde christiani Rome esse ceperunt.
Marcus euangelista quod Rome scripserat Egypto, Petro mittente, predicat.
quarto Cladii anno fames grauissima, cuius Lucas meminit, facta est.
eodem anno ipse Britanniam adiens, quam neque ante Iulium Cesarem, neque [Charta 48] post eum quisquam attingere ausus fuerat, sine ullo prelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insule partem in ditione recepit; Orchadas etiam insulas Romano adiecit imperio ac sexto, quam profectus erat mense, Romam rediit.
nono regni sui anno Iudeos tumultuantes Roma expulit, quod et Lucas refert.
sequenti anno fames magna Romam corrupit.
sub hoc enim sapientes erant Apollonius ex Tianensibus Italie Pitagoribus philosophus; ita ut hunc ipso quoque Pitagora, Philostratus, et alii acrioris ingenii fuisse describant.

[Garufi 47,28 - 48,7 missing]

[Garufi 48,8 - 48,16] Orosius: anno ab Urbe condita dccxcu Tyberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est.
mansit in eo annos xiiiiiu.
exordio regni eius Petrus apostolus Domini nostri Iesu Christi Romam uenit et salutarem cunctis credentibus fidem, fideli uerbo docuit, [Charta 70v]potentissimisque uirtutibus approbauit.
quinto anno eiusdem Tyberii principatus, inter Therar et Thesariam, insula de profundo emicuit xxx stadiorum spatio extenta.
anno eius septimo sub procuratore Iudeae Cumano in Hierusolimis tanta seditio in diebus azimorum exorta est, ut in portarum exitu populo coartato, triginta milia Iudeorum prostrata, et confusione suffocata referantur.
Tyberius autem manifestis ueneni signis mortuus est anno uitae suae xliiiiiu.

[Garufi 48,8 - 48,16 missing]

[Garufi 48,17 - 48,17] anno dominice incarnationis xliiiiiu.

[Garufi 48,17 - 48,17 missing]

[Garufi 48,18 - 48,33] Nero Callicula Gagii nepos annis xiii mensibus uii diebus xxuiii.
hic autem auunculo suo simillimus, Romanum imperium et deformauit, et minuit.
inusitate luxurie sumptuumque, ut qui exemplo Gagii Callicule frigidis et calidis lauaretur unguentis, hamis aureis aureisque retibus piscaretur, que a blattinis funibus extrahebantur.
infinitam senatus partem interfecit.
bonis omnibus hostis fuit.
tantoque se dedecori prostituit, ut cantaret et saltaret in cena cytharetico habitu, uel tragico.
parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre, ac Seneca magistro interfectis, urbem Romam incendit.
in re militari nichil omnino ausus.
Britanniam pene amisit et [Charta 71r]duo nobilissima sub eo oppida illic atque euersa sunt. Armeniam Parthi substulerunt legionesque Romanas sub iugo miserunt.
due tamen prouincie sub eo facte, Pontus Polemoniacus, concedente rege Polimene, et Alpes Coctie rege defuncto.
post hec Romane urbis execrabilis, ab omnibus destitutus, simul et a senatu hostis iudicatus; cumque quereretur ad penam, quae pena talis erat, ut nudus per publicum ductus, furca capiti eius inserta, uirgis usque ad mortem cederetur, et ita precipitaretur saxo ligatus in flumine, e palatio fugiit, et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam, et Numentanam uiam, ad quartum urbis miliarium, sese interfecit; anno etatis sue xxxi, imperii xiiiiiu atque in eo omnis Augusti familia comsumpta est.

[Garufi 48,18 - 48,33 missing]

[Garufi 49,1 - 49,9] [Charta 49] Beda: huius secundo anno Festus Iudeae procurator successit Felici, a quo Paulus Romam uinctus mittitur: et biennio in libera manens custodia, post haec ad predicandum mittitur: nec dum Nerone in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant hystorie.
Iacobus frater Domini cum xxx annis rexisset ecclesiam, septimo Neronis anno lapidatur a Iudeis, uindicantibus in illo, quod Paulum interficere nequiuerunt.
Festo magistratui Iudee suc[Charta 71v]cedit Albinus.
Albino Florus: cuius luxuriam et auaritiam ceteraque flagitia non ferentes Iudei contra Romanos rebellauerunt.
ad quos Uespasianus magister militie transmissus est, plurimas urbes Iudeae cepit.

[Garufi 49,1 - 49,9 missing]

[Garufi 49,10 - 49,12] primus Nero super omnia scelera sua christianos persequitur, quorum eximios Petrum cruce, Paulum gladio occidit.
sub hoc pollebant Rome poete Lucanus et Ouidius, satirici Iuuenalis et Persius, Senecaque tragicus, Mufonius atque Plutarchus philosophi.

[Garufi 49,10 - 49,12 missing]

[Garufi 49,13 - 50,2] Orosius: anno ab urbe condita dcccuiii Nero Cesar ab Augusto quintus principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis.
Gaii Gallicule auunculi sui erga uitia ac scelera sectator, immo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem, nullo non scelere exercuit; siquidem petulantia pertitus omnia pene Ytalie Gretieque tetra perlustrans, assumpt etiam uarii uestitus dedecore, scenicas cytharistas, tragicos, et aurigas, sepe sibi superasse iussusuisussomeone underlined the original word and wrote the correction above the line.
est.
libidinibus porto tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, uel sorore, ullaue consanguinitatis reuerentia abstinuisse referatur, uirum in uxorem duxerit, ipse a uiro uxor acceptus sit: luxurie uero tam effre[Charta 72r]nate fuit, ut retibus aureis piscaretur, que purpureis funibus extrahebantur, frigidis, et calidis lauaretur unguentis.
que etiam nunquam minus mille carnicis confecisse iter traditur.
denique urbis Rome incendium uoluptati sue spectaculum fecit; per sex dies septemque noctes ciuitas ardens regios pauit aspectus; horrea quadro extructa lapide magneque ueterum insule, quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella preparatis labefacte atque inflammate sunt, ad monumentorum bustorumque diuersoria infelici plebe compulsa.
quod ipse ex altissima illa Mecenatica turri prospectans letusque flamine, ut aiebat, pulchritudine, tragiato habitu Aliadam decantabat.
auaritie autem tam prerupte extitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactauerat, neminem reliquias rerum suarum adire permiserit; cuncta enim quae flamme quomodo super fuerant, ipse abstulit.
centies centena milia sestertiorum auri, et argenti annuas ad expensas a senatu conferri sibi imperauit; plurimos senatorum, nulla existente causa, bonis priuabuit: negotiatorum omnium sub uno die, [Charta 72v]tormentis quoque adhibitis, omne censum penitus abstersit. crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit.
equestrem ordinem penitus [Charta 50] destituerit; matrem, fratrem, sororem, omnes cognatos, et propinquos ceteros sine hesitatione prostrauit, suumque magistrum Senecam ueneno necauit.

[Garufi 49,13 - 50,2 missing]

[Garufi 50,3 - 50,3] prima persecutio in ecclesia.

[Garufi 50,3 - 50,3 missing]

[Garufi 50,4 - 50,6] iste primus Rome christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes totius orbis prouincias pari persecutione excruciari edicto imperauit: ipsumque extyrpare conatus, beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit.

[Garufi 50,4 - 50,6 missing]

[Garufi 50,7 - 51,5] Ieronimus: Paulus siquidem ipse eodem anno, quo Dominus passus est, interfecto Stephano diaconorum maximo, ad Deum conuersus, Christum predicare cepit.
et post annos tres a conuersione sua uenit Hierusolimam uidere Petrum, mansitque cum eo diebus xu ut, eius auctoritate fultus, libere posset uerbum Dei ecclesiis predicare.
deinde post annos xiiiiiu assumpto Barnaba et Tito, iterum uenit Hierusolimam, deferens secum euangelium suum, quod intitulatur secundum Lucam, ut cum apostolis, maximeque cum Petro apostolorum principe, suam conferret auctoritatem; sicque illorum auctoritate roboratus euangelium suum ecclesiis Dei per totam [Charta 73r]Illiricum Italiamque, Gallias quoque et usque Hyspanias disseminauit.
sed priusquam in Hyspanias iret, Romam a Festo preside ductus est secundo imperii Neronis anno.
duodecimo autem eiusdem Neronis anno, secundo Romam uenit.
Petrus uero apostolorum princeps filius Ioannis, postquam apostoli singulas ad predicandum sortiti sunt regiones, hic Antiocenam fundauit ecclesiam, ibique episcopus ordinatus sedit annos uii.
dehinc successore sibi in Antiochia ordinato, Romanam ecclesiam suo decorauit episcopatu.
in qua per xxu annos, et menses tres, a quarto uidelicet Claudii anno, usque ad ultimum Ueronis annum residens, scripsit duas epistolas, quae Canonice nominantur, et euangelium Marci; quia Marcus discipulus eius fuit, et filius de baptismo.
euangeliorum quoque libri, quorum alius hebraicis, alius grecis, alius litteris latinis compositi fuerint, eius tamen sunt testimonio comprobati.
constituitque duos episcopos sibi adiutores, Linum, et Cletum, cum quibus ceteros episcopos ordinabat.
hic Marcum episcopum ordinans in Alexandriam misit, Apollinarem uero Rauennam.
at uero Clementem successorem sibi constituit.
quem cum in cathedram collocaret, hoc ei decretum inposuit dicens: trado tibi potestatem a Domino [Charta 73v]michi traditam ligandi atque soluendi.
ligabis quod oportet, solues quod expedit, tamquam qui ad liquidum ecclesiae regulas noueris: et tu in curris saeculi deditus minime reperiaris.
tibi autem crimen impietatis est, studia et sollicitudines suscipere seculares: ad hoc enim solum uocatus es, ut oportune et sine intermissione doceas uerbum Dei
.
et hic ante pascha Domini quadragesimale [Charta 51] ieiunium aecclesiis tradidit.
et ante natalem Domini tres ebdomadas et quartam inperfectam ab omni christiano populo instituit uenerari in commemoratione primi et secundi aduentus Domini nostri Iesu Christi, et ordinationes celebrauit per mensem december, quique uno die cum beato Paulo magistro gentium martyrio coronatur, post passionem Domini anno xxxuiii.
Marcus autem obiit Alexandrie uiii Neronis anno.

[Garufi 50,7 - 51,5 missing]

[Garufi 51,6 - 51,10] Orosius: Nero postquam Galbani in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognouit, totus animo ac spe concidit.
cumque incredibilia perturbande, immo subruende reipublice mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus et ignominiosissime a palatio fugiens, ad quartum ab urbe lapidem sese interfecit, atque in eo omnis Cesarum familia consumpta est.

[Garufi 51,6 - 51,10 missing]

[Garufi 51,11 - 51,17] Hieronymus: at uero beatus Clemens Spiritu [Charta 74r]sancto plenus, metuens, ne haec apostolica ordinatio posteris temporibus transiret in uitium, dum quidam hereditarium munus putantes, munus de Dei cogitaret electione, Linum et Cletum priores sibi in episcopatu ante se coegit pontificari.
et sic Clemens primus est per Petri electionem, tertius uero per gradum.
Linus itaque natione Tuscus, patre Erculano, sedit annis xi.
hic ex precepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesiam non nisi uelato capite introiret.

[Garufi 51,11 - 51,17 missing]

[Garufi 51,18 - 52,18] anno ab incarnatione Domini lxxi.
anno ab urbe condita dcccxxiiiiiu.
Galba apud Hispanias usurpauit imperium, uir antiquissime nobilitatis.
nam priuata eius uita insignis fuerat militaribus et ciuilibus rebus: sepe consul, sepe proconsul: frequenter dux grauissimis bellis.
qui mox ut Neronis mortem comperiens, Romam uenit, cumque omnes auaritia segnicieque offenderet, et qui bonis iniciis ad seueritatem propensior rueret; insidiis Ottonis in foro Rome iugulatus est, imperii sui mense septimo, anno uero etatis sue lxxiii.
quo occiso simul cum Pisone nobili industrioque adoloscente, quem sibi in filium atque in regnum adoptauerat, Otto Rome, Uitellius in Germania, Uespasianus in Syria imperia rapuerunt.
igitur Otto materno [Charta 74v]genere nobilior, quam paterno, neutro tamen obscuro, in priuata uita mollis et Neronis familiaris, cum inter tumultus cedesque inuasisset imperium, bellum ciuile contra Uitellium molitus, cum tribus primum leuibus preliis, hoc est uno ad Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores uocant, contra Uitellinos duces congressus [Charta 52] uictor extitisset, quarto apud Periacum prelio, cum animaduertisset suos uinci, quamuis ingentes copias ad bellum haberet, sponte sese interfecit; petentibus militibus, ne tam cito de belli desperaret euentu.
obiit autem xxxuiiiiix etatis sue anno, imperii uero mense tertio.
Uitellius familia honorata magis, quam nobili ortus; nam pater eius non admodum clare natus: tres tamen ordinarios gesserat consulatus, uictor Romam ueniens imperio potitus est.
ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, graui seuitia notabilis, incredibili etiam ingluuie, ac uoracitatis appetitu: quippe de die in diem, sepe quarto uel quinto feratur epulatus.
notissima certe in cena memorie mandata est, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium, et septem milia auium apposita traduntur postquam de Uespasiano comperit, primum deponere molitus est imperium, postea [Charta 75r]a quibusdam animatus, Sabinum Uespasiani fratrem nichil dum mali suspicantem, cum ceteris Flauianis in Capitolium conpulit, succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes in unum pariter interitu ac tumulo dedit.
post deficiente in Uespesiani nomen exercitu suo destitutus, appropinquantibus iam hostibus, trepidus cum se in quadam proximam palatio cellulam contruxisset, turpissime inde protractus, per uiam sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus, in forum deductus, octauo, quo regnum presumpserat, mense, aput Germanias scolas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, ac deinde unco tractus et in Tiberim mersus, etiam communi caruit sepultura.

[Garufi 51,18 - 52,18 missing]

[Garufi 52,19 - 52,27] anno dominice incarnationis lxxii et anno ab urbe condita dcccxxu.
Uespasianus huic successit.
hic apud Iudeam Palestine imperator ab exercitu appellatus et bellum Tito filio commendans, ipse Romam per Alexandriam imperator proficiscitur, qui secundo imperii eius anno Iudeae regnum subuertit templumque solo strauit, post annos prime hedificationis mlxxxuiiiiix.
consumatumque hoc bellum annis iii, duobus [Charta 75v]quidem iuuente Nerone et duobus aliis postea.
Uespasianus autem obscure quidem natus, sed optimis comparatus, priuata uita illustris, qui inter alia magnorum opera, in priuata adhuc uita in Germaniam, ac deinde in Brittanniam a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflexit: duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam Uectam Britannie proximam Romano adiecit imperio.

[Garufi 52,19 - 52,27 missing]

[Garufi 52,28 - 54,3] Orosius: Iudei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei, cum omnibus undique malis circumuenirentur, quibusdam in monte Carmelo seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudea duces rerum potituros fore, in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis presidiis legatum Syrie suppetias ferentem, rupta aquila, et cesis copiis, fugauerunt.
ad hos Uespasianus a Nerone missus Titum filium suum maiorem inter legatos habuit; nam multas et ualidas legiones secum in Syriam traiecit.
itaque cum Iudeos, multis eorum oppidis captis, in [Charta 53] urbe Hierosolimorum precipue ob diem festum congregatos, obsidione clausisset, cognita Neronis morte, ortatu plurimorum regum et ducum, maxime Iosephi Iudeorum ducis sententia, qui captus, cum in uincula coniceretur constantissime dixerat continuo se ab eodem imperatore [Charta 76r]soluendum, imperium adeptus, relicto in castris ad procurationem obsidionis filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam; sed cognita interfectione Uitellii, paulisper Alexandrie substitit.
Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus, non sine multorum sanguine, tandem muros ciuitatis irrupit.
sed ad expugnandam interioris templi munitionem, quam reclusa multitudo magnorum ac locupletum tuebatur, maiorae ui et mora opus fuit.
quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tanquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium reseruaret.
sed aecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tanquam effectum et uacuum nullique usui bono conmodum arbitrio Dei auferendum fuit.
itaque Titus imperator ab exercitu pronuntiatur, templum in Hierusolimis incendit: accidit quod a die conditionis prime usque ad diem euersionis annis mcii.
muros urbis uniuersos solo adequauit.
dc milia Iudeorum eo bello interfecta, Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero Iudeus, qui ei tunc bello prefuit et apud Uespasianum propter predictum imperium, ueniam gratmque meruerat, [Charta 76v]scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudeorum diuersis actas conditionibus, toto orbe uenditas atque dispersas, quorum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur.
Uespasianus et Titus imperatores magnificum agentes de Iudeis triumphum, urbem ingressi sunt, anno ab urbe condita dcccxxu.
pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter cccxx triumphos, qui a conditione urbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit.
qui continuo omnibus bellis, ac tumultibus domi forisque compressis, pacem totius orbis censuerunt.
iure enim idem honos ultioni passionis Domini impensus est, qui etiam natiuitati fuerant attributus.
Uespasianus itaque Rome se in imperio moderatissime gessit.
pecunie autem non adeo aiudeus fuit, ut alicui eam iniuste auferret, et quamuis eam cum omni diligentia et prouisione colligeret, studiosissime tamen largiebatur, precipue indigentibus.
nec facile ante eum cuiusdam principis maior, est libertas comperta, uel iustior; qui tam placidissime lenitatis fuit, ut maiestatis quoque contra se reos non facile punierit; offensarum, et inimicitiarum immemor; a causidicis ac philosophis in se dicta leuiter tulit; diligens coercitor fuit discipline militaris.
non solum autem [Charta 77r]Iudeam, uerum etiam Palestinam, Achaiam, Liciam, Rodum, bizantum, Samum, Traciam quoque, Ciliciam, Commagene Romano subegit imperio; filios autem suos ita cognitos habuit, ut, cum multe contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatum dixit, aut filios suos successores, aut neminem [Charta 54] post hec cum senatui populo, postremo cunctis amabilis ac iocundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria, circa Sabinos, annos agens etatis lxuiiiiix principatus sui anno nono die octauo.
Beda scribit illum regnasse annis uiiiiix, menses xi, dies xxii.

[Garufi 52,28 - 54,3 missing]

[Garufi 54,4 - 54,21] anno dominice incarnationis lxxxi et anno ab urbe condita dcccxxuiii.
Titus Uespasiani filius, segregatis a numero principum Ottone et Bitellio, ab Augusto octauus, biennio et duobus mensibus post patrem regnauit, qui et Uespasianus est dictus, uir omni uirtutum genere mirabilis, adeo ut amor et delicie humani generis diceretur.
fuit quippe eloquentissimus, bellicosissimus, moderatissimus.
in oppugnatione Hierusolimorum sub patre militans, duodecim propugnatores, duodecim sagittariorum ictibus occidit; suos omnes in tantum dilexit, ut nullum omnino interficeret.
conuictos [Charta 77v]aduersus se coniurationis dimisit, et in eadem familiaritate illos habuit, qua et prius habuerat.
tante fuit largitatis, ut cum nulli quicquam negaret, et ab amicis propter hoc reprehenderetur, respondisse fertur nullum debere ab imperatore tristem discedere.
hic cum quadam die recordatus in cena fuisset, nulli se illo die quicquam prestitisse, dixit: amici, hodie diem perdidi.
iste Rome anphiteatrum hedificauit, et quinque milia ferarum in eius dedicatione occidit.
post haec in eadem uilla, qua et pater eius, morbo mortuus est; tantus autem, eo mortuo, luctus publicus fuit, ut omnes doluerint tanquam in propria orbitate.
huius autem imperii anno secundo, decedente Lino papa, Cletus natione Romanus, ex patre Emelliano pontificalem cathedram gubernandam suscepit, seditque annos uiiiiix menses i.
hic ordinauit xxu titulos in urbe Roma, et hic martyrio coornatus est et sepultus iuxta corpus beati Petri in Uaticano, ubi et Linus.

[Garufi 54,4 - 54,21 missing]

[Garufi 54,22 - 54,35] anni Domini lxxxiii.
anno ab urbe condita dcccxxx.
Domitianus frater Titi iunior, ab Augusto nonus, Neroni aut Callicule similior quam patri aut fratri, toto successit in regnum.
hic paulatim per xu annos, quibus regnauit, per omnes scelerum gradus excreuit.
primis namque an[Charta 78r]nis moderatus imperio fuit, mox ad ingentia uitia prorupit, libidinis, iracundie, crudelitatis, auaritie.
tantum in se odia concitauit, ut merito patris nomen et fratris aboleret.
superbia quoque effera in eo execrabilis fuit.
Consobrinos suos interfecit, nobilissimos ex senatu inuidie simul ac prede causa alios palam interfecit, alios in exilium transmisit, ibique trucidari imperauit.
libidinis intemperantia quicquid cogitari potest fecit.
plurimas urbis edes, destructis populi Romani rebus, exstruxit.
bellum aduersus Germanos et Dacos gessit, pari reipublice pernicie, cum in urbe ipse sanatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum assidua hostes cede conficerent.
Domitianus tamen prauissima elatus iactantia, sub nomine superatorum hostium, de extinctis in preliis Romanorum legionibus triumphauit.
his in tantam suberbiam prolapsus fuit, ut Dominum sese ac Deum uocari, scribi, colique iusserit.

[Garufi 54,22 - 54,35 missing]

[Garufi 55,1 - 55,1] [Charta 55] secunda persecutio in ecclesia.

[Garufi 55,1 - 55,1 missing]

[Garufi 55,2 - 55,13] hic secundus post Neronem christianos persequitur, sub quo Iohannes apostolus in pathmos insulam exilio religatus est, et Flauia Domitilla in insulam Pontianam ob fidei testimonium exiliatur.
qui et ipsum Iohannem apostolum in feruentis olei dolium iussit mergi, [Charta 78v]a quo omnino illesus exiuit. Domitianus quoque acerbitate tormentorum, et cruentissime questionis, exquiri genus Dauid inter Iudeos atque interfici precepit.
cumque Domitianus exiciabilis ob scelera uniuersis exosus esset, suorum coniuratione in palatio interfectus est, anno etatis sue xxx, imperii uero xu, mense u, cuius cadauer populari sandapila per uespiliones exportatum, atque ignominiosissime sepultum est.
cuius imperii anno uiii post Cletum Clemens, natione Romanus, ex patre Faustino pontificalem cathedram gubernauit, seditque annos uiiiiix menses duos.
hic constituit canonem super eucharistiam decantari, et ut episcopus electione cleri et laude plebis constitueretur.
hic sub Traiano deportatus exilio trans Ellespontum, marinis fluctibus pro Christi nomine inmersus est.

[Garufi 55,2 - 55,13 missing]

[Garufi 55,14 - 55,22] anni Domini lxxxuiii et anno ab urbe condita dcccxlui quamuis Euthropius quingentissimum hunc annum esse scripserit: Nerua in priuata uita moderatus et strenuus, nobilitatis medie, senex admodum, imperator decimus ab Augusto creatus est.
equissimum se et utillimum reipublice prebuit: qui diuina prouisione consulens Traianum sibi adoptauit in regnum.
Nerua siquidem primo edicto [Charta 79r]suo cunctos exules reuocauit. unde et Ioannes apostolus hac indulgentia liberatus ad Ephesum rediit.
et quia concussam se absente per hereticos uidit aecclesiae fidem, confestim hanc descriptam in euangelio suo uerbi Dei eternitatem stabiliuit.
Nerua confectus morbo diem obiit, post annum et quattuor menses imperii sui, etatis uero sue anno lxxxi.

[Garufi 55,14 - 55,22 missing]

[Garufi 55,23 - 55,34] anni Domini xcuiii et anno ab urbe condita dcccli.
Traianus genere hispanus, cognomento Ulpius Crinitus, cuiusdam Consulis filius, undecimus ab Augusto apud Agrippinam Gallie urbem insignia sumpsit imperii.
qui rem publicam ita amministrauit, ut omnibus principibus merito preferatur, inusitate ciuilitatis et fortitudinis; Romani enim imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.
Germaniam trans Renum in pristinum statum reduxit.
Daciam et multas trans Danubium gentes subegit.
Parthos recepit.
Albanis regem dedit.
Corduenos et Marcomannos occupauit.
regiones trans Eufratem et Tigrin sitas, prouincias fecit.
Armeniam, Assiriam, Mesopotamiam, Eleuciam et Ethesifontem et Babyloniam uicit ac tenuit.
Persidis regem statuit.
et usque ad Indie fines, [Charta 79v]et Mare rubrum accessit.
Arabiam postea in prouincie formam redegit.
in Mari rubro clasem constituit ut Indie fines deuastaret.
gloria militari, ciuilitate et moderatione ceteros superauit.

[Garufi 55,23 - 55,34 missing]

[Garufi 56,1 - 56,1] [Charta 56] tertia persecutio in ecclesia

[Garufi 56,1 - 56,1 missing]

[Garufi 56,2 - 57,17] in persequendis sane christianis errore deceptus, tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum ydolis, ac interfici precepisset, Plinii secundi, qui inter iudices persecutor datus erat, relatu admonitus, eos homines nichil contrarium Romanis legibus facere, rescriptis ilico temperauit edictis.
hic ipse Plinius tunc orator et hystoricus insignis habebatur, cuius plurima ingenii opera extant.
Pantheum Rome, quod Domitianus fecerat, fulmine crematur, cui nomen ob id indictum est, quod omnium deorum sit ipsa domus.
Iudei per uniuersas partes sedicionem mouentes, digna cede prosternuntur.
quo tempore Iohannes apostolus anno lxuiiiiix post passionem Domini, etatis autem sue xcuiii, ephesi placida morte quieuit.
Traiano aduersus christianos persecutionem mouente, Simeon, qui et Simon filius Cleope, Hierusolimorum episcopus crucifigitur: et Ignatius Antioceae episcopus Romam perductus bestiis traditur.
Anacletus natione grecus ex patre Antichio, qui Clementi successerat, marytirio coronatus, et in Uaticano sepul[Charta 80r]tus est. hic constituit ut non minus quam a tribus episcopis ordinaretur episcopus.
et ut ordinationes clericorum cunctis ordinibus palam fierent, presente plebe, et ut inimici uel suspecti non possint accusare presbyterum.
post hunc Euaristus natione Iudeus ex oppido Bethleem Romanum episcopatum rexit annis uii et mensibus x.
hic constituit ut uii diaconi essent in urbe Roma, qui custodirent papam propter stilum ueritatis, ne infestaretur a maliuolis, et semper parati essent ad obsequium prebendum, et in missarum sollempniis, et in predicatione.
et hic martyrio coronatus, et in Uaticano sepultus est.
Alexander natione Romanus ex patre Alexandro post hunc suscepit ecclesiam, iuuenis quidem etate, sed senior moribus, seditque annos x mensibus uii.
hic in canone memoriam passionis Christi addidit, ubi dicit: qui pridie quam pateretur usque mei memoriam facietis.
hic precepit, ut aqua uino misceretur in sacrificio, propter Christi unitatem et aecclesiae, et ut oblatio ex azymo fieret, non ex fermento, propter Christi corporis ueritatem, et ut modica esset, dicens: haec oblatio quanto potior, tanto pautior.
precepit etiam omnibus dominicis diebus aquam cum sale exorcizari, et mixtam benedici, et ex ea populum aspergi, ad effugandas diabolicas insidias, et con[Charta 80v]trarias ualitudines.
et hic martyrio coronatus, et septimo ab urbe miliario uia Numentana sepelitur, [Charta 57] et Traianus autem Rome et per prouincias equalem se omnibus exhibens, egrotantes libenter uisitans, amicos salutari causa frequentans, uel cum dies festos habuisset, conuiuia cum eisdem indiscreta uicissim habens, sepe in uehiculis eorum sedens, nullum ledens senatorum, nichil iniustum ad augendum fiscum agens; liberalitatis publice ac priuate, ditans omnes, et honoribus augens, quos sibi uel mediocri familiaritate cognouisset; in exequendo iure et exhibenda iustitia sepe uacans, operam cum omni diligentia dabat: leges discretus ordinans et ad haec peragendo uiros idoneos eligens, atque illustres instituebat: orbem terrarum hedificans inmunitates ciuitatibus tribuens: fluminum transitus, ac itinera periculosa tuto et salubri opere componens: nichil non tranquillum, nichil non placidum agens.
hoc ipsius fertur egregium.
amicis eum culpantibus, quod priuatum nimis ac benignum se cunctis exhibebat, respondit talem priuatis imperatorem esse oportet, quales sibi priuatos imperator optat habere.
post ingenti igitur gloria belli domique e Perside rediens apud Seleucia Isaurie profluuio uentris extinctus [Charta 81r]est. obiit autem etatis anno lxiii, imperium autem mensibus ui, dies xu, solus omnium intra urbem sepultus est.
cuius ossa collata in urnam auream in foro, et ipse edificauit, posita sunt sub columna.
huius altitudo cxl pedes habet.
huius autem tantum iniemore delatum est, ut usque ad Iustiniani tempora, et multo post, non aliter in senatu principibus acclamatum sit, nisi: felicior eris Augusto Octauiano; melior eris imperatore Traiano.

[Garufi 56,2 - 57,17 missing]

[Garufi 57,18 - 57,18] anno ab incarnatione Domini cxuiii.

[Garufi 57,18 - 57,18 missing]

[Garufi 57,19 - 59,3] et anno ab urbe condita dccclxuii.
Helius Adrianus, consobrine Traiani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, uno et xx annis imperauit.
hic quamuis prius errore deceptus, et inter quam plurimorum martyria christianorum, quos ad sacrificandum ydolis compellebat, Eleutherium Ecane ciuitatis Apulie episcopum, Rome sibi presentari, uariisque tormentis interfici precepisset, postea per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristiden Atheniensem uirum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, [Charta 58] libris de christiana religione compositis instructus atque eruditus, precepit per epistolam, ut nemini liceret christianos sine obiectu criminis aut probatione dampnare.
idemque [Charta 81v] continuo pater patrie ultra morem malorum appellatur, et uxor eius Augusta.
Adrianus rempublicam iustissimis legibus ordinauit.
orbem Romanum circumiit, multa hedificauit, facundissimus latino sermone, grecoque eruditissimus fuit.
iam in utraque lingua eruditissimus bibliothecam Athenis miri operis extruxit.
Iudeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palestinam prouinciam depopulantes, ultima cede perdomuit, precepitque ne cui Iudeo introeundi Hierusolimam esset licentia, christianis tantum ciuitate permissa, quam ipse in optimum statum, murorum extructione reparauit, et Heliam uocari de nomine suo precepit.
Adrianus autem obiit in Campania maior sexagenario.
hierusolime uero ex gentibus primus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his, qui fuerant ex Iudeis, qui sunt numero xu et fuerunt a passione Domini per annos ferme cuii.
per idem tempus rechotes insignes erant, Faborinus et Palemon, necnon et Herodes Atheniensis, et Marchus Bizantius.
tertio quoque anno imperii Adriani, decedente Alexandro urbis Rome episcopo, Christusthe scribe wrote graphemes 'xps' with a macron above the central 'p', natione Romanuthe scribe wrote 'i' (one short descending trait) in line, and added another short descending trait above the line, meaning that the 'i' should be understood as a 'u's, ex patre pastore, sedit annos ix menses iii.
hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur, nisi ab altaris [Charta 82r]ministris, et ut corporale non fieret ex serico, nec tincto panno, sed de purissimo lino contexto: et ut nulla mulier uasa sancta et sacrata, uel pallam altaris auderet contingere.
constituit etiam, ut quicumque episcoporum uocatus fuisset ad sedem apostolicam, rediens ad parochiam suam, non susciperentur nisi cum litteris pape ad saluationem plebis.
et hic martyrio coronatur et iacet in sepulchro, in quo requiescit Linus et Cletus, Anacletus et Euaristus; et tantorum martirum altare solum sibi nomen uindicat Xysti.
Thellesphorus natione grecus et anachorita post hunc suscepit ecclesiam, seditque annis xi mensibus ii.
hic in missarum sollempniis ympnum addidit angelicum.
et ante pascha Domini uii ebdomatibus omnem clerum ab esu carnium precepit abstinere.
et in natale Domini tres missas instituit celebrandas: primam in pullorum cantu, iam proximante media nocte, quando Christus in Bethleem nasci dignatus est.
secundam illuciscente aurora, quando Christus in cunabulis a pastoribus est adoratus.
tertiam ipsa hora diei tertia, quando illuxit nobis dies redemptionis nostre.
nam omni tempore ante hore tertie cursum nullus [Charta 59] presumeret missas celebrare, qua hora Dominus noster Iesus Christus secundum euangelium Marci [Charta 82v]ascendit in cruce. et hic martyrio coronatus, et sepultus cum fratribus suis in Uaticano.
quo tempore Aquila interpres habetur.

[Garufi 57,19 - 59,3 missing]

[Garufi 59,4 - 59,4] anno incarnationis Domini cxl.

[Garufi 59,4 - 59,4 missing]

[Garufi 59,5 - 60,4] et anno ab urbe condita dccclxxxuiii.
Antonius cognomento Pius, genere clarus, tertius decimus ab Augusto imperator creatus, cum filiis suis Aurelio et Lucio xx et plenis tribus regnauit annis, adeo tranquille et pie, ut merito Pius et pater patrie nominatus sit.
uixitque ingenti honestate priuatus omnibus; et quamuis maior imperio, nulli tamen aceruus, cunctis uero benignus.
in re militari moderata gloria, defendere magis prouincias, quam ampliare studens, uiros equissimos ad ministrandam rempublicam querens, bonos honorabiliter habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans, regibus amicis amabilis non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurime nationes, depositis armis, ad eum controuersias suas litesque deferrent, sententieque parerent.
hic ante imperium ditissimus, omnes suas opes stipendiis militum et circa amicos minuit, uerum erarium optimum reliquit, unde et Pius propter clementiam dictus est.
hic apud Lorium uillam suam ad duodecimum [Charta 83r]lapidem, quod est miliario ab urbe duodecimo, morbo correptus interiit, uite anno lxxuii, imperii xxiii.
huius tamen temporibus Ualentinus heresiarchis et Cerdo magister Marcionis Romam uenerunt.
Iustinus philosophus librum de christiana religione compositum Antonio tradidit, eumque benignum erga christianos homines fecit.
qui non longe post suscitante persecutione Crescente cinico pro Christo sanguinem fudit.
anno primo Antonii Pii Iginus natione grecus ex philosopho de Athenis post Thellesphorum Romanam suscepit ecclesiam, seditque annos iiiiiu mensibus ii.
hic clerum composuit et distribuit gradus, constituitque ut unus patrinus uel patrina suscipiat leuatum a fonte: similiter et in confirmationibus fiat et in cathecumeno faciendo.
et hic martyrio coronatus, et sepultus est cum fratribus suis in Uaticano.
huic successit Pius natione italus ex patre Rufino.
huius temporibus fuere Rome due sacratissime uirgines, potentiana et Praxedis.
sub huius episcopatu Hermes scripsit librum, qui dicitur Pastoris, in quo preceptum angeli continet, ut pascha die dominico celebretur, quod et ipse Pius episcopus constituit.
Policarpus episcopus Ephesinus Ioannis apostoli disci[Charta 83v]pulus Romam ueniens, multos ab heretica labe castigauit, qui Ualentini et Cerdonis fuerant doctrina corrupti.
sub hoc Arrianus philosophus Nicomediensis pretor agnoscitur, nec non et Maximus Tyrius, Apollonius Stoicus Chalcedonius, Basilides Solphopolitanus.
isti etiam Magistri uerissimi Cesaris extiterunt.
Criniscus Cinicus philosophus, [Charta 60] et Herodianus grammaticus optimi pollebant.
Pius autem Rome episcopus martirio uitam finiuit et sepultus est cum fratribus suis.
AgnitiusAnicetus sed apparet emendatus, cum antea diceretur Agnitius natione Syrus ex patre Ioanne post hunc suscepit ecclesiam.
hic precepit ut nullus clericus comam nutriret, secundum apostoli preceptum.
et in martirio coronatus est, et positus in Uaticano.

[Garufi 59,5 - 60,4 missing]

[Garufi 60,5 - 60,30] anno ab incarnatione Domini clxii et anno ab urbe condita dcccccmx.
Marchus Antonius Uerus cum Lucio Aurelio Commodo fratre quartus decimus ab Augusto regnum suscepit, mansitque in eo annis xuiiiiix.
hii primum equo iure imperium amministrauerunt, cum usque ad id tempus singuli Augusti fuerint.
bellum contra Parthos, qui rebellauerant, ammirabili uirtute et felicitate gesserunt, atque de eis triumphauerunt.
persecutione orta in Asia Policarpus et Pionius fecere martirium.
in Gallia quoque [Charta 84r]plurimi gloriose pro Christo sanguinem fudere.
nec multo post uindex scelerum lues multas late prouincias, Italiam maxime, Romamque uastauit.
Aurelius Commodus, dum cum fratre in uehiculo triumphali sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem apoplexiam Greci uocant, suffocatus interiit.
defuncto Commodo fratre, Antoninus Uerus solus reipublice prefuit, quem mirari facilius, quam laudari oportet.
adeo enim tranquillissimus fuit, ut ab infantia quoque uultum nec ex gaudio, nec ex merore mutauerit.
ipse etiam non solum uite moribus, sed etiam eruditione philosophus.
hic cum omnia Rome equo iure egisset, ad nullam insolentiam elatus imperii fastigio, libertatis prouincias ingenti benignitatis amore tractauit.
contra Germanos et Marcomannos, Quados, Glaucos, et Sarmatas pugnauit: quibus deuictis multique interfectis, ex eis ipse cum Commodo filio suo Antonino, que iam Cesarem fecerat, triumphauit.
ad huius belli sumptum, cum iam, erario exausto, largitiones nullas haberet, ut militibus daret, neque indiceret prouincialibus, aut aliqui senatui aliquid uelle, instrumenta regii cultus in foro Traiani distrai iussit, uasa [Charta 84v]aurea, pocula christallina, et murenam uxoream, ac suam, aureas, ac sericas uestes, et multa ornamenta gemmarum, pretiosorumque lapidum; horum itaque omnium per duos continuos menses uenditio facta est, multumque auri redactum.
post uictoriam tamen emptoribus pretia restituit.
qui autem reddere comparata noluerunt, molestus nulli fuit.
in redditione munerum post uictoriam adeo magnificatus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur.
preteriti etiam temporis per omnes prouincias tributa donauit, omniaque fiscalium titulorum monimenta congesta in foro iussit incendi, seuioresque leges nouis constitutionibus temperauit.

[Garufi 60,5 - 60,30 missing]

[Garufi 60,31 - 60,31] quarta persecutio in ecclesia.

[Garufi 60,31 - 60,31 missing]

[Garufi 60,32 - 61,15] cuius autem precepto persecutiones christianorum, quarta post Neronem uice, graues extiterunt, multique in eis sanctorum coronati sunt.
cessauere huius imperii anno octauo.
Soter [Charta 61] natione Campanus ex patre Concordio successit Aniceto, seditque annis nouem, mensibus sex.
hic constituit ut legitima non habeatur uxor, nisi que a sacerdote fuerit benedicta, et a parentibus tradita, et secundum legem dotata, et a paranimphis custodita.
et ut nulla monacha [Charta 85r]pallam sacratam contingeret, nec in ecclesia incensum poneret.
et hic martirio uitam finiuit, et iacet in sepulchro cum fratribus suis.
Eleuther natione grecus ex patre Habundio post hunc cathedram suscepit pontificalem.
hic iterum firmauit, ut nulla esca a christianis repudiaretur, que rationalis, et humana esset.
et hic martirio coronatus, et positus est ad fratres suos.
Antonino imperatori Melitus Asianus Sardiensis episcopus apologeticum pro christianis tradidit.
Lucius Britannie rex, missa ad Euletherium Rome episcopum epistola, ut christianus efficeretur imperat.
Apollinaris Asianus Ierapoli et Dionisius Corynthi clarissimi habentur episcopi.
sub hoc Galienus genere Pergamus optimus medicus pollebat.
Iulianus Rome leges promebat; Fronto rethor, Aristides Smirneus sophista, Oppianus poeta, Atticus Platonicus philosophus erant.
cum igitur Antoninus fortunatam rempublicam uirtute et mansuetudine reddidisset, postremo in Pannonia constitutus, repentino morbo interiit.
tunc Catafricarum hereses exorte fuerunt.

[Garufi 60,32 - 61,15 missing]

[Garufi 61,16 - 62,6] anno ab incarnationis Domini clxxxi, et anno ab urbe condita dcccccmxxx Lu[Charta 85v]cius Antonius Commodus ab Augusto quintus decimus patri successit in regnum, mansitque in eo annis xii.
hic nichil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnauit.
ceterum per omnia, luxurie et obscenitatis dedecore deprauatus, nichil paterne uirtutis et pietatis simile gessit.
gladiatoriis quoque armis sepissime in ludo pugnauit, et in amphiteatro feris sese frequenter obiecit; interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animaduertit nobilitate industriaque excellere; flagitia regis, pena urbis insequitur.
nam fulmine Capitolium, ex quo facta inflammatio, bibliothecam illam maiorum cura studioque compositam, edesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremauit.
deinde aliud incendium postea Rome exortum edem Ueste et palatium, plurimamque urbis partem solo coequauit.
Colossi capite sublato, sue imaginis caput ei iussit imponi.
Septembrem mensem ad nomen suum trasferre conatus, ut Commodus diceretur, sed ab omnibus id postea execratum fuit.
Panthenus philosophus ex stoicis tunc in diuino uerbo fulgebat.
Commodus cunctis incommodus in domo Uestaliani subita morte strangulatus interiit, cum post patrem [Charta 86r]annis duodecim et mensibus septem imperasset.
in tanta quippe omnium execratione fuit, ut hostis humani generis etiam mortuus iudicaretur.
huic successit Elius Pertinax grandeuus iam septuagenarius, qui cum prefecturam urbium ageret, ex senatusconsultu imperare iussus, [Charta 62] sextus decimus ab Augusto, sexto mense, quo regnare ceperat, pretorianorum militum sedicione, et Iuliani iurisperiti scelere, in palatio occisus est, qui nil habet hystorie.
Iulianus, ElioPertinace interfecto, inuasit imperium; uir nobilissimus et iure peritissimus, qui sub diuo Adriano perpetuum composuit edictum.
Iulianus mox a Seuero apud Pontem moluium bello ciuili uictus, et interfectus est septimo mense, postquam ceperat imperare.
ita inter Pertinacem, et Iulianum annus unus assumptus est.
Theodotion interpres habetur.

[Garufi 61,16 - 62,6 missing]

[Garufi 62,7 - 62,20] anno ab incarnatione Domini clxciiiiiuthe scribe wrote clxciii, which is clearly wrong and could be interpreted as both 16rum (ignoring the second 'c') or 19rum (ignoring the 'l').
, et anno ab urbe condita dcccccmxliiiiiu, Seuerus genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem uoluit appellari, septimus decimus ab Augusto, destitutum adeptus imperium xuii tenuit annis.
hic autem prius fisci aduocatus, mox militaris tribunus, multa deinde et uaria officia atque honores, usque ad amministra[Charta 86v]tionem reipublice peruenit, solus omnium memoria, et antea et postea ex Africa imperator fuit.
parcus admodum, natura seuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit, qui etiam preter bellicam gloriam etiam ciuilibus studiis clarus fuit et licteris doctus, philosophice scientie ad plenum instructus.
Pascennium Nigrum, qui in Egipto et Syria ad tirannidem aspirauerat, apud Cizicum uicit et interfecit.
Sarmatas rebellare conantes ferro coercuit.
Parthos uicit, Arabas et Aziabenos superauit, ac multa in toto orbe Romano reparauit.
Clemens Alexandrine ecclesie presbiter et Panthenus stoicus philosophus, Narcissus Hierusolimorum episcopus et Theophilus Cesariensis, Policarpus quoque et Bachilus Asiane prouincie episcopi insignes habentur.

[Garufi 62,7 - 62,20 missing]

[Garufi 62,21 - 62,21] quinta persecutio in ecclesiaafter the initial two letters 'ec', the rest of the word is written in the next line, but i can't easily mark it because of xml overlapping issue).

[Garufi 62,21 - 62,21 missing]

[Garufi 62,22 - 63,16] Seuerus quinta post Neronem persecutione christianos excruciauit, et Leonidem patrem Origenis martyrio coronauit.
tunc Uictor natione Afer ex patre Felice tertius decimus Rome episcopus, postquam sedit annis decem, mensibus duo, martyrio coronatur, et sepelitur cum fratribus suis.
hic autem datis late libellis constituit pascha die dominico celebrari, sicut predecessor eius Eulether, a quarta decima lu[Charta 87r]na primi mensis, usque uicesima prima.
cuius decretis fauens Theophilus Cesaree Palestine urbis episcopus, scripsit aduersus eos, qui quarta decima luna cum Iudeis pascha celebrabant, cum ceteris, qui in eodem concilio aderant episcopis sidonicam et ualde utilem epistolam.
Zepherinus [Charta 63] natione Romanus ex patre Habundio successit Uictori in episcopatu, seditque annis octo et mensibus septem.
hic constituit ut uasa altaris essent uitrea, nam antea erant lignea.
et hic martyrio coronatur, et ponitur ad collegas suos.
hanc profanam in christianos et ecclesiam Dei presumptionem Seueri, celestis ultio e uestigio acta subsequitur.
nam continuo rapitur, uel potius detrahitur in Galliam Seuerus e Syria ad tertium ciuile bellum.
unum iam enim Rome aduersus Iulianum, aliud in Syria contra Pascennium gesserat, tertium Clodius Albini Iuliani in occidendo Pertinacem socius, qui se in Galliam Cesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utriusque Romani sanguinis fusum est.
Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est.
Seuerus uictor in Britannias deuectus pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis grauibusque preliis sepe gestis, receptam partem insule a ceteris indomitis gentibus, uallo distinguendam putauit, et ut ab incursione bar[Charta 87v]barica faceret suos securos, magnam fossam, firmissimumque uallum crebris insuper turribus communitum per cxxxii milia passuum a mari ad mare duxit.
ibique apud Eburacum oppidum obiit anno septimodecimo sui regni.
reliquit duos filios, Bassianum et Getam, quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit; Bassianus a senatu, Antonini nomine assumto, regno potitus est.
quo tempore Symachus interpres habetur.

[Garufi 62,22 - 63,16 missing]

[Garufi 63,17 - 63,26] anno ab incarnatione Domini ccxi et anno ab urbe condita dcccccmlxii Aurelius Antonius Bassianus, idemque Carecalla Seueri filius, octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est, mansitque in eo annis non plene septem.
patre asperior et minax, omnibus hominibus libidinem intemperantior, qui etiam nouercam suam duxit uxorem; qui tamen lauacra, que Antoniana appellantur, opere fecit egregio.
preter hec, nil boni memorabile gessit.
hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est.
quo tempore Alexander episcopus Cappadocie cum desiderio locorum sanctorum Ierosolimam uenisset, uiuente adhuc Narcisso eiusdem urbis episcopo, persenilis etatis uir, et ipse ibi ordinatus est episcopus, Domino, ut id fieret, per reuelationem monente.
[Charta 88r] Terculianus Afer centurionis proconsularis filius omnium ecclesiarum sermone celebratur.

[Garufi 63,17 - 63,26 missing]

[Garufi 63,27 - 64,3] item anno primo huius Antonini Caracalle, Calixtus natione Romanus ex patre Domicio post Zepherinum episcopalem suscepit cathedram.
hic constituit ieiunium sabbati ter in anno fieri, frumenti, uini et olei secundum prophetiam.
ad hoc quoque iuxta quattuor anni tempora, quattuor indixit omni ecclesie ieiunia, primum uernale, secundum estiuale, tertium autumpnale, quartum hyemale; in quibus precepit etiam ordinationes fieri, quamquam nec ipse nec alius quislibet Romanorum pontificum a beati Petri usque ad Sancti Siluestri tempora legitur celebrasse ordinationes, nisi in mense decembris.
hic idem prohibuit, ut in accusatione presbyterorum infames et suspecti et inimici non suscipiantur: eos uero hereticos nominauit [Charta 64] qui dicunt sacerdotes post lapsum, si dignam egerint penitentiam, non posse ad pristinos redire honores.
sed et hic martyrio coronatus est et sepultus in cimiterio, quod suo nomine dicitur Calixti.

[Garufi 63,27 - 64,3 missing]

[Garufi 64,4 - 64,7] post Bassianum nonusdecimus ab Augusto ofilius, Macrinus, qui prefectus pretorio erat, cum filio Diadumedo inuasit imperium.
hi facti imperatores nichil memorabile ex temporis breuitate gesserunt, nam emenso anno, continuo [Charta 88v]apud Archelaidem militari tumultu ambo pariter occisi sunt.
Abgarus uir sanctus regnabat Adesse ut uult Africanus.

[Garufi 64,4 - 64,7 missing]

[Garufi 64,8 - 64,24] anno ab incarnatione Domini ccxxiiiccxuiiiiix et anno ab urbe condita dcccccmlxx Marcus Aurelius Antoninus, qui Antonini Caracalle filius putabatur, uicesimus ab Augusto imperium adeptus, tenuit annis quattuor.
hic autem sacerdos Eliogabali templi erat, qui cum Romam ingenti militum et senatus expectatione uenisset, stupris et probris omnibus se contaminauit, impudicissime et obscenissime uixit, et nullam sui, nisi flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit.
tumultu autem militari exorto Rome ipse cum matre interfectus est.
in Palestina Nicopolis, que prius Emmaus uocabatur, urbs condita est, legationis industria pro ea suscipiente Iulio Africano scriptore temporum.
Hyppolitus episcopus multorum conditor opusculorum, temporum canonem, que scripsit, hucusque perduxit.
quo tempore Urbanus papa, natione Romanus, ex patre Pontiano post Calixtum ecclesie suscepit gubernacula.
hic precepit ut omnia uasa ecclesiastica aurea uel argentea fierent, uel, si pauper esset ecclesia, stagnea.
hic primus [Charta 89r]instituit ut ecclesia susciperet predia, ex quorum reditibus clerici communiter uiuerent.
hic multos nobilium ad fidem Christi et maryrium perduxit.
huius tempore extitit Cecilia uirgo prudentissima, que duos fratres Tyburtium et Ualerianum ad coronas uocauit, que postquam domum suam beato Urbano ecclesiam tradidit dedicandam, in eadem, inclito martyrio, finiuit uitam.
tunc Sabellius oritur.

[Garufi 64,8 - 64,24 missing]

[Garufi 64,25 - 64,31] anno ab incarnatione Domini ccxxiii et anno ab urbe condita dcccccmlxxiiiiiu Aurelius Alexander uigesimus primus ab Augusto, senatus ac militum uoluntate imperator creatus, annus digno equitatis preconio fuit.
hic in Mammeam matrem suam, quia cristiana erat, in nece pius fuit, et ob id omnibus amabilis, et quamplurimis benignus; qui expeditione in Persas facta, Xersen regem eorum maximo bello uictum interfecit.
Ulpiano usus ascensore summam sui moderaminem reipublice exhibuit, sed militari tumultu apud Mogonciacum interfectus est.

[Garufi 64,25 - 64,31 missing]

[Garufi 65,1 - 65,12] [Charta 65] his autem diebus Origenes presbiter Alexandrie, immo toto orbi clarus habetur, quem Mammea mater Alexandri audire curauit, et Antiociam accitum summo honore habuit.
quo tempore Urbanus Rome episcopus martyrio uitam finiuit, et sepultus est cum fratribus suis.
huic successit Pon[Charta 89v]tianus natione Romani ex patre Calpurnio, seditque annis quinque mensibus sex.
qui iussu Alexandri in exilio dampnatus in insula Sardinia, ibique pro Christi nomine martyr effectus, quieuit in pace.
cuius corpus Anterus, qui ei successit, detulit in Romam, et sepeliuit in cimiterio Calixti uia Appia.
Anterus natione Grecus ex patre Romulo post hunc Romanam rexit ecclesiam, seditque annis undecim mense uno.
hic constituit ut episcopi maxime utilitatis uel necessitatis causa possint transferri de sede in sedem.
hic gestas martyrum a notariis diligenter exquisiuit, et in ecclesiis recondidit legendas.
et hic martyrio coronatus est sub Maximino, et sepultus est cum collegis suis in cimiterio Calixti.

[Garufi 65,1 - 65,12 missing]

[Garufi 65,13 - 65,16] anno ab incarnatione Domini ccxxxui et anno ab urbe condita dcccccmlxxxuii Maximinus uigesimus secundus ab Augusto ex corpore militari primus ad imperium accessit, sola militum uoluntate, cum nulla senatus intercessisset auctoritas, postquam bellum in Germania gesserat.

[Garufi 65,13 - 65,16 missing]

[Garufi 65,17 - 65,17] sexta persecutio in ecclesia

[Garufi 65,17 - 65,17 missing]

[Garufi 65,18 - 65,21] mox imperator creatus persecutiones in christianos sextus a Nerone exercuit; maxime propter christianam Alexandriam, que successerat Mammeae, matris eius familie, uel precipue propter Origenem presbyterum.
[Charta 90r]hic autem tertio postquam regnauerat anno, a Pupieno interfectus, et persecutionis et uite finem fecit.

[Garufi 65,18 - 65,21 missing]

[Garufi 65,22 - 65,27] post Anterum Fabianus natione Romanus ex patre Fabio Romanus episcopus factus est, seditque annis tredecim mensibus undecim.
hic constituit ut omni anno in cena Domini crisma ab episcopo consecraretur et uetus in ecclesiis concremaretur.
hic regiones diuisit septem diaconibus, qui a notariis gestas martyrum in integro colligerent.
et hic martyrio uitam finiuit et sepultus est ad catacumbas, Decio Cesare presidente sub Philippis christianis imperatoribus.

[Garufi 65,22 - 65,27 missing]

[Garufi 65,28 - 66,13] anno ab incarnatione Domini ccxxxix et anno ab urbe condita dcccccmxci Gor[Charta 66]dianus uicesimus quartus ab Augusto imperator creatus mansit in eo annis sex; quamuis cum eo duo alii Augusti essent creati obscurissimo genere, Pupienus uidelicet et Albinus.
Gordianus autem genere nobilis, cum consensu militum, cum proconsulatum Africe ageret, Maximino imperatore, princeps fuisset electus.
hic cum Romam uenisset, Pupienus et Albinus in palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperio reseruato.
Gordianus itaque admodum puer ad bellum Parthicum profecturus, Iani portas aperit.
igitur Gordianus ingentibus preliis aduersus Parthos prospere gestis, suorum fraude rediens super Eufraten interfectus est.
his temporibus [Charta 90v]Iulius Africanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habebatur, sicut in cronicis, quas conscripsit Alexandrie, ipsemet refert.
Origenes in Cesarea Palestine Theodorum, cognomento Gregorium, et Athenadorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, diuina philosophia imbuit.
sub hoc habebatur Porphyrius Plotini platonici philosophi auditor, Theopompus philosophus apud Cheroniam, et Nicanor sophista penes Athenam pollebat.

[Garufi 65,28 - 66,13 missing]

[Garufi 66,14 - 67,8] anno ab incarnatione Domini ccxlu et anno ab urbe condita dcccccmxcuii Philippus uicesimus quartus ab Augusto, statim occiso Gordiano, imperator circa Eufraten creatus, Philippum filium suum consortem regni fecit, exercitumque ex Syria incolumemthe final consonant could be 'm' or 'n', since it is represented by a '3'-shaped abbreviation mark, that normally means 'm' but could theoretically mean a generic nasal consonant ad Italiam reduxit, mansitque in eo annis septem.
hic primus imperator omnium christianus fuit, ac post tertium imperii eius annum, millesimus a conditione Rome annus expletus est.
ita magnificis ludis augustissimus omnium preteritorum hic natalis annus a christiano celebratus est.
nec dubium est, quin Philippus huius tante deuotionis gloriam et honorem ad Christum et ecclesiam reportaret, quando ascensum in capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit.
ambo tamen Philippi, quamuis diuersis locis, [Charta 91r] tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.
e quibus iunior Philippus adeo seueri animi fuit, ut nullius cuiusquam comento solui potuerit, patremque ludis secularibus concinnantem uultu annotauerit auersato.
Origenes aduersus quemdam Epycurum philosophum, qui contra christianos libros conscripserat octo uoluminibus respondit: qui, ut breuiter dicam, tantum scribendi sedulus fuit, ut Ieronimus quodam loco plusquam sex milia librorum eius se legisse memorat.
his quoque diebus, Decio iam Cesare existente, Cornelius natione Romanus ex patre Castino post Fabianum suscepit episcopatum seditque annis duo mensibus duo.
hic sacerdotibus concessit pro recta fide iurare.
huius tempore corpora apostolorum Petri et Pauli ab orientalibus uiris noctu furata sunt: quo facto terremotus tantus Romanam concussit ciuitatem, ut pene omnes mori cogitarent.
sicque factum est, ut omnes, tam pagani quam christiani, tam uiri quam mulieres, tam paruuli quam senes, ita unanimiter prompta uoluntate eos persequerentur, ut diceres totam urbem demigrare.
sed Dei nutu ita factum est, ut et sanctorum corpora Rome cum honore reportata sunt et uiri religiosi, qui hoc amore pietatis fecerant, a cruciatu et morte Dei misericordia liberati sunt.
sanctorum corpora [Charta 91v]per annum apud catacumbas inhumata iacuere. interea ex precepto Decii Cesaris sub Philippis christianis imperatoribus et totius senatus consultu concessum [Charta 67] est Romano pontifici ceterisque christianis libere ad sepulturas apostolorum faciendas insudare, et ad id faciendum data sunt eis de fisco reipublice adiutoria.
primum quidem beati Pauli corpus leuatum de catacumba suscepit papa Cornelius, et sepeliuit una cum Lucina in predio eiusdem, uia Hostiensi, ad latus, ubi decollatus est.
beati uero Petri corpus accepit prefatus episcopus, et posuit iuxta locum, ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in monte aureo Uaticani Palatii Neroniani.
hic idem Cornelius post iussu Decii imperatoris effecti exilio Centumcellis dampnatus est et martyrio uitam tiniuit.
quo tempore Antonius monachus claruit.

[Garufi 66,14 - 67,8 missing]

[Garufi 67,9 - 67,12] anni Domini cclii et anno ab urbe condita millesimo quarto Decius e Pannonia inferiori, Budalie natus, ciuilis belli, quod in Gallia motum fuerat, intentor et repressor, occisis Philippis, uicesimus quartus ab Augusto, simul cum filio suo, quem Cesarem fecit, inuasit imperium tenuitque annis tribus.

[Garufi 67,9 - 67,12 missing]

[Garufi 67,13 - 67,13] septima persecutio in ecclesia.

[Garufi 67,13 - 67,13 missing]

[Garufi 67,14 - 67,18] idemque continuo ad persequendum interficiendosque christianos, septimus post Neronem [Charta 92r]feralia dispersit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis cruciatibus misit.
hic in medio barbarorum sinu interfectus est, filius autem eius gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadauer eius potuerit inueniri.
digno dampnatus iudicio qui persecutionem in christianos mouens, beatum Laurentium leuitam et martyrem extinxit.

[Garufi 67,14 - 67,18 missing]

[Garufi 67,19 - 68,2] Beda: Decius regnauit annis duobus mensibus sex.
hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, ab eorum odium rabido furore persecutionem in christianos mouit, in quo Fauianus in urbe Roma martyrio coronatur, post quem beatus Cornelius martyrio coronatur.
cui successit Lucius natione Romanus ex patre Porphirio, seditque annis tribus mensibus duobus.
hic precepit, ut duo presbyteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent, propter testimonium ecclesiasticum.
qui postquam de exilio reuersus est, capite truncatus, positus est cum collegis suis episcopis.
Stephanus natione Romanus ex patre Iulio post hunc curam suscepit episcopalem.
hic constituit ut sacerdotes et leuite uasis et uestibus sacratis in usu cotidiano non utantur, nisi in ecclesia tantum.
et hic decollatus est ex precepto Decii intra missarum solempnia, quando communicabat, cum duodecim presbyteris [Charta 68] et septem diaconibus et decem et septem clericis, et in eodem [Charta 92v]loco ad catacumbas sepultus est.

[Garufi 67,19 - 68,2 missing]

[Garufi 68,3 - 68,8] Xystus natione Grecus ex philosopho post hunc intrepidus accessit ad pontificatum, seditque anno uno mensibus decem.
hic non metuens principum minas nec Imperialia precepta, dixit ad clerum suum: fratres et commilitones, audistis precepta seua uulgari.nemo metuat terrores
uidete,
.
tunc commendans thesauros ecclesie beato Laurentio, ipse tentus et catenatus ante templum Martis ductus et in eo loco decollatus est cum Felicissimo et Agapito et sepultus in cimeterio Calixti.

[Garufi 68,3 - 68,8 missing]

[Garufi 68,9 - 68,14] cui Dionisius ex monacho successit, seditque annis duobus mensibus tribus.
hic constituit in urbe Roma presbyteros in titulis singulis singulos propter penitentes suscipiendos et propter baptisma, et parrochias diuisit.
interea Alexander Ierosolimorum episcopus apud Cesaream Palestine interficitur.
quidam autem uolunt Decium non solum imperii sui tempore, uerum sub quibusdam aliis ante se regnantibus, propter crudelitatem, quam in christianos exagitabat, Cesar, ad id sequendum fuisse.

[Garufi 68,9 - 68,14 missing]

[Garufi 68,15 - 68,19] post interitum Decii, mox Gallus et Bolusianus filius eius imperatores creati sunt.
sub his Emilianus immo esiain Moesia res nouas molitus est.
ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, inter Danubium amnem interfecti sunt, non completo bi[Charta 93r]ennio. hi nichil omnino clarum fecerunt: sola pestilentia et morbis atque egritudinibus notus eorum principatus fuit.
Emilianus, obscurissime natus, obscurius imperauit; siquidem Maurus fuerat ac tertio mense extinctus est.

[Garufi 68,15 - 68,19 missing]

[Garufi 68,20 - 68,27] Beda: Gallus cum Bolusiano filio regnauit annis duobus, mensibus quattuor.
huius imperii tempus Dionisius Alexandrie episcopus ita meminit: at ne Gallus quidem Decii malum aut uidere potuit, aut cauere, sed in eundem offensionis lapidem impegit, cuius cum regnum in initio floreret et cuncta ex sententia ei crederent, sanctos uiros, qui pro pace eius regni Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugauit et pacem.
Origenes septuagesimo etatis sue anno non de integrum impleto defunctus et in urbe Tyri sepultus est.

[Garufi 68,20 - 68,27 missing]

[Garufi 68,28 - 68,31] anno ab incarnatione Domini ccluii et anno ab urbe condita mx, duo imperatores, uicesimo septimo post Augustum loco, creati sunt: Ualerianus in Grecia ab exercitu Augustus appellatus; Rome autem a senatu Galienus Cesar creatus, mansitque Gallienus in regno infeliciter annis quindecim, respirante christianorum persecutione a Decio facta.

[Garufi 68,28 - 68,31 missing]

[Garufi 68,32 - 68,32] octaua persecutio in ecclesia.

[Garufi 68,32 - 68,32 missing]

[Garufi 68,33 - 69,35] Ualerianus siquidem mox ut arripuit imperium [Charta 93v]octauus a Nerone adigi per tormenta christianos ad idolatriam, abnegantesque eum interfici iussit, fuso per omnem Romanam solitudinem [Charta 69] sanguine sanctorum. Ualerianus ilico nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani ignominiosus, apud Persas seruitute consenuit, ac infamis officii continua, donec uixit, dampnatione sortitus, ut ipse adclinis humi regem semper ascensurum in equum non manu sua, sed dorso attolleret.
et Galienus quidem tam preclaro Dei iudicio territus, tanquam misero college permotus exemplo, pacem ecclesie tepidam restituit.
sed non compensat iniurie, ultionisque mensuram unius impii quamuis perpetua, et supra modum abhominanda captiuitas: contra tot milia excruciata sanctorum iustorumque sanguis ad Deum clamans, in eadem se terra, ubi fusus est, uindicari rogat.
non enim de solo constitutore precepti iustum supplicii iudicium flagitabatur, sed etiam executores, delatores, accusatores, spectatores ac iudices, postremo omnes iniustissime crudelitati uel tacita uoluntate assentabantur, quia Deus secretorum cognitor est, quorum maxima per omnes prouincias pars hominum uersabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat.
soluuntur repente undique, per[Charta 94r]missu Dei, ad hoc circumposite, relicteque gentes, laxatisque habenis in omnes Romanorum fines inueuntur Germani ex Alpibus, Grecia, totaque Italia penetrata, Rauennam usque perueniunt; Alamanni Gallias peruagantes, etiam in Italiam transierunt; Grecia, Macedonia, Pontus et Asia Gothorum inundatione delentur.
nam Dacia trans Danubium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmate Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Yspania; Parthi Mesopotamiam auferunt, syriamque conradunt.
et ne qui forte Romani corporis ad hanc dilacerationem cessaret, conspirant intrinsecus tiranni, consurgunt bella ciuilia, funditur ubique sanguis Romanorum, Romanis barbarisque seuientibus: sed cito ira Dei in misericordiam uertitur.
igitur primus Eugenius qui purpuram imperii sumpserat, apud Nitriam occiditur.
Postumus obscurissime natus inuasit tyrannidem, multo quidem reipublice commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; qui seditione militum interfectus est.
Emilianus apud Magunciam, cum res nouas moliretur, oppressus est.
post mortem Postunii Marius uilissimus opifex pur[Charta 94v]puram sumpsit, et secunda imperii die interfectus est. deinde Uictorinus a Gallis ultro creatus, uir strenuissimus, sed cum esset nimie libidinis et matrimonia aliena corrumpens, a centenario quodam dolum machinante Agrippine occisus est, imperii sui anno secundo.
huic successit Tetricius senator, qui tunc Aquitaniam honore presidis administrans, absens a militibus imperator electus est, et apud Burdigalem purpuram sumpsit, multasque seditiones militum pertulit.
at uero in Oriente per Odenachum quemdam collecta agresti manu, Perse uicti sunt ac repulsi, defensata Syria, recepta Mesopotamia, et usque ad Actesifontem rusticani Syrie cum Odenacho suo uincendo uenerunt.
Galienus autem cum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inseruiret, fraude Aureliani ducis sui occisus est imperii sui anno nono.

[Garufi 68,33 - 69,35 missing]

[Garufi 70,1 - 70,19] [Charta 70] Beda: Ualerianus cum filio Galieno regnauit annis quindecim.
hic in christianos persecutione commota, statim a Sapore rege Persarum capitur, ibique luminibus orbatus, seruitute mirabili consenescit.
unde Galienus tam claro Dei iudicio territus, pacem ecclesiis reddidit; sed ob meritum tamen uel proprie libidinis uel paterne impietatis innumera barbaris assurgentibus, Romani regni detri[Charta 95r]menta sustinuit. hac persecutione Ciprianus Cartaginensis episcopus, cuius doctissima extant opuscula, martyrio coronatur; cuius uite et passionis uolumen egregium reliquit Pontius diaconus eius, qui usque ad diem passionis eius cum ipso exilium sustinuit.
Theodorus autem, cuius supra meminimus, cognomento Gregorius, Neocesareae Ponti episcopus, magna uirtutum gloria claret, e quibus unum est, quod ut ecclesie faciende locus sufficeret, montem precibus mouet et alias trasfert.
quo tempore Dionisius Rome episcopus martyrio coronatur, et sepelitur cum fratribus suis.
Felix natione Romanus ex patre Constantio post hunc episcopus effectus est, seditque annis quattuor, mensibus tribus.
hic constituit super reliquias martyrum missas celebrari.
et hic martyrio coronatus est et sepultus in cimiterio Pretextariti.
Marcus natione Romanus post hunc suscepit episcopatum.
hic constituit ut nullus episcopus uel sacerdos, etiam si maioris scientie et probitatis sit, anteponat se prius quam ipse, ordinato.
et hic solus de tantorum numero pontificum martyrium euasit, et requiescit in ecclesia, in qua prius presbyter ordinatus fuerat, que usque hodie ecclesia sancti Marci dicitur in media Roma, in regione, que dicitur Pinus.

[Garufi 70,1 - 70,19 missing]

[Garufi 70,20 - 70,32] anno Domini cclxxii [Charta 95v]et anno ab urbe condita mxxu Claudius uicesimus octauus ab Augusto a militibus electus et a senatu appellatur Augustus; imperium sumpsit, et per annum unum et menses nouem feliciter tenuit.
hic statim Gothos, iam per annos quindecim Illiricum Macedoniamque uastantes, bello adhortus, incredibili eos strage deleuit.
cum Alamannis aut procul a laco Uenaco in silua, que Linguona dicitur, dimicans, tantam multitudinem fudit, ut egre pars dimidia superfuerit; ob que clippeus ei aureus et in Capitolio statua ei aurea collocata est.
sed priusquam biennium imperii expleret, apud Sirmium morbo correptus interiit.
tunc Marcion dissertissimus Antiocene ecclesie presbyter, qui in eadem urbe retholicam docuerat, aduersus Paulum de Samusathe, qui Antiochie episcopus dogmatizabat Christum communis nature hominem tantum fuisse, accipientibus notariis disputauit, qui dialogus usque hodie extat.
Claudio mortuo, QuintillinusQuintillus frater eius ab exercitu cum consensu senatus imperator electus est, uir quidem unice moderationis et ciuilitatis, et solus fratri preferendus, septimo imperii die interfectus est.

[Garufi 70,20 - 70,32 missing]

[Garufi 71,1 - 71,17] [Charta 71] anno ab incarnatione Domini cclxxiii et anno ab urbe condita mxxuii Aure[Charta 96r]lianus xxuiiiiix ab Augusto imperium adeptus, quinque annis ac sex mensibus tenuit, uir industria militari excellentissimus, in bello potens; animi tamen inmodici, et ad crudelitatem propensioris, qui expeditione in Danubium suscepta, Gothos magnis preliis profligauit, dicionemque Romanam antiquis terminis statuit.
inde in Orientem conuersus, Zeboniam, que, occiso Odenacho marito suo, Syriam receptam sibi uendicauit, magis prelii terrore, quam prelio, in potestatem redegit.
Tetricum in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum, scribentemque etiam eidem Aureliano: eripe me his, inuicte, malis, ac per hoc proditorem exercitus sui sine labore superauit.
sic Orientis et Aquilonis receptor, magna gloria triumphauit, precedentibusque currum Tetrico et Zebonia.
hic urbem Romam muris firmioribus cinxit, honoribus ualidioribus sepsit, templum Soli hedificauit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit.
porcine carnis usum populo instituit.
iste primus apud Romanos coronam capiti imposuit et uestimenta habuit cum auro et gemmis, quod adhuc Romani in consuetudine non habuerant.
plurimos nobiles capite dampnauit, seuus et sanguinarius, ac necessarius magis in quibusdam, quam in [Charta 96v]nullo amabilis imperator; trux omni tempore, etiam filii sororis interfector, discipline tamen militaris, et morum magna ex parte correptor.

[Garufi 71,1 - 71,17 missing]

[Garufi 71,18 - 71,18] nona persecutio in ecclesia.

[Garufi 71,18 - 71,18 missing]

[Garufi 71,19 - 71,26] nouissime cum aduersus christianos persecutionem nonus a Nerone mouens decerneret, fulmen ante eum magno pauore circumstantium ruit, ac non multo post a militibus occisus est, itineris medio inter Constantinopolim et Eracliam, strate ueteris loco, quod Cenoforum appellatur.
sub hoc aiunt pollere Philostratum Atheniensem ystoriographum et Longinum.
Eutichianus natione Tuscus ex patre Marino post Marcum Romanus dictus est archiepiscopus, seditque anno uno mense uno.
hic constituit fruges super altare tantum fabe et uue benedici.
hic temporibus suis cccxlii martires manibus suis sepeliuit.
et hic martyrio coronatur, et sepelitur cum fratribus suis in cimiterio Calixti.

[Garufi 71,19 - 71,26 missing]

[Garufi 71,27 - 72,3] anno ab incarnatione Domini cclxxuiii et anno ab urbe condita mxxxii Tacitus tricesimus ab Augusto imperium adeptus, uir egregie moderationis et reipublice regende idoneus; nichil tamen ostendere potuit, quia sexto mense regni sui occisus est in Ponto.
post quem [Charta 97r]Florianus parem regni sortem ferens, tertio demum mense apud Tharsum interfectus est, nec quicquam memorie dignum fecit.
Anatholius natione Alexandrinus Laodicie Syrie episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur; cuius ingenii [Charta 72] magnitudo de libro, quem supra pascha composuit, et decem libris arithmetice institutionis, potest apertissime cognosci.
insana Manicheorum heresis his temporibus oritur a quodam Persigena, nomine Manes.

[Garufi 71,27 - 72,3 missing]

[Garufi 72,4 - 72,13] anno ab incarnatione Domini cclxxuiiiiix et anno ab urbe condita mxxxiii Probus, uir illustris gloria militari, ad administrationem reipublice accessit, tenuitque imperium annis sex et mensibus quattuor.
hic Gallias iam dudum a barbaris occupatas, per multa et grauia bella deletis tandem hostibus ad perfectum liberauit.
bella deinde ciuilia equidem sanguine plurimo duo gessit, unum in Oriente, quo Saturninum tyrannide subnixum oppressit et cepit; aliud quoque Proculum et Bonosum apud Agrippinam magnis preliis superatos interfecit.
Gallis et Pannoniis apud Sirmium quoque et Mesiam uineas conseri iussit, et Prouincialibus colendas dedit.
hic cum innumera bella gessisset, pace patrata, dixit breui milites necessarios non futuros; [Charta 97v]uir acer, strenuus, iustus, et qui Aureliano equaret gloria militari; morum autem ciuitatem superaret.
interfectus est apud Sirmium tumultu militari in turri ferrata.

[Garufi 72,4 - 72,13 missing]

[Garufi 72,14 - 72,19] Beda: secundo huius anno, ut in chronicis Eusebii legitur, iuxta Antiochenos cccxxu anni, iuxta Tyrios cccccdii, iuxta Laudicenos cccxxiiiiiu, iuxta Edessenos dlxxxuiii, iuxta Ascalonitas ccclxxx, secundum Hebreos initium lxxxui, iobelei, quod significat annos quattuor milia ccl, Archelaus Mesopotamie episcopus librum disputationis sue, quam habuit aduersus Manicheum exeuntem de Perside Syro sermone composuit, qui translatus a Grecis habetur a multis.

[Garufi 72,14 - 72,19 missing]

[Garufi 72,20 - 73,6] anno ab incarnatione Domini cclxxxu et anno ab urbe condita mxxxuiiii Carus Narbonensis xxxii ab Augusto suscepit imperium ac biennio tenuit, qui dum filios suos Carinum et Numerianum consortes regni esse fecisset, bellum aduersus Sarmatas gessit, sed nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus est; res contra Parthos nobiles egit ipsosque prelio fudit, urbes Coelenen et Acthesifontem nobilissimas cepit et cum castra super Tigridem haberet, fulmine ictus interiit.
Numerianus filius eius, quem secum Cesarem ad Persas duxerat, adolescens egregie indolis, cum oculorum [Charta 98r]dolore correptus in lectula ueheretur, fraude Apri soceri sui inpulsus et interfectus est.
interea Carinus, quem Cesarem ad Parthos proficiscens Carus in Illirico, Gallia, et Ytalia reliquerat, omnibus se sceleribus inquinauit, plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis quoque, qui eum in auditorio uerbi fatigatione taxauerant, perniciosus fuit, atque omnibus honoribus inuisus, non post multum a Dioclitiano difficili bello et maximo labore apud Margum superatus; ac propter flagitia sua penam dedit uite.
Gaius, natione Dalmata, ex genere Dioclitiani, ex patre Gaio post Euthichianum urbis Rome episcopum suscepit cathedram, seditque annis undecim mensibus quattuor.
hic constituit, ut ordines in ecclesia sic ascenderent, ut essent hostiarius, lector, exorcista, accolitus, subdiaconus, diaconus, presbyter et exinde episcopus ordinaretur.
hic fugiens persecutionem Dioclitiani in criptis [Charta 73] habitando per annos nouem, ab eodem Dioclitiano martyrio coronatur.
Marcellinus, natione Romanus, ex patre Piecto post hunc in Romanum eligitur episcopum seditque annis octo, mensibus quattuor.
Pierius presbyter Alexandrie sub Theodone episcopo tunc florentissime populos docuit et tantam sermonis diuersorumque [Charta 98v]tractatuum, qui usque hodie extant, inuenit elegantiam, ut Origenes iunior uocaretur; uir mire sparsimonie, paupertatis appetitor, qui post persecutionem omni tempore uite sue Rome uersatus est.

[Garufi 72,20 - 73,6 missing]

[Garufi 73,7 - 74,20] anno ab incarnatione Domini cclxxxu et anno ab urbe condita mxli Dioclitianus xxxiii ab Augusto, ab exercitu imperator electus, xx annis in imperio fuit; uir Dalmacia oriundus et obscurissime natus, adeo ut a nonnullis cuiusdam senatoris libertinus fuisse credatur.
is primum militibus in contentione iurauit.
Numerianum nullo suo dolo interfectum; ut autem potestatis copiam habuit, Aprum interfectorem Numeriani manu sua interfecit.
dehinc postquam Carinum superauit, cum in Gallia Amandus et Helianus collecta rusticanorum manu, quos Accaudas uocabant, perniciosos tumultus excitauissent, Maximianum, cognomento Herculium, Cesarem fecit, misitque in Gallias, qui facile aggrestium hominum imperitiam et confusam manum militari uirtute compescuit.
deinde Carausius quidam genere infimus, sed consilio et manu promptus, qui serene militie famam fuerat consecutus, cum ad obseruanda Oceani litora, que tunc Franci et Saxo[Charta 99r]nes infestabant positus plus in perniciem quam in profectu reipublice ageret, ereptam predonibus predam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uendicando, accendit suspitionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret: quamobrem a Maximiano iussus occidi, purpuram sumpsit, ac Britannias occupauit.
igitur omnes Romanorum fines subitarum turbationum strages concrepuerunt, Carausio in Britannia rebellante, Achilleo in Egipto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus autem rex Persarum Orientem bello premeret.
hoc periculo Dioclitianus permotus, Maximianum Herculium ex Cesare fecit Augustum, Constantium uero et Maximianum Galerium Cesares legit; quorum quidem Constantius nepos Claudii per filias esse traditur.
Constantius Herculii Maximiani priuignam, Theodoram nomine, accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini habuit.
Galarius autem filiam Dioclitiani, Ualeriam nomine, accepit uxorem.
Carausius Brittannia sibi per septem annos fortissime uendicata, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est.
Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclepiodotus prefectus pretorii oppressit, Brittanniamque post [Charta 99v]decem annos recepit. Constantius uero Cesar in Gallia primo prelio ab Alammannis profligato exercitu suo, uix ipse subreptus est; secundo autem secuto est satis secunda uictoria; nam paucis horis sexaginta milia Alammannorum cesa referuntur.
at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit.
Dioclitianus autem Achilleum obsessum per [Charta 74] octo menses, apud Alexandriam direptioni dedit, Egiptum totam proscriptionibus cedibusque fedauit.
preterea Galerius Maximianus, cum duobus iam preliis aduersus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Charras congressus et uictus, ammissis copiis ad Dioclitianum refugit; a quo arrogantissime susceptus est, ita ut per quattuor milia passuum purpuratus ante uehiculum eius cucurrisse referatur.
uerum hac contumelia, qua sicuti ad uirtutem usus est, mox per Illiricum et Moesiam undique copias contraxit, Narseum magnis consiliis uiribusque superauit.
extinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam coacto, castra eius inuasit, uxores, sorores, liberosque cepit, inmensam uim gaze Persice diripuit, captiuos quamplurimos Persarum nobilium abduxit; reuersus in Mesopotamiam ouans regressus a Dioclitiano plurimo honore susceptus est.
postea per eosdem duces strenue [Charta 100r]aduersus Carpos Basternasque pugnatum est.
Sarmatas deinde uicerunt; quorum copiosissimam captiuam multitudinem per Romanorum finium disperse presidia.
Dioclitianus quippe moderatus callide fuit, sagax et admodum subtilis ingenii, et qui seueritate sua alienam inuidiam uellet explere; diligentissimus tamen et sollertissimus princeps.
in imperio Romano primus regie consuetudinis formam magis quam Romane libertatis inexerat, et adorari se iussit, cum antea cuncti salutarentur.
ornamenta auri atque gemmarum uestibus calciamentisque indidit, nam prius imperii insigne in clamide purpurea tantum fuerat, reliqua communia.
Herculius autem propalam ferus, uir ad omnem asperitatem seuitiamque procliuus, inuidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers, asperitatem suam uultus horrore significans; hic nature sue indulgens Dioclitiano in omnibus seuioribus consiliis obsecutus.

[Garufi 73,7 - 74,20 missing]

[Garufi 74,21 - 74,21] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 74,21 - 74,21 missing]

[Garufi 74,22 - 75,19] interea Dioclitianus in Oriente anno nonodecimo eius imperii et Maximianus in Occidente uastari ecclesias, affligi interficique christianos decimo post Neronem loco ceperunt, que persecutionibus fere omnibus anteactis diuturnior atque immanior fuit; nam per decem annos incendiis ecclesia, libris quoque exustis, [Charta 100v]proscriptionibus innocentum, cedibus martyrum incessabiliter acta est.
hec persecutio tam crudelis et crebra fuit, ut intra unum mensem decem et septem milia martyrum pro Christo passi inueniantur.
quo tempore Marcellinus papa territus simul ex quorumdam suasu et propter acceptam pecuniam a Dioclitiano deceptus turificauit idolis; quamabrem conuenere episcopi Rome ex diuersis prouinciis, non penis, non exiliis, non ipso mortis discrimine pauefacti, numero centum quindecim, qui cum lacrimis et gemitu celebrantes concilium siscitabant cum reuerentia episcopum, si [Charta 75] ita res se haberet, ut fama retulerat.
Marcellinus uero rem omnem seriatim confessus est, et se peccasse et se reum esse professus est, adiciens etiam se paratum obedire quicquid illi sibi uoluissent imponere.
ad hec illi absit, ut summus pontifex ab aliquo iudicetur; negasti tu, negauit et Petrus magister tuus.
et quis apostolorum ausus fuit eum exinde iudicare? sed egressus foras fleuit amare.
tu igitur in sinu tuo collige causam tuam, tuo proprio ore te iudica
.
audiens hec Marcellinus: ob scelus, inquit, et idolatriam, quod infelix commisi, iudico me deponendum, anathematizo etiam quicumque corpus meum tradiderit se[Charta 101r]pulture; et accepto puluere flens posuit super caput suum, et dixit: heu me auarum, me corrupit aurum, et non possum in sacerdotio manere.
sicque pergens ad Dioclitianum et grauissimis eum uerbis exasperans, ultro se professus christianum, cum Claudio et Quirino et Antonino capitalem accepit sententiam.
cuius corpus per trigintaquinque dies iacuit inhumatum; noctu uero apparuit apostolorum princeps in uisione Marcello sacerdoti, qui post eum episcopus effectus est, dicens: Marcelle, dormis? at ille: quis es, Domine? et ille: ego sum princeps apostolorum magister tuus, et adiecit: Marcelle, corpus meum, quod inhumatum est, quare non sepelis? at ille: Domine, corpus tuum digno cum honore sepultum est.
et Petrus: corpus Marcellini fratris mei, qui pro Christo sanguinem fudit, quare non sepelis? non legisti in euangelio sententiam Domini dicentis: omnis, qui se humiliat, exaltabitur? multum se humiliauit, qui indignum sepultura se iudicauit.
uade ergo, et sepeli eum iuxta me, ut quos non separauit martyrium, quosque iustificauit Dei gratia, non diuidat sepultura
.
sicque factum est et sepultus est secus pedes beati Petri.

[Garufi 74,22 - 75,19 missing]

[Garufi 75,20 - 76,28] Marcellus natione Romanus ex patre Benedicto post hunc leuatur episcopus.
hic fecit cimitera uia [Charta 101v]Salaria et uiginti quinque titulos constituit in urbe Roma et dioceses propter baptismum et penitentiam multorum, qui conuertebantur ex paganis, et propter sepulturas martyrum.
huius temporibus uenerabilis matrona Lucina ecclesiam Christi rerum suarum fecit heredem.
quod audiens Dioclitianus, dampnauit eam proscriptione, et iussit ut Marcellus episcopus dampnaretur in domo eiusdem matrone ad custodiendum animalia publica, et per quinque annos compedibus ligatus in eodem martyrio perdurans, per epistolas parrochias diuidebat.
postea uero christiana religione crescente, domus catabuli in pulcerrimam ecclesiam translata est, que usque hodie sancti Marci nomine titulatur.
passus est ea tempestate beatus Mauricius cum una cristianorum legione apud flumen Rodanum; passus est Pamphilius Eusebii Cesariensis episcopi necessarius, ciuis uitam ipsius tribus libris comprehendit; passi sunt et duodecim fratres ac beatus Marcus Ecane urbis episcopus, Sergius quoque et Bacchus, cosmas et Damianus et alii quamplures, innumerabilesque per innumera terrarum loca.
secundo persecutionis anno, Dioclitianus ab inuito exegit Maximiano ut simul purpuram, imperiumque deponerent, ac iunioribus in rempublicam substitutis, ipsi [Charta 76] in priuato otio [Charta 102r]consenescerent. itaque sub uno die Dioclitianus Nicomedie, Maximianus Mediolani potestatem imperii simul cultumque deposuerunt.
attamen cepta semel persecutio usque ad septimum Constantini anum per decem annos feruere non cessat.
Dioclitianus priuatus in uilla, que aut procul a Salona est, preclaro otio senuit, qui dum ab Herculio atque a Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit: utinam si Salone possetis uiuere, olera manibus uestris magis institui, quam istud temptandum iudicaretis.
Galerius itaque, Maximianus et Constantius Augusti, primi Romanum imperium in duas partes determinauerunt, ita ut Galerius Illiricum, Asiam et Orientem; Constantius uero Italiam, Africam, Ispaniam et Gallias optineret.
sed Constantius, uir tranquillissimus, tantum Ispaniaque contentus, Galerio ceteras partes concessit.
Constantius quidem uir egregius et summe mansuetudinis ac prestantissime ciuilitatisgrapheme 't' in final sylable '-tis' has an 'l'-like vertical long stroke before it, so Garufi wrote 'ciuilitabis' in his critical apparatus note.
i think that the scribe started to write 'ciuital.
.
.
', then realized that 'li' was missing, added it above and continued to write the final '-tis', without erasing the 'l' before '-tis'.
, diuitiis prouincialium ac priuatorum studens, fisci commoda non admodum affectans, dicensque melius esse publicas opes ac priuatis seruari, quam intra unum claustrum teneri.
qui adeo modici cultus sibi curam reseruabat, ut priua[Charta 102v]torum aliquando indumentum gereret, atque in amicorum uehiculis sederet.
aliquando etiam dum feriatis diebus cum amicis epulandum esset, priuatorum ei argento petito triclinia decorarentur.
hic omnino amabilis ac uenerabilis Gallis fuit, precipue quod Dioclitiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam potestatem imperio eius euaserunt.
Galerius autem uir prone moderationis et egregius rei militaris, cum Italiam quoque, sinente Constantio, ad amministrationem sibi accessisse sentiret, Cesares duos creauit, Maximum, quem orienti prefecit, et Seuerus, cui Italiam dedit: ipse in Illirico commoratus.
Constantius uero sextodecimo imperii sui anno in Britania eboraci diem obiit.
qui Constantinum filium ex obscuriore Helene concubine matrimonio sibi natum, ex uite sue tempore ad imperium tulit.
tertio itaque persecutionis anno, quo et Constantius obiit, Maximinus magis quam Seuerus maleficia et stupra christianorum persecutionibus accumulat.
quo tempore Eusebius natione Grecus ex medico post Marcellum Romanam rexit ecclesiam annis duobus mense uno.
huius temporibus inuenta est crux Domini nostri Ihesu [Charta 103r]Christi u nonas magii et baptizatus est Iudas, qui et Quiriacus uocatur, qui etiam martyrio coronatur et sepultus est cum fratribus suis.

[Garufi 75,20 - 76,28 missing]

[Garufi 76,29 - 76,34] Melciades natione Afer huic successit in episcopatu, seditque annis tribus mensibus septem.
hic constituit ut nulla ratione die dominico aut u feria ieiunium quis de fidelibus ageret.
et hic martyrio coronatus est, et appositus ad fratres suos.
passus est ea tempestate Petrus Alexandrinus episcopus, cum plurimis Egypti episcopis.
Lucianus quoque uir moribus et continentia et eruditione precipuus, Antiocenus presbiter, passus est et Timotheus Rome, et quamplures alii per diuersa loca.

[Garufi 76,29 - 76,34 missing]

[Garufi 77,1 - 77,10] [Charta 77] anni Domini cccuiii Constantinus Constantii ex obscuriore matrimonio Helene filius, et in loco patris exoptissimus ac mederator, in Britannia creatus imperator est, regnauitque annis xxx mensibus x.
ab anno autem persecutionis quarto, Maxentius Herculii Maximiani filius Rome Augustus appellatur.
Licinius Dacia oriundus, Constantie sororis Constantini uir, Carmunti imperator creatur.
ita respublica tunc sub nouis quattuor principibus fuit: Constantino et Maxentio filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino hominibus nouis.
[Charta 103v]deinde quinto persecutionis anno, inter Constantinum et Maxentium bellum ciuile exortum est.
Maxentius sepe multis preliis fastigatus, ultime ad pontem Moluium uictus et interfectus est.
Maximinus persecutionis incentor executorque infestissimus, apud Tharsum, dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interit.

[Garufi 77,1 - 77,10 missing]

[Garufi 77,11 - 78,21] Ieronimus: Siluester natione Romanus ex patre Rufino post Melciadem Romanam gubernauit ecclesiam, seditque annis xxiii mensibus uiiiiix.
hic persecutionem Constantini primo fugiens, exilio fuit in monte Sirapti; et postmodum rediens cum gloria, baptizauit eundem Constantinum Augustum.
sed quia de eius baptismo uarie scripture pronuntiant, dicendum mihi uidetur, quid diuerse scripture sentiant, et cui magis fides sit adhibenda.
in decretali epistola Eusebii, sicut ipso narrante cognouimus, legimus eundem principem post uictoriam Sitharum, qui transmeato Danubio Tracias uastauerat, uenisse Romam, et ab Eusebio episcopo Romano cathecizatum, quamuis in multis codicibus, uitio scriptorum, repperiatur eundem a prefato pontifice baptizatum, quod falsum satis euidenter apparet.
quis enim, tanto principe baptizato, auderet christianis necem inferre et ipsum [Charta 104r]Romanum pontificem, Melciadem nomine, iugulare? et cuius erat Tarquinius, nisi Romani imperatoris prefectus, qui Timotheum christianissimum uariis tormentis interemit, et Siluestrum eiusdem Timothei hospitem carcerali mancipauit custodia? et cuius persecutiones fugiens Siluester episcopus in montem Sirapti latebram fouebat? quia uero regius animus uariis implicitus curis per multa distenditur, a beato Eusebio cathecizatus distulit baptismum, quod postea, fauente gratia, reuelatione apostolorum commonitus, occasione recuperande salutis a beato susciperet Siluestro.
et ita hoc esse indubitanter catholica credit ecclesia.
illud uero, quod in hystoria ecclesiastica tripertita legitur, eumque usque ad mortem distulisse baptisma, et in Nicea ciuitate in Arriana fide baptizatum, mirabiliter aborret a uero.
quis enim nisi mente captus crediderit tantum uirum, sub quo Nicea sinodus trecentorum decem et octo patrum sanctorum, in qua fides nostra recitata est, et Arrius cum suis complicibus dampnatus, errori se uellet mancipari dampnato, maxime cum et Arrium sciret sanctorum patrum et sua auctoritate dampnatum et Constantinopolim Dei iudicio turpissima morte multatum? beatus autem Siluester [Charta 104v] priuilegium meruit a Constantino Augusto, ut omnes episcopi sint subiecti Romano pontifici, ut iudices impera[Charta 78]tori.
huius temporibus factum est concilium cum eius precepto in Nicea Bithinie, et congregati sunt cccx et uiii episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram catholicam immaculatam, et dampnauerunt Arrium et Fotinum et Sabellium hereticos uel eorum sequaces.
in Urbe uero Roma congregauit ipse cum consilio Augusti cc octoginta episcopos, et dampnauit iterum Calixtum, Arrium et Fotinum ac Sabellium hereticos, constituit crisma ab episcopo confici, et ut episcopus baptizatum consignet propter hereticam suasionem.
constituit etiam ut baptizatum statim et a fonte leuatum liniat presbyter crismate in uertice, propter occasionem transitus mortis.
hic constituit, ut Romanus presul a nullo iudicetur, et ut presbyter non condempnaretur, nisi sub quadraginta testium certa comprobatione.
et ut minoris ordinis aliquis maiorem se non posset accusare.
et ut nullus laicus clerico crimen audeat inferre, et ut clericus ante laicos non iudicetur; et ut nullus clericus propter causam suam quamlibet in curiam introiret, nec ante iudicem duceretur, nisi in ecclesia tantum.
hic con[Charta 105r]stituit ut diacones dalmaticis in ecclesia uterentur, et ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto celebretur, nisi tantum in lineo terreno procreato, sicut corpus domini nostri Ihesu Christi in sindone munda sepultum est.
constituit etiam ut si quis desideraret in ecclesia militare aut proficere, ut esset lector dies xxx, exorcista dies xxx, acolitus annos u, subdiaconus annos u, diaconus annos uii, presbyter annos iii, probatus ex omni parte, etiam et ab his, qui foris sunt, testimonium habere bonum, unius uxoris uirum, uxorem a sacerdote benedictam, et sic ad ordinem episcopatus accederet.
et ut nullus maioris uel prioris ordinis locum inuaderet, sed ordinem temporum cum religionis pudore cognosceret.
constituit etiam ut si quis reus mortis ad ecclesiam confugerit, iudiciu mortis euadat.

[Garufi 77,11 - 78,21 missing]

[Garufi 78,22 - 79,21] beatus autem Siluester catholicus et confessor quieuit in pace, et sepultus est Rome iuxta palatium Octauiani, ad locum, qui dicitur Caput.
Constantinus igitur post decem annos, quam a persecutoribus ecclesia uexabatur, de persecutore christianus effectus pacem ecclesie indulsit.
iste uir ingens et omnia perficere nitens que in animo preparasset, simul principatum totius orbis affectans Licinio [Charta 105v]bellum intulit; Licinius autem auaritie cupidine omnium pessimus neque alienus a luxurio uenerio, asper admodum, aut mediocriter impatiens, infestus litteris, quas, per inscientiam, uirus ac pestem publicam nominauit, precipue forensem industriam diligebat, rusticanus, eo quod ab eo genere ortus alitusque erat, satis utilis ac malitie custos.
hic itaque repentina rabie suscitatus, omnes christianos e palatio suo iussit expelli.
mox bellum inter Constantinum et ipsum Licinium efferbuit; sed Constantinus Licinium in Pannonia primum uicit, deinde apud Kiala oppressit, uniuersaque [Charta 79] Grecia potitus Licinium crebris bellis terra marique astrinctum et repressum, tandem ad dedicionem coegit: priuatum iussit occidi anno dominationis sue fere quintodecimo.
quamuis omnibus iam ministris nefariis persecutionis extinctis, his diebus Arrius Alexandrie urbis presbyter a ueritate fidei catholice deuians, exitiabile plurimis dogma constituit.
qui simul ut primum Alexandrie uel notus, uel notatus inter confusos uulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro eiusdem tunc urbis episcopo pulsus ecclesia est.
cumque homines, quos merore seduxerat etiam in sedicionem excitaret, apud Niceam urbem Bithi[Charta 106r]nie conuentus trecentorum decem et octo episcoporum factus est, per quos Arrianum dogma exitiabile et miserum esse euidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum.
sed inter hec latet causa, cur uindicem gladium et destinatam in impios functionem Constantinus imperator etiam in proprios egit effectus.
nam Crispum filium suum interfecit, et Licinium filium sororis, postquam Cesares sunt creati, occidi iussit.
preterea multas gentes diuersis preliis subegit, innumere in eo animi corporisque uirtutes claruerunt, militaris glorie appetentissimus, fortuna sibi in bellis prospera fuit, industria sagacissimus, ciuilibus artibus deditus, insectator iusti amoris, quem sibi et liberalitate, et docibilitate quesiuit: sicut in nonnullis amicis dubius, ita in reliquos egregius, nulla occasione pretermittens, quo opulentiores eos clarioresque prestaret.
multas leges abrogauit, quasdam bonas et equas, plerasque superfluas, nonnullas seueras.
Urbem nominis sui, Romanorum regum uel primus uel solus instituit, que sola expers idolorum, ad hoc breuissimo tempore condita a christiano imperatore prouecta est, ut sola Rome tot seculis miseriisque prouecte, forma et potentia merito possit equari.
tunc beatus Nicolaus Mirensis [Charta 106v] episcopus uirtutibus radiabat.

[Garufi 78,22 - 79,21 missing]

[Garufi 79,22 - 79,28] Constantinus uero imperator primum iuxto ordine et pia uice uertit edictum, siquidem statuit extra ullam hominum cedem templa claudi et christianorum ecclesias aperiri.
mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione, deleuit.
quemdam Calocerum in Cipro aspirantem nouis rebus oppressit cum Tricennalibus suis.
Dalmacium Cesarem legit.
cumque bellum in Persas moliretur, in uilla publica iuxta Nicomediam, dispositamm bene rempublicam filiis tradens, diem obiit anno imperii sui xxxi, etatis autem lxuii.

[Garufi 79,22 - 79,28 missing]

[Garufi 79,29 - 80,20] Constantinus autem fecit, ubi baptizatus est, basilicas istas, quas et ornauit, Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona: fastigium argenteum battutile, quod habet in fronte Saluatorem sedentem in sella cum pedibus u ponderans libras cxx, et duodecim apostolos, qui pensant singuli in quinis pedibus libras xc cum coronis argenti purissimi.
item a tergo respicientem in absida Saluatorem sedentem in throno in pedibus u ex argento purissimo [Charta 80] ponderans libras cxl, et angelos quattuor ex argento in pedibus u ponderantes singuli libras cu cum gemmis ala[Charta 107r]bandenis in oculos tenentes astas; fastigium ipsum, ponderantes libras duo milia xxu.
fastigium ex auro purissimo cum delfinis l cum cathena, qui ponderant libras xxu.
coronam ex auro purissimo cum delfinis xx pensantes libras singule xu.
cameram basilice ex auro trimitam in longum et in altum libras quingentas.
altaria uii ex argento purissimo, ponderantia singula libras cc.
reliqua utensilia basilice, que constituit in opus ministerii, siue ex auro, siue ex argento, qui uult pleniter scire, inueniet in gesta pontificum Romanorum.
fontem sanctum, ubi baptizatus est Constantinus Augustus, ex lapide porfiretico et omni parte coopertum intrinsecus et foris et desuper et quantum aqua continet ex argento purissimo, libras tria milia uiii.
in medio fontis columpna porfiretica, que portat fiola aurea, ubi candela est, que pensat auri purissimi libras lii, ubi ardet balsami libras ducentas.
nixum ex tippa amianti in labio fontis agnum ex auro purissimo fundentem aquam, qui pensantes libras xxx; ad dexteram agni Saluatorem ex auro purissimo in pedibus u qui pensantes libras dxx; in leua agni beatum Iohannem Baptistam ex argento in pedibus u tenentem titulum scriptum qui hoc habet: ecce agnus Dei, ecce qui tollit pec[Charta 107v]cata mundi, qui pensat libras c.
ceruos ex argento purissimo u fundentes aquam, qui pensant singuli libras lxxx.
timiamaterium ex auro purissimo, quod pensat libras x, cum gemmis prassinis et iacinthis ex undique numero xlii.
reliqua dona, que optulit Constantinus Augustus domui sancti Fontis, ac massas per singula loca, seu et alia plurima, inuenies in gestis Romanorum pontificum.

[Garufi 79,29 - 80,20 missing]

[Garufi 80,21 - 80,27] eodem tempore Constantinus Augustus fecit basilicam beato Petro apostolo in templo Apollinis, cuius locum corpus sancti Petri ita recondidit.
ipsum locum undique ex ere Cipro conclusit, quod est immobile; ad caput pedes u; ad pedes pedes u, subter pedesan unknown hand underlined the first 'pedes' with a dotted line.
pedes u, supra pedes u.
sic inclusit eum corpus beati Petri apostoli et recondidit et exornauit, supra columpnas porfireticas et aliquas columpnas uiteneas, quas de Grecia perduxit.
fecit autem cameram basilice ex auro fulgentem, et super corpus beati Petri, quod ere conclusit, fecit crucem auream purissimam, pensantem libras in mensura loci pensantem, ubi scriptum hoc:

[Garufi 80,21 - 80,27 missing]

[Garufi 80,28 - 80,29] Constantinus Augustus et Helena Augusta.
hoc donum regale simili fulgore corruscans aula circumdat.

[Garufi 80,28 - 80,29 missing]

[Garufi 80,30 - 80,30] scriptum ex litteris nigellis.

[Garufi 80,30 - 80,30 missing]

[Garufi 80,31 - 81,9] eodem tempore fecit basilicam beato Paulo apostolo ex [Charta 108r]suggestione Siluestri episcopi, cuius corpus sanctum ita recondidit in ere et conclusit, sicut corpus beati Petri.
Constantinus Augustus donum optulit sub Tharso Cilicie insulam Cordianon, que prestat solidos dccc.
[Charta 81] nam omnia uasa sacrata aurea uel argentea aut erea composuit, sicut in basilica beati Petri apostoli, ita et beati Pauli apostoli ordinauit.
sed et crucem auream super locum beati Pauli posuit, pensantem libras cl.
donauitque eodem loco sub ciuitate Tiria possessionem Comitum prestantem solidos dl.
eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio Sossoriano ubi de ligno sancte crucis domini nostri Iesu Christi posuit et in auro et gemmis conclusit, ubi et nomen ecclesie dedicauit, que cognominatur usque hodie Ierhusalem; in quo loco constituit pretiosa dona ista: candelabra ante lignum sanctum lucentia argentea iiiiiu, secundum numerum iiiiiu euangeliorum ponderantia singula libras lxxx.

[Garufi 80,31 - 81,9 missing]

[Garufi 81,10 - 81,11] eodem tempore fecit basilicam sancte Agnetis martyris, ex rogatu filie sue: et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius Constantia, cum filia Augusti.

[Garufi 81,10 - 81,11 missing]

[Garufi 81,12 - 81,16] eodem tempore Constantinus Augustus fecit basilicam beato Laurentio martiri uia Ti[Charta 108v]burtina in agro Uerano, supra arenario cripte, et usque ad corpus sancti Laurentii martyris fecit gradus ascensionis et descensionis.
in quo loco construxit absidam et exornauit marmoribus porfireticis et desuper loci inclusit de argento et cancellis de argento purissimo ornauit, qui ponderant libras m, et cetera dona optulit copiosa.

[Garufi 81,12 - 81,16 missing]

[Garufi 81,17 - 81,19] hisdem temporibus Constantinus Augustus fecit basilicam uia Lauicana inter duos lauros beato Petro et Marcellino martyri et Moysi leuitico, ubi beatissimam Augustam matrem suam posuit in sarcophago porfiretico.

[Garufi 81,17 - 81,19 missing]

[Garufi 81,20 - 81,21] eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate Hostia, iuxta portum urbis Rome, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptiste.

[Garufi 81,20 - 81,21 missing]

[Garufi 81,22 - 81,23] hisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate Albanense sancti Iohannis Baptiste.

[Garufi 81,22 - 81,23 missing]

[Garufi 81,24 - 81,26] fecit et Constantinus Augustus intra urbem Capuam basilicam apostolorum, que cognominauit Constantinianam, in qua plurima posuit dona.
fecit quoque basilicam in urbe Neapoli.

[Garufi 81,24 - 81,26 missing]

[Garufi 81,27 - 81,33] Marcus natione Romanus ex patre Prisco Siluestro successit in episcopatu, seditque annis ii, mensibus uiii.
hic constituit ut episcopus Hostie, cum ab eo episcopus urbis Romae consecratur, pallio uteretur.
[Charta 109r]et constituit in ecclesia, omnibus diebus dominicis et in nataliciis apostolorum, post euangelium symbolum ab omni clero et populo alta uoce cantari.
et hic requieuit in pace, et sepultus est in ecclesia beati Petri apostoli, cuius fundamenta Constantinus imperator octauo die post baptisma suum, terram ipsemet fodiens, primus imposuit, et ue finem, ut est cernere, usque perduxit.

[Garufi 81,27 - 81,33 missing]

[Garufi 80,1 - 80,4] [Charta 82] Iulius natione Romanus ex patre Rustico post hunc papalem suscepit apicem, seditque annis xu, mensibus ii.
huius precepto orientales episcopi thronos suscepere.
et constituit, ut omnia monumenta cartarum ecclesiasticarum rerum per Romane ecclesie fierent primiscrinium.
et hic sepultus est in basilica beati Petri apostoli.

[Garufi 80,1 - 80,4 missing]

[Garufi 82,5 - 82,15] anni Domini cccxxxuiiiiix et anno ab urbe condita mxcii, Constantius tricesimus quintus ab Augusto, cum Constantino et Constante fratribus suis, imperium adeptus, xxiiiiiu annis tenuit.
fuit inter successores Constantini et Dalmacius Cesar fratris filius, sed continuo militari factione fraude deceptus est.
interea maligna semper aduersus Deum uerum diaboli insectatio, que ab initio mundi usque nunc a sincera fide religionisque tramite, obfusis nebulis, lubrica hominum corda perturbat, postquam christianis imperatoribus summam regie potestatis in meliora uertentibus, ecclesiam Christi zelo ido[Charta 109v]latrie persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem christianos imperatores Christi ecclesiam uexaret, inuenit.
fit igitur Arrio noui erroris auctori ceterisque discipulis ipsius ad familiaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis uia.
suaserethe desinence is abbreviated ('r' with macron), so it is impossible to say whether it is '-ere' or '-erunt'.
quippe Constantio ut quosdam in Deo gradus credat.

[Garufi 82,5 - 82,15 missing]

[Garufi 82,16 - 82,23] anno itaque secundo Constantii imperii, ipso quidem precipiente, apud Laodiciam Syrie urbem coram iudice, nomine et opere Probo, turbis hinc et inde circumstantibus, maxima disputatio, omnium quidem catholicorum utillima, ac inter Athanasium atque Arrium hereticum ceterosque hereticos uentilata est.
peruerso igitur zelo potestas armatur illusa, et sub nomine potestatis ius persecucionis agitatur, dum impietas Arriana Constantii regis fulta presidio, exiliis, carceribus et uariis aflictionum modis, primum Athanasium, deinde omnes non imperatorie partis episcopos persecuta est.
de noua quippe nominis electione quod est homousion contenditur, ut Arrianorum pocius ecclesie, quam catholicorum sint.

[Garufi 82,16 - 82,23 missing]

[Garufi 82,24 - 82,25] Maximinus Treuentorum episcopus tunc clarus habetur, a quo Athanasius Alexandrie episcopus, cum a Constantio quereretur ad penam, honorifice susceptus est.

[Garufi 82,24 - 82,25 missing]

[Garufi 82,26 - 83,10] interea Rome, defuncto Iulio papa, Liberius natione Romanus, ex patre Augusto, post [Charta 110r] hunc suscepit episcopatum, seditque annis x mensibus uii.
hic in initio sui episcopatus exilio reportatur a Constantio, eo quod noluisset heresi Arriane consentire, et fecit in exilio annos tres.
tunc congregati sacerdotes cum eiusdem Liberii consilio, et ordinauerunt Felicem presbyterum episcopum uenerabilem uirum.
et fecit concilium Felix, et inuenit duos presbyteros consentientes Constantio Augusto, nomine Ursacium et Ualentem, et eiecit eos concilio quadraginta et octo episcoporum, post paucos dies, zelo ducti [Charta 83] Ursacius et Ualens rogauerunt Constantium Augustum ut reuocaret Liberium de exilio, ut una tantum comunione participaret, extra secundum baptismum.
Liberius autem, ut preceptis Augusti assensum dedit, de exilio reuocatus est.
rediens autem Liberius de exilio, habitauit in cimiterio sancte Agne apud germanam Constantii Augusti.
tunc Constantius Augustus fecit concilium cum Arrianis hereticis, simul etiam cum Ursacio et Ualente, et eiecit Felicem de episcopatu, qui erat catholicus, et reuocauit Liberium, qui consentiens Constantio Augusto heretico; non tamen rebaptizatus est Liberius, sed consensum prebuit, et potentialiter tenuit basilicas apostolorum Petri et Pauli, et basilicam Constantinianam annis septem, et fuit persecutio magna in urbe Roma, [Charta 110v]ita ut clerici et sacerdotes, neque in ecclesia, neque in balnea haberent introitum, sed gladio necarentur, et martyrio coronarentur.

[Garufi 82,26 - 83,10 missing]

[Garufi 83,11 - 83,22] Felix autem episcopus natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit anno uno, mensibus sex.
hic declarauit Constantium filium Constantini hereticum, et secundo baptizatum ab Eusebio Nicomediense iuxta Nicomediam, et per hoc declaratum.
ab eodem Constantio depositus de episcopatu, martyrio coronatur et capite truncatur iiiiiu kalendas augusti: dies itaque Felicis omnes sub Liberii papatu dinumerantur.
sequitur terremotus orribilis per plurimas Orientis urbes solo sternens.
Constantius predictus imperator, dum Constantem fratrem bello infectatur, incauta petulantia se offerens, a ducibus eius occisus est.
Constans aduersus Persas, quid Mesopotamiam uastauerant, nouem preliis parum prospere decertauit.
nouissime sedictione atque intemperantia militum, nocte adoriri pugna coactus, patratam pene uictoriam insuper uictus amisit.
post, cum se intolerandis uitiis dedisset ac penam prouincialium fauore militum compararet, Magnencii dolis in oppido, cui nomen Helena est, proximo Ispanie, interfectus est, anno imperii sui xuii, etatis xxx.

[Garufi 83,11 - 83,22 missing]

[Garufi 83,23 - 84,19] Magnencius enim apud Augusti diuum arripuit imperium, quod continuo per Galliam, Africam, Ita[Charta 111r]liamque porrexit.
in Illirico autem Ueternonem, etate grandeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem, cunctisque iocundum, sed qui litteras didicisset.
itaque cum primas litterarum sillabas imperator senex interdum inuictus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnencium, ultione fratris accensus, bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris purpuram contentusque priuatis feriis, palacium simul scolamque dimisit.
Nepocianus deinde Rome, Constantii sororis filius, gladiatorum manu fretus, inuasit imperium; qui cum improbus, ac per hoc inuisus cunctis esset, uicesimo septimo die eius imperii, a Magnencianis ducibus oppressus est; cuius [Charta 84] caput sicut pila per urbem circumlatum est.
sequitur bellum illud orribile inter Constantium, et Magnentium, apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit.
Magnencius tamen uictus aufugit, ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit.
Decentius quoque fratrer eius quem Cesarem Gallis prefecerat, apud Senonam laqueo uitam finiuit.
anno imperii sui quarto, Constantium Gallum patrui filium Cesarem legit; quem rursus crudeliter ac tirannice agentem, paulo postquam creauerat occidit.
Siluanum [Charta 111v]quoque per Gallias rebus nouis iniantem, mature circumuentum opprimendumque ante triginta dies curauit.
igitur Siluano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Cesarem legit et misit ad Gallias, tradita ei in matrimonium sorore.
itaque Iulianus Cesar euersas oppressasque ab hostibus Gallias strenuissime in integrum restituit, paruis copiis Alamannorum multitudinem fudit, Reno Germanos reuinxit.
his elatus successibus, fastigium usurpauit Augusti, et mox Italiam Illiricumque peruadens, Constantium, Parthicis preliis occupatum, regni parte priuauit.
Constantius, Iuliani scelere comperto, dimissa expedicione Parthorum, dum ad ciuile bellum reuertitur, in itinere inter Ciliciam Capaciamque defunctus est, anno imperii tricesimo octauo, etatis quadragesimo quinto.
ita ille, qui discissa pace et unitate fidei catholice, christianos aduersus, christianos armans, ciuili, ut ita dicam, bello ecclesie membra dilacerauerat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spacium uite sue bellis ciuilibus etiam propinquos et consanguineos excitatis exercuit, exegit, expendit.

[Garufi 83,23 - 84,19 missing]

[Garufi 84,20 - 84,22] Beda: Constantius, cum Constantino et Constante fratribus, regnauit annis xxiiiiiu, mensibus u.
Iacobus Nisibinus episcopus cognoscitur, ad cuius preces [Charta 112ar]sepe urbs discrimine liberata est.

[Garufi 84,20 - 84,22 missing]

[Garufi 84,23 - 84,27] Antonius monachus centesimoquinto etatis sue anno in heremo moritur.
reliquie apostoli Timothei Constantinopolim inuecte.
Constantio Romam ingresso, ossa Andreae apostoli et Luce euangeliste a Constantinopolitanis miro fauore suscepta.
Hylarius Pictauiensis episcopus, qui pulsus ab Arrianis in Frigia exulauerat, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit.

[Garufi 84,23 - 84,27 missing]

[Garufi 84,28 - 85,11] anni Domini ccclxiii Iulianus anno uno et mensibus octo regnauit.
hic, ad idolorum cultum cuiusdam Iudei factione conuersus, christianos persequitur: qui etiam, dum in odium Christi templum in Ierosolimis reparari permisisset, atque ex omnibus prouinciis Iudei collecti noua templi fundamenta iacerent, subito nocte aborto terremotu, saxa ab imo fundamentorum excussa longe lateque dispersa sunt; igneus quoque globus ab interiori ede templi [Charta 85] egressus, plurimos eorum suo prostrauit incendio.
quo tempore reliqui, pauefacti, Christum confitebantur inuiti.
et ne hoc casu crederent factum, insequenti nocte in uestimentis cunctorum signum apparuit crucis.
pagani apud Sebasten Palestine urbem sepulchrum Iohannis Baptiste inuadunt, ossa dispergunt.
eadem rursus collecta, et cremata, [Charta 112av]latius dispergunt. sed Dei prouidentia affuere quidam ex Ierosolimis monachi, qui mixtim colligentibus queque ipsi poterant, ablata ad patrem suum Philippum pertulere.
ille uero confestim ad pontificem maximum tunc Athanasium per Iulianum diaconem mittit, que ille suscepta, paucis arbitriis, sub cauato sacrarii pariete inclusa prophetico spiritu profutura generationi postere conseruauit.
cuius presagium sub Theodosio principe per Theophilum eiusdem urbis episcopum completur, qui, destructo Serapis sepulchro, Sancti Ioannis ibidem consecrauit ecclesiam.
hec itaque Beda.

[Garufi 84,28 - 85,11 missing]

[Garufi 85,12 - 85,30] Orosius autem: anno ab urbe condita mcxui Iulianus dudum Cesar post xxxui ab Augusto potitus est regno, anno uno et mensibus sex; imperii summam solum obtinuit christianam religionem arte potius quam potestate infectatus, ut abnegaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis prouocare, quam tormentis cogere studuit; aperto tamen precepit edicto, ne quis christianus liberalium studiorum professor esset.
sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum precepta condiciones amplexati, officium magis quam fidem deserere maluerunt.
Iulianus autem bellum aduersus Parthos parans, cum Romanas uires at this point in manuscript a some pages are missing (from Garufi p.
85 line 20 to Garufi p.
92 line 9).
they were later substituted by other pages, written by hand2.
i am not transcribing the text of those pages here.

[Garufi 85,12 - 85,30 missing]

[Garufi 85,31 - 86,12] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 85,31 - 86,12 missing]

[Garufi 86,13 - 86,25] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 86,13 - 86,25 missing]

[Garufi 86,26 - 87,29] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 86,26 - 87,29 missing]

[Garufi 87,30 - 88,28] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 87,30 - 88,28 missing]

[Garufi 88,29 - 90,15] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 88,29 - 90,15 missing]

[Garufi 90,16 - 90,20] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 90,16 - 90,20 missing]

[Garufi 90,21 - 92,5] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 90,21 - 92,5 missing]

[Garufi 92,6 - 92,7] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 92,6 - 92,7 missing]

[Garufi 92,8 - 93,4] [Charta 113r]…clemens animo, misericors, communis omnibus, solo habitu differri se a ceteris putans; in omnes homines honorificus, uerum effusus in bonis, simplicia ingenia diligere, erudita mirari, sed innoxia, largiri magno ac diligenti animo magna, amare ciues, uel priuatos contubernio, eosque honoribus, pecunia beneficiisque ceteris munerari, presertim quorum erga se uel patrem aspero casu officia comprobasset.
uiolentiamsee note in Garufi's critical apparatus on 'uinolentiam' (Paulus' conjecture) as lectio difficilior et cupiditatem detestatus est. bella non mouit, sed inuenit.
ministeria lasciuia saltariasque comesationes lege prohibuit, Consobrinarum nuptias tanquam sororum interdixit.
litteris mediocriter doctus, sagax, multum diligens ad noscenda gesta maiorum.
execrabatur, cum legisset gesta dominantium, superba precipue, perfidos et ingratos.
irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde quoque dilatione modica emolliebatur.
interdum seuera precepta habuit a nature munere magis, quam a philosophie doctore, qui cum uidisset eum facile commoueri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ut cum irasci cepisset, uiginti quattuor Grecas litteras memoriter recenseret, ut illa concitatio, que momenti est, mente alio [Charta 113v]traducta, parui temporis spatio interiecto languesceret; mirum aut dubie, et quod est rare uirtutis.
post auctam iam annis potentiam regalem, auri argentique pondera sublata a tirannis multis ex suo restituit.
inerat ei cura pietatis eximie, ut quisquis coleret patruum tanquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos, affines parentesque animo complecti; et ut blandus pater, concors esset maritus; elegans letusque conuiuium dare, nec tamen nimis sumptuose; miscere grata colloquia pro personis atque dignitatibus, sermones cum grauitate iocundos, exercebatur; neque ad illecebram, neque ad lascitudinem deambulantibus, cum esset animus reficiendi; regebat ualitudinem continentia uescendi; et quanta in eo apud homines mansuetudo, qualisque apud deum deuotio extiterit, hoc monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanum missarum fruiturus sollemniis uoluisset intrare ecclesiam, beatum Ambrosium pro quodam facinore introitum sibi prohibentem nisi publice peniteret, humiliter tulit, et satisfactionem non erubescens, indictum ab episcopo modum excepit.
huic sociata in coniugio Faccilla fuit, ex qua Archadium et Honorium genuit.
qua defuncta Gallam Ualentiniani quoque iunioris sororem in [Charta 114r]matrimonium duxit, que ei Placidiam genuit, cui postea de matris nomine [Charta 93] Galle cognomentum accessit.
ita quinquagesimum Theodosius etatis sue annum, in pace apud Mediolanum rebus excessit humanis, anno undecimo eius imperii, utramque rempublicam compositam ac tranquillatam utrisque filiis Archadio et Honorio relinquens.
corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum ac sepultum est.

[Garufi 92,8 - 93,4 missing]

[Garufi 93,5 - 93,11] his uero temporibus Siricio papa decedente, Anastasius natione Romanus ex patre Maximo ei in pontificatu successit, seditque annis tribus, mensibus decem.
hic constituit ut quotiescumque in eccesia euangelia recitantur, sacerdotes non sederent, sed curui starent.
constituit etiam peregrinum aut transmarinum clericum nulla ratione in clericatu suscipi, nisi proprii episcopi cirographum designaret.
qui etiam sepultus est in cimiterio beati Petri.
Ieronimus sacre interpres ystorie apud Bethleaem librum, quem de illustribus uiris scripsit, usque ad quartodecimum imperii Theodosii annum perducit.

[Garufi 93,5 - 93,11 missing]

[Garufi 93,12 - 93,20] anni domini cccxcuii et anno ab urbe condita mcxlix Archadius Augustus in Oriente, et Honorius frater eius in Occidente quadragesimo secundo loco, comune [Charta 114v]imperium, diuisis tantum sedibus, tenere ceperunt, cum actenus sub uno imperatore commune fuerat imperium: quorum pater curam uiris potentissimis mandarat habere, idest, Rufino i Constantinopolitane Orientalis aule, Stilicone i Romani Occidentalis imperii, eo quod filii eius paruuli erant, nec dum imperium regere nouerant.
uixitque Archadius post patris excessum annis duodecim, imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens reliquit.
eo tempore corpora sanctorum Abbacuc et Micheae prophetarum, diuina reuelatione produntur.
quo tempore Pelagius Britto Dei ecclesiam impugnat.

[Garufi 93,12 - 93,20 missing]

[Garufi 93,21 - 96,11] his quoque diebus Anastasio papa diem obeunte, Innocentius natione Albanensis ex patre Innocentio ei substituitur, seditque annis quindecim, mensibus duobus.
hic multos Catafrigas inuenit, quos omnes exilio dampnauit, dampnauit quoque Pelagium et Celestinum hereticos.
et constituit ut quicumque natus fuerit de christiana, etiam pregnante, denuo nascatur per baptismum, quod Pelagius dampnabat.
hic Innocentius inter missarum sollempnia pacem dari precepit, et sabbato ieiunandum.
interea Gildo [Charta 115r]comes Africe, cognita Theodosii morte, arbitratus minimam in paruulis spem, Africam sibi ausus est usurpare.
huius frater Mascelzer germani perfidiam perorrescens, relictis apud Africam in militiam duobus filiis adolescentibus, Italiam rediit.
Gildo, et abscentiam fratris et presentiam filiorum suspectam habens, adolescentes dolo circumuentos occidit.
ad hunc iam ut hostem bello insequendum Mascelzer frater eius missus est.
Mascelzer iam a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Cristi clementiam Dei impetrasset, Caprariam insulam adiit, inde secum sanctos uiros adducens; cum quibus orationibus [Charta 94] ac ieiuniis dies aliquot continuauit et noctes.
ante triduum autem cum hostis contiguus fieret, cernit in sompnis beatum Ambrosium paulo ante defunctum, quo uel quando uictoriam caperet, diem sibi indicantem et locum.
a tertio demum die post noctem orationibus hymnisque peruigilem, cum quinque solummodo milibus aduersus octoginta milia hostium pergens, Dei nutu, sine bello eos in dedicionem accepit.
barbari quoque, quorum magnam multitudinem Gilbo deduxerat, in diuersa fugerunt; Gildo et ipse fugam arripiens, ascensa naui, cum in Africam redisset, post aliquot dies strangulatus interiit.
sane idem Mascelzer [Charta 115v] rerum secularium insolentia tumens, post habitum sanctorum confortium, qui antea Deo militans uicerat, postea etiam ecclesiam temerare ausus est, atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere: secunda est pena sacrilegum, nam post aliquantum temporis et ipse punitus est.
interea et ipse Rufinus, cui Orientalis aule a Theodosio cura commissa est, malo perfidie deprauatus, cum barbarorum solaciis regnum temptaret inuadere, morte iustissima penas luit.
quo tempore omnium antiquorum presentiumque hostium longe inmanissimusthe first syllable ('in'/'im') is abbreviated with 'i' plus macron.
Radagaisus rex Gothorum inuasit Italiam.
hic supra incredibilem multitudinem, quam secum duxerat, indomitamque uirtutem, paganus erat, et Sitha, qui ut moxs est barbaris huiusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare deuouerat, qui non tantum gloriam aut predam, quantum ipsa cedem amaret in cede.
hoc igitur Romanis arcibus imminente, inuadit ilico Romam pauor infinitus; fit omnium paganorum in urbe concursus: acclamatur a cunctis se ideo perpeti, quod neglecta fuerant sacra deorum.
magnis querelis ubique agitur, et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur.
feruent tota urbe blasphemie, uulgo nomen Christi tanquam lues aliqua presentium temporum probis in[Charta 116r]grauatur; sed non sinit Deus rem potentie sue uirtute hostium, maxime infidelium, superari.
conducuntur itaque a Romanis Huldin et Sarus Hunorum et Gothorum duces: hii adsunt in presidio Romanorum.
conteritus quippe diuinitus Radagaisus, eiusque totus exercitus in aspero Fesulani montis iugo, urguente undique timore, concluditur, qui cum fame ac siti atque languore deficerent, rex Ragadaisus solus spem fuge sumens, captus a Romanis uita priuatur.
tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimarum pecudum modo, singulis aureis passim greges hominum uenderentur.
interea Alaricus Italiam cum Gothis ingressus est; at uero Stilico Occidentalis tutor imperii, immemor collatorum beneficiorum, immemor etiam affinitatis, nam socer extabat Honorii, regnum Eucherio filio affectans, ingentia reipublice intulit mala; nam Alaricum cunctamque Gothorum gentem pro pace optima et quibuscumque sedibus et suppliciter orantem, occulto [Charta 95] defendere fouens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam rempublicam reseruauit.
quos cum delere posset, fouit, sepe eos uicit, sepe conclusit, semperque dimisit.
cumque ab Honorio sedes, quo cum suo exercitu consistere posset, expeteret, Honorius deliberato consilio ei Gal[Charta 116v]lias concessit; qui cum ad Gallias pergens, ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam resedisset, Stilico comes in perniciem reipublice Gothos pertemptans, dum eos insidiis aggredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit, qui ipso sacratissimo die pasce, Gothis nil tale suspicantibus, super eos irruit, magnamque eorum partem prostrauit.
Gothi, uidentes irruptionem a Romanis fieri, primum perturbati, ac propter pasche religionem cedentes, demum arma corripiunt, more solito coartantur, uictoremque uirtute potiori prosternunt exercitum.
hinc in rabiem furoris accensi, Romam contendunt petere, cuncta, per que ierant, igni ferroque uastantes; nec mora, uenientes Urbem capiunt, diuastat, incedunt.
dato tamen prius precepto ab Alarico, ut si quis in loca sancta, precipueque Petri et Pauli sanctorum apostolorum basilicas, confugisset, hos in primis inuiolatos securosque esse sinerent, deinde in quantum possint prede inhiantes a sanguine temptarent.
capta itaque Roma est anno mclxiiiiiu condicionis sue.
accedit quoque, quod magis illa Urbis irruptio indignatione Dei apta quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius Romane ecclesie episcopus, occulta prouidentia Dei apud Rauennam tunc positus, [Charta 117r]peccatoris populi excidium non uideret, ubi dum moraretur, dedicauit basilicam Protasii et Geruasii martyrum ex deuotione cuiusdam illustris femine Uestine.
tertia die barbari quam ingressi Urbem fuerant, sponte discedunt, facto quidem aliquantarum edium incendio, sed ne tantum quidem, quantum dcccxuii conditionis eius anno Cesar effecerat.
deinde per Campaniam, Britiam Lucaniamque simili strage bachantes, Regium peruenere.
post paucos itaque dies Alaricus apud Cosentiam, quam ipse destruxerat, subita morte defunctus est.
Gothi Barsentium amnem de alueo suo captiuorum dolore deriuantes, corpus Alarici in medio eius alueo sepeliunt, amnemque proprio meatui reddentes, ne quis locum scire possit, captiuos, qui interfuerant, extinguunt.
regem deinceps Athahulfum Alarici affinem Gothi constituentes Romam redeunt; si quid residuum fuit, locustarum more eraderent, auferentes exinde Gallam Placidiam Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athahulfus apud Forum cornelii coniugio sociauit, que post reipublice multo commodo fuit.
nam mariti animum acerrimi ingenii subtilibus blandimentis ad hoc inflexit, ut ultro Romanis pacem expeteret; qui cum ad Gallias profi[Charta 117v]cisceretur, [Charta 96] non multo post apud Barzilonem fraude suorum occisus est.
postquam Gensericus regnum capiens, dum pacem Romanis seruare disponit, et ipse a suis peremptus est; deinde in Uallia regni iura suscepit, ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus, ut confirmaret.
preterea comes Stilico Guandalorum perfide ac dolose gentis genere editus, parui pendens quod sub adolescente imperatore imperabat, Eucherium filium eius, ut dictum est, iam christianorum persecutionem a puero priuatoque meditantem, ut in imperium quoquo modo subsisteret, ante biennium Romane irruptionis sollicitauit Alanos, Sueuos, Guandalos atque Burgundiones marina contra Romanos, ut sub hac necessitatis circumstantia extorquere imperium a genero posset in filium.
tandem ubi imperatori Honorio et exercitui Romano hec tam ingentia dampna patefacta sunt, commoto iustissime exercitu, occisus est Stilico; occisus est et filius eius.

[Garufi 93,21 - 96,11 missing]

[Garufi 96,12 - 96,16] interea Innocentio rebus humanis excepto, Zosimus, natione Grecus, ex patre Abramio, ei papa subsistitur; sedit anno uno, mensibus octo.
hic sabbato sancto cereum in omnibus titulis benedici precepit; et ut nullus clericus poculum in publico propinaret, nisi tantum celle fidelium, maxime clericorum.
qui etiam [Charta 118r]sepultus est uia Tiburtina, iuxta corpus beati Laurentii martyris.

[Garufi 96,12 - 96,16 missing]

[Garufi 96,17 - 98,14] huic autem successit in episcopatu Bonifacius, natione Romanus, ex patre Iocundo presbytero, seditque annis tribus, mensibus septem.
hic sub intentione cum Eulalio ordinatur uno die; Eulalius quippe ordinatur in basilica Constantiniana, Bonifacius autem in basilica Iulii, et fuit magna discessio in clero.
audiens hoc Placidia Augusta cum filio suo Ualentiniano, dum sederet Rauenne, retulit hoc Honorio Augusto Mediolani sedenti.
tunc ambo Augusti missa auctoritate preceperunt ut ambo exirent de ciuitate.
qui cum pulsi exirent, tandem utrique Augusti miserunt et reuocauerunt Bonifacium in urbe Roma, et constituerunt episcopum.
Bonifacius autem presul Romanus constituit ut nulla mulier aut monacha uasa sacrata uel pallam altaris contingeret, nec in ecclesia incensum poneret, nec seruum clericum fieri, nec obnoxium curie, uel cuiuslibet rei.
hic fecit oratorium in cimiterio sancte Felicitatis et ornauit sepulchrum eius et sancti Siluani.
preter hec apud Britannias Gratianus tirannus mox creatur occiditur.
huius in loco Constantinus ex infinita militia propter solam spem nominis sui, [Charta 118v]sine merito uirtutis eligitur; qui ad Gallias transiens, sepe a barbaris incerto federe illusus detrimento reipublice magis quam augmento fuit.
tunc duo iuuenes locupletes Didimus [Charta 97] et Uiridianus, assumptis propriis seruulis ac uernaculis, sese patriamque a barbaris et tiranno defensare moliti sunt: aduersus hos Constantinus Constantem filium ex monacho Cesarem factum cum quibusdam federatis barbaris Hispaniam misit.
costans barbarorum fultus auxilio, eos primo prelio peremit.
igitur imperator Honorius dum uires reipublice cotidianis cerneret labefactari incommodis, uirum strenuum et bellicosum Constantinum comitem ad Gallias cum exercitu mittit.
is mox ut Gallias ingressus est, Constantinum tyrannum apud Arelatem extinxit.
Constans uero filius eius a Geroncio suo comite apud Uiennam peremptus est.
in cuius locum Ieroncius Maximum quendam substituens, ipse a suis militibus iugulatus est.
Maximus exinde purpura exutus, in Hispania exulans obiit.
exinde Iobinus apud Gallias mox ut assurrexit, cecidit.
Sebastianus frater eius continuo creatus occisus est.
Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus est, pari nichilominus exitu periit.
Attabus a Go[Charta 119r]this imperator effectus, postmodum captus a Constantino, missusque Honorio, truncata manu uite relictus est.
Heraclianus quoque cum Sabino genero cum tribus milibus ac septingentis nauibus ex Africa Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Cartaginem rediit, ibique peremptus est.
hos omnes Honorius optima religione superauit, merito sane in his diebus precipiente Honorio, fauente Constantio, sopitis apud Africam hereticis, pax catholicis reddita est, in qua fulgentissimus apud Yponii regium, totiusque magister ecclesie florebat Augustinus.
tunc quoque Lucianus presbyter, cui reuelauit Deus, septimo Honorii principis anno, locum sepulchri et reliquiarum beati protomartyris Stephani, ac Gamalielis et Nichodemi, qui in euangelio et in actibus apostolorum leguntur scripsit ipsam reuelationem greco sermone ad omnium ecclesiarum personas; quam reuelationem Habitus presbyter, homo Hispanus genere in latinum uertit eloquium, et adiecta epistola sua per Orosium presbyterum occidentalibus dedit.
qui etiam Orosius ad loca sancta perueniens, quo eum Augustinus ad Ieronimum pro discenda ab eo ratione anime miserat, reliquias beati Stephani accepit, et reuersus est.
interea Uuallia Go[Charta 119v]thorum rex, Dei iudicio territus, Placidam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit, pacemque cum eo, datis lectissimis obsidibus, pepigit.
Guandali quoque, Alani atque Sueui pacem cum eo pepigerunt.
eo tempore Britanni, Scothorum Pictorumque infestationem non serentes, Romam ob hostium mittunt, et sui subiectione promissa, contra hostes auxilia flagitant; quibus statim missa ab eo legio, magnam barbarorum multitudinem sternit.
ceteros Britannie finibus pellit, ad domum reuersura precepit, ob arcendos hostes, murum trans insulam inter duo maria statuere; qui absque artifice magistro, magis cespite quam lapide factus, nil operantibus profuit; nam mox ut discessere Romani, aduectus nauibus prior hostis, quasi maturam segetem obuiam sibi quoaeque cedit, [Charta 98] calcat, deuorat.
iterum petito auxilio, Romani aduolant, et cesum hostem trans maria fugant, coniunctisque sibi Britannis, murum non terra ut antea puluereum sed saxo solidum, inter ciuitates, que ibidem ob metum hostium fuerant factum, a mari usque ad mare collocant.
sed in litore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, turres per interualla ad prospectum maris statu; sic ualedicunt suis, tanquam ultra non reuersuri.
[Charta 120r]his ita sopitis, Honorius Gallam Placidiam sororem suam Constantio comiti fide integerrimo et ingenii uiro in matrimonium sociauit, ex qua Constantius Ualentinianum filium habuit.
cernens itaque Honorius Constantii uirtutem et ingenium, eum in regni consortium asciuit, qui nec dum septem mensibus euolutis, ex hac luce subtractus est.
his diebus apud Bethleem Palestine Ieronimus, expletis nonaginta uno annis, uite migrauit ad Christum.
Honorius uero postquam cum minore, de quo premissum est, Theodosio Archadii germani sui filio, annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis tredecim ac sub patre ubique regnasset, rem publicam, cui preerat, pacatam relinquens, apud urbem Romam uita exemptus est.
fuit Honorius moribus et religione patri Theodosio non ualde absimilis.

[Garufi 96,17 - 98,14 missing]

[Garufi 98,15 - 98,18] Bonifacio autem papa uita decedente, Celestinus, natione Romanus, ex patre Prisco, huic in pontificatu successit, seditque annis octo, mense uno.
hic constituit ut Psalmi Dauid antiphonatim cantarentur ante canonem, quod antea non fiebat, sed tantum epistole beati Pauli et euangelia legebantur.
et hic sepultus est in cimiterio Priscille uia Salaria.

[Garufi 98,15 - 98,18 missing]

[Garufi 98,19 - 99,20] anno dominice incarnationis cccccdxxiiiiiu, et anno ab Urbe condita mclxxxuii [Charta 120v]Theodosius minor Archadii filius, quadragesimo tertio loco ab Augusto, Orientale regebat imperium.
qui comperto patrui Honorii funere, Ualentinianum filium amite sue Placidie Cesarem effectum, cum matre sua ad regendum Occidentis dirigit imperium.
Ualentinianus igitur, consensu totius Italie, imperator efficitur, cuius mater Augusta nuncupatur; qui mira felicitate regni gubernacula apud Rauennam obripiunt, cunctos rebellione depopulantes.
interea effera gens Guandalorum, Alamannorum et Gothorum, cum Geiserico suo rege, ab Ispanis ad Africam transiens, cunctamque ferro, flamma ac rapinis simul crudelissime deuastans, catholicam insuper fidem Arriana impietate sedauit, nonnullos etiam propter hoc in exilium episcopos religauit.
sub hoc turbine beatus Augustinus Ypponensis episcopus, et omnium doctor eximius litterarum, ne ciuitatis sue ruinam uideret, tertio eius obsidionis mense migrauit ad Dominum u kalendas septembris, cum uixisset annos lxxuii, cum in clericatu, uel in episcopatu annos fere xl complesset.
sequenti uero anno Guandali, capta Carthagine, Siciliam quoque delerunt; cuius captiuitatis Paschasius Libitanus antistes, in epistola, quam [Charta 99] de ratione [Charta 121r]paschali pape Leoni scripsit, meminit.
ad Gothos in Christum credentes, ordinatus a papa Celestino, Palladius primus episcopus mittitur, anno Theodosii octauo.
per idem tempus Brittanni, de quibus premissum est, cum rursus Scothorum et Pictorum incursibus premerentur, inrupto muro, cesis, captis fugatisque ab eis muri custodibus, mittunt ad Romane potestatis uirum Etum consulem, uicesimo tertio Theodosii principis anno, petentes auxilium, nec impetrant.
quibus dum Etius minime annuisset, eo quod contra uiciniores hostes occupatus existeret, quidam Brittannorum strenue resistentes, hostes abigunt, quidam uero coacti, hostes subiciuntur, denique subactam Picti extremam insule partem, eam sibi habitationem fecere, nec ultra exinde actenus ualuerunt expelli.
at uero residui Brittannorum, dum continue Scothorum impetus formidarent, ultra iam de Romanorum presidio diffidentes, Anglorum gentem cum rege suo Uertigerno ad defensionem sue patrie inuitauere, quos amicali societate excepta, uersa in contrarium uice, hostes pro adiutoribus impugnatoresque sensere.
at uero Theodosius, dum absque uiginti et uno superioribus anni, quibus cum Honorio patruo regnauerat, septem et uiginti annis imperium [Charta 121v]gessisset, ex quibus cum Ualentiniano xxu transegit, apud Constantinopolim morbo consumptus obiit.
cuius imperii tempore tertia sinodus in Epheso congregata est cc patrum contra Nestorium Auguste urbis episcopum, presidente Rome papa Celestino.
Eudoxia Theodosii principis uxor ab Ierosolimis remeauit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias, que ostense sunt Luciano presbitero, secum deferens, que in basilica sancti Laurentii posite uenerantur.
Bleda et Attilla fratres multarumque gentium reges tunc Illiricum Thraciamque depopulati sunt.

[Garufi 98,19 - 99,20 missing]

[Garufi 99,21 - 99,29] defuncto papa Celestino, Xistus natione Romanus ex patre Sixto episcopali cathedra Rome sublimatus est, seditque annis octo.
hic, congregata sinodo pro crimine sibi illato, coram quadraginta et septem episcopis canonice purgatur, et condempnatur Blassus, qui hoc ei apud Augustum crimen intulerat, ita tamen, ut ultimo die uiaticum ei non negaretur, propter humanitatem pietatis ecclesie.
qui Bassus cum defunctus esset, corpus eius Xixtus episcopus cum aromatibus manibus suis tractans sepeliuit.
hic edificauit ecclesiam beate Dei genitricis Marie, que dicitur ad presepe, et hodie ecclesia maior uocatur, in monte iuxta macellum Libie.
hic et in distribuendas pauperibus elemosinas studuit, et multas auro argentoque basilicas decorauit.
qui etiam [Charta 122r] sepultus est in uia Tiburtina in cripta, iuxta corpus beati Laurentii.

[Garufi 99,21 - 99,29 missing]

[Garufi 99,30 - 100,5] Leo natione Tuscus, ex patre Quintiano, huic successit in episcopatu, seditque annis uiginti uno et mense uno.
hic ecclesiam a Nestoriana et Eutichiana heresi sua predicatione liberauit, et Dioscori superbiam calcauit.
denique misit hic ad Martianum Augustum, fidelem principem catholicum, ut eius auctoritate concilium contra hereses conuocaretur.
[Charta 100] huius itaque auctoritate principis factum est in ciuitate Calcedona concilium episcoporum dccxxx cum cirographo sancti archiepiscopi Leonis, in qua fides ecclesie catholica exposita est et confirmata: confirmaueruntque fideliter ac catholice in uno Domino Iesu Christo duas naturas, ut unus idemque Christus ueraciter Deus et homo credatur.
tunc dampnauerunt Nestorium et Eutichium nefandissimorum presulem Manicheorum.

[Garufi 99,30 - 100,5 missing]

[Garufi 100,6 - 103,2] anno dominice incarnationis cccccdli et anno ab Urbe condita mcciiiiiu, Marcianus quadragesimus quartus in numero Augustorum, defuncto Theodosio, Orientali aule preficitur imperator.
ceterum Ualentiniani tempora huius uel superioris imperatoris curriculis ascribuntur.
igitur Ualentinianus Occidui rector imperii, pacis ea tempestate federa cum Genserico Guandalorum rege firmauit certisque spatiis Africa inter utrosque diuisa est.
interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bleda regnum intra Pannonias, [Charta 122v]Daciamque gereret, Macedoniam Misiamque et Achaiam, utrasque etiam Tracias immanissima rabie deuastaret, Bledam germanum regnique consortem peremit.
fultus itaque fortissimarum gentium, quas sibi subiugarat, presidio, ad Occidentale demoliendum animum intendit imperium.
erant siquidem subiecti eius dominio rex ille Gepidarum Ardarius, Gualamir etiam Gothorum regnator, ipso tunc, cui seruiebat, rege nobilior, fortissimeque nichilominus gentes Marcomanni, Sueui, Squadi, preterea Eruli, Turtilingi siue Rugi, cum propriis regulis, alieque, preter hos, barbare nationes Aquilonis in finibus comanentes.
cuius angustias hostiumque preparationes, Etius Rome consularis sollerti preuidentia agnoscens, legatos ad Theodericum, qui eo tempore Gothis apud Tolosam regnabat, dirigit, ut cum eo pacis federa sociarent.
qui promittit se cum eo pariter contra Attilam pugnaturum.
fuerunt preterea Romanis auxilio Alani, Burgundiones, Franci, Saxones, Riparioli, Briones, Sarmate, Arinoritianithe 'arim-' → 'arini-' palaeographical error may be useful to define the relationship between manuscripts.
, Liticiani, et pene totus populus Occidentis.
Conueniunt itaque hinc et hinc fortissime nationes in campis Catalaunicis, conseruntur acies, fit bellum acre nimis; accensi denique utriusque ardore prelii, nec quieuere, donec nox superueniens pugnandi finem daret.
[Charta 123r]eo siquidem prelio clxxx milia hominum ex utraque parte cesa referuntur, quamuis neuter exercitus cessisset.
rex ibi Gothorum Theodericus pater Turismundi regis occubuit.
Attila uero Pannonias repedauit, multumque potiorem exercitum coarceuans, Italiam furibundus intrauit, et primum Aquileiam ciuitatem in ipso Italie principio sitam expugnare aggressus est; quam continuo triennio obsedit, nec preualuit, resistentibus ei strenue ciuibus.
cum autem die quadam aspiceret ciconias uno impetu ex urbe migrare, fetusque suos sublatos rostris per rura forinsecus deportare: aspicite, inquit ad suos, aues futurorum prescias perituram relinquere ciuitatem; statim, adhibitis machinis, ciuitatem acriter expugnauit, ac sine mora capit.
diripiuntur opes, captiuantur trucidanturque ciues, residuum direptionibus [Charta 101] igni supposito, flamma consumit. exinde per uniuersas Ueneciarum urbes, hoc est Uicentiam, Ueronam, Brexiam, Perganum seu reliquas ciuitates, nullo resistente Hunni bachabantur.
Mediolanum Ticinumque pari sorte diripiunt, ab igne tamen prohibentes et ferro.
deinde Emilie ciuitatibus similiter expoliatis, maxime in eo loco quo Mincius fluuius in amnem defluit Padi castra metati sunt.
ubi Attila con[Charta 123v]sistens, dum utrum adiret Romam an desisteret animo fluctuaret, non urbi, cui infestus erat, consulens, sed Alarici exemplum pauens, qui capta a se urbe non diutium superuixit; dum ergo has animo tempestates reuolueret, repente illi legatio placidissima a Roma aduenit.
nam per se uir sanctissimus Leo papa ad eum accessit, qui dum ad regem barbarorum ingressus esset, cuncta, que optauerat, obtinens, non solum Rome, sed totius Italie salutem deportauit.
territus namque Dei nutu Attila fuerat, nec aliud Christi sacerdoti loqui ualuit, nisi quod ipse preoptabat.
fertur itaque, post dissessum pontificis cum interrogatus esset Attila a suis, cur ultra solitum morem tantam reuerentiam Romano pape exhibuerit, quandoquidem pene ad omnia, que ille imperasset, obtemperaret.
quibus ille respondit: non illi hanc exhibui reuerentiam, sed alium iuxta illum uidi stantem, forma precelsum, canicie uenerandum, in habitu sacerdotis, magis fulgentem, in manu euaginatum tenentem gladium, mihique mortem promittentem, atque dicentem: nisi huic sacerdoti concesseris omnem uoluntatem, mox meo gladio interibis.
igitur Attila tali modo a sua seuitia repressus, relicta Italia, Pannonias repetit, ibique effusione sanguinis, qui ei de naribus affluere [Charta 124r]solitus erat, quod maxime propter uini crapulam accidit, extinctus est.
dum hec agerentur, apud Brittanniam Pelagiane heresis assertores Brittannorum temptabant subuertere fidem; qui a Gallorum episcopis auxilium petentes, ad recte fidei defensionem sanctissimum uirum, Germanum nomine, multisque uirtutibus clarum Alciorensis ecclesie episcopum accipiunt, et Lupum Trecasenum presulem, atque apostolice gratie uirum.
qui non minus signorum miraculis, quam doctrine uerbis, omnes ad recte fidei confessionem deduxerunt.
ecce adhuc ibidem sanctis episcopis consistentibus ualida Saxonum Pictorumque manus Brittanniam aggreditur.
mox Brittones arma corripientes, hostibus obuiam pergunt, cum quibus beatissimus Germanus sponte se offerens, una cum ipsis pergit ad prelium.
cumque ipse dux belli ante confertam aciem constitisset, iamque hostes conglobati propius aduentarent, non turbe clamoribus, non gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut cum ipse prior inclamasset Deus, uoce consona eundem respondissent sermonem.
moxque, eleuata uoce magna, alleluia insonuit.
cumque omnis exercitus, sublato ad sydera clamore, alleluia respondisset, cunctaque per circuitum loca resonassent, continuo tantus hostes pauor inuadit, ut dis[Charta 124v]soluta acie fugam arripientes, ac si singulorum ceruicibus gladius immineret, tremebundi ad propria fugerunt.
sed quia semper uirtus inuidiam parit, Ualentinianus imperator, prosperos Etii successus, ut premissum est, pertimescens, eum simulque Etium senatorem gladio peremit.
ita uir [Charta 102] bellicosissimus Etius, et quondam Attile regis potentissimus terror occubuit, cum quo pariter Occidentis imperium salusque reipublice corruit, nec ultra actenus ualuit releuari.
sed nequaquam Ualentiniano mors Etii impune cessit, nam et ipse anno sequenti a Transilla Etii milite, cum tricesimum annum imperii gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero uiginti, cum Marciano quinque imperauit.
mortuo Ualentiniano, regni iura Maximus apud Urbem inuadens, ne cum duos expleuisset menses a Romanis peremptus est.
continuo aduectis ex Africa nauibus, adest Geisericus cum ualidissimo exercitu, necnon fultus auxilio Maurorum, cum adhuc Romane glorie beatissimus Leo ageret pontificatum.
percussis itaque Romanis tam terribili nuntio, nobilibusque ac popularibus ex Urbe fugientibus, urbem omni presidio uacuam Geisericus optinuit.
Occurrente sibi sancto Leone episcopo extra portam, cuius supplica[Charta 125r]tio ita eum, Deo adiuuante, liniuit, ut cum omnia potestati eius essent tradita, ab igne tamen et cede atque suppliciis abstineretur.
quartodecimo interim die, secura et libera scrutatione, omnibus opibus suis Roma uacuata est; multa milia captiuorum cum regina Eudoxia, que Geisericum regem ad hoc facinus inuitauerat, duabusque filiabus eius in Cartaginem ducta sunt.
capta itaque a Geiserico Roma est, postquam eam primo Alaricus inuaserat, secunda iam uice, expletis ab eo tempore quadraginta quatuor annis, a conditione sua mille ducentis septem euolutis.
relicta itaque Roma, per Campaniam Guandali Maurique sese infundentes, cuncta ferro flammisque consumunt, quicquid superesse potest, diripiunt.
captam nobilissimamque ciuitatem Capuam, ad solum usque deiciunt.
dehinc hac illacque bachantes, per adiacentia Neapolitane ciuitatis atque Nolane, queque capere poterant, rebus hominibusque agris exinanitis, demoliti sunt.
quicumque autem gladio superfuerant, captiuitatis iugo subiciuntur.
Geisericus autem Italie opibus ditatus, ad Africam regressus est.
inter has procellas uir piissimus Paulinus Nolane urbis episcopus, quicquid habere poterat, in captiuorum redemptionem expendit; nouissime, cum [Charta 125v]nichil ei aliud, nisi ipse sibi solummodo superesset, pro cuiusdam uidue filio, maternas non ualens piis ferre uisceribus lacrimas, ad eumdem regem in Africam proficiscens, uice uicaria in seruitium traditur.
cuius sanctitas cum apud eamdem barbaram gentem, Dei nutu, cognita fuisset, demum cum suis ciuibus, qui in captiuitatem ducti fuerant, cum gaudio ad urbem propriam remeauit.
recedente igitur ab urbe Geiserico, Romani exinanite rei publice imperatorem Aiutum preficiunt.
Leo autem sanctissimus urbis episcopus, omnia uasa sacrata et utensilia ecclesiarum, que a Guandalis erant erepta, plerasque basilicas reparauit restituitque.
diuisi Gothi quoque circa hec tempora, cum rege suo Theoderico, Theodorici filio, transcensis Pirenei iugis, Ispanias inuadunt.
tunc etiam Iohannes Baptista caput suum duobus monachis orientalibus, qui ad orationem uenerant Ierosolimam, iuxta Herodis quondam habitaculum, reuelauit, quod deinceps emissum Fenicem urbem perlatum, et digno honore collocatum est.
at uero [Charta 103] Marcianus imperator cum apud Constantinopolim urbem septem annos regnum administrasset, facta suorum coniuratione peremptus est.

[Garufi 100,6 - 103,2 missing]

[Garufi 103,3 - 103,7] interea Leo papa uita decessit, et successit ei Ylarius, natione Sardus, ex patre Crispino, seditque annis rex, mensibus tribus.
hic interdixit ut pontifex successorem sibi non [Charta 126r]eligeret, qui non solum in helenosinis dandis pauperibus cotidie studuit, uerum etiam et plerasque basilicas auro argentoque decorauit.
et hic sepultus est ad sanctum Laurentium in cripta iuxta corpus beati Xisti episcopi.

[Garufi 103,3 - 103,7 missing]

[Garufi 103,8 - 104,3] anno dominice incarnationis cccccdluiii et anno ab urbis conditione mccxi.
Leo quintus ac quadragesimum Romanorum regnum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate.
qui Leonem filium suum consortem imperii fecit.
exempto quoque in Italia humanis rebus Auito, Maiorianus apud Rauennam inuasit imperium, quod cum prope iiiiiu annos optinuisset, aut procul a Ueronense ciuitate occisus est.
statimque Seuerus apud Rauennam imperator efficitur, qui cum iiiiiu annis imperasset, morte apud urbem occubuit.
dehinc cum consensu totius militie iura imperii Anthemus suscepit.
eodem tempore egresso inopinate igne, magna edium strage Constantinopolis cremata est.
his quoque diebus inter Anthemum principem eiusque generum Ricinerem patricium, qui tunc Mediolani positus preerat Ligurie, discordia exorta est.
diuisa itaque Roma est: quidam fauebant Anthimo, quidam autem Ricineris perfidiam sequebantur.
quarto autem anno imperii Anthimi, Riciner urbem inuadens, eundem Anthemum gladio trucidauit.
inter hec Olibrius ab Augusto Leone missus ad urbem, [Charta 126v]regiam adeptus est dignitatem. interea Riciner post iii menses excruciatus languoribus interiit.
Olibrius quoque dum per septem menses imperium gessisset, Rome defunctus est.
post quem Glicerius domesticus a Gundibaro patricio, totius etiam uoluntate exercitus, apud Rauennam imperator efficitur.
anno deinde sequenti Gundibarus patricius cum exercitu ueniens, Glicerium ab imperiali exuit potestate, eumque apud Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinauit.
ipso denique anno Augustulus apud Italiam cum exercitu ueniens, fugato Gundibaro, imperii regimen inuasit.
circa hec tempora Theodericus, cognomento Strabo, Tricerii filius, cum magna Ostrogothorum multitudine usque ad tertium urbis miliarium armatus aduenit, nulli tamen Romanorum noxius; continuo in Illiricum reuersus, mortuus est.
Leo igitur Augustus postquam Orientale imperium decem et septem annos rexisset, diem clausit extremum.
hic pro thomo Calcedonensi per uniuersum orbem singulis orthodoxorum episcopis, singulas consonantesque misit epistolas, quid de eodem thomo sentirent, rescribi sibi postulans; quorum adeo consonantia de uera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent uniuersa conscripta.
Theodorus episcopus ciuitatis, que, a Ciro rege Persarum condita, Cyrie nomen habet, scrip[Charta 127r]sit de uera incarnatione domini saluatoris aduersus Euticen et Dioscorum Alexandrie episcopum, qui humanam in Christo carnem negant.
scripsit et hystoriam [Charta 104] ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est usque ad imperium Leonis huius, sub quo et mortuus est.
Uictorius, iubente papa Ylario, scripsit paschalem circulum dxxxii annorum.

[Garufi 103,8 - 104,3 missing]

[Garufi 104,4 - 104,10] Hylario autem papa defuncto, Simplicius natione Tyburtinus, ex patre Castino, ei in pontificatu successit, seditque annis xu mensem i.
hic xxuii presbyteros Rome constituit, propter penitentes, et baptisma.
sub huius episcopatu uenit relatio de Grecia per cirographum ab Acatio Constantinopolitano episcopo, simulque et a Thimotheo catholico, et affirmauit Petrum Alexandrie urbis episcopum esse Euthicianistum hereticum, plurima de eo crimina affirmans.
quo audito Simplicius dampnauit Petrum, ita tamen, ut penitente seruaret tempus.
Simplicius autem sepultus est in basilica beati Petri.

[Garufi 104,4 - 104,10 missing]

[Garufi 104,11 - 104,11] anno dominice incarnationis cccccdlxxu.

[Garufi 104,11 - 104,11 missing]

[Garufi 104,12 - 104,22] mortuo Leone, Zeno continuo quadragesimus sextus ab Augusto, Augustalem adeptus est dignitatem.
Leonem autem, de quo premissum est, quem pater Leo in regni sociauerat dignitate, mater Zenonis occulte clericum fecit.
interea Odouacer cum fortissima Herulorum multitudine, insuper Turcilinguorum, siue Scirorum [Charta 127v]Italiam ab extremis Pannonie finibus properare contendit, qui ueniens postmodum, non solum totius Italie, insuper et urbis usus est potestate.
cumque totam Italiam proprio iuri subderet, statim regiam arripuit dignitatem.
Augustulus autem, qui imperii presumpserat potestatem, cernens uniuersam Italiam Odouacri iuribus subdi, metu perterritus, sponte miserabilis purpuram abiciens, cum uix undecim mensibus rem publicam optinuisset, imperialem deposuit maiestatem.
ita Romanorum apud Romam imperium toto orbe uenerabile, et Agustalis illa sublimitas, que ab Augusto Octauiano creata est, cum hoc Augustulo periit.

[Garufi 104,12 - 104,22 missing]

[Garufi 104,23 - 104,32] interea Rome Simplicio papa decedente, Felix natione Romanus ex patre Felice presbytero, pontificalem suscepit cathedram.
sub huius episcopatu iterum relatio de Grecia uenit, Petrum Alexandrinum reuocatum ab Acatio episcopo Constantinopolitano.
tunc Felix uenerabilis archiepiscopus apostolice sedis Romane misit duos episcopos, Mesenum et Uitalem, ut facta sinodo, si inuenirent Acatium complicem Petri, dampnarent utrosque.
qui uenientes, corrupti sunt pecunia data; et non fecerunt ut eis fuerat iussum; reuersi sunt.
eo tempore uenerabilis papa Felix sinodum fecit, et operata discussione inuenit iudices ambos episcopos Mesenum et Uitalem reos et corruptos pecunie, eosque a com[Charta 128r]munione deiecit una cum Acatio et Petro.
et hoc factum est tempore Odouacris regis.
hic autem sepultus est in basilica beati Pauli apostoli.

[Garufi 104,23 - 104,32 missing]

[Garufi 104,33 - 105,8] post cuius obitum Gelasius natione Afer ex patre Ualerio in pontificatu Romano sublimatus est, seditque annos iiiiiu, menses uiii.
hic autem tempore Zenonis Augusti et Theodorici regis Manicheos inuenit in urbe Roma, et exilio deportari iussit, quorum codices concremari fecit.
hic fuit amator cleri, et pauperum, liberauitque a periculo, et fame ciuitatem Romam.
hic in perpetuum dampnauit Acatium et Petrum, si non peniterent.
hic Gelasia[Charta 105]num librum composuit, fecitque tractatus, et ymnos, sicut beatus Ambrosius et declarauit, qui libri recipi in ecclesia debeant, et qui contempni, et quo tempore ordinationes sacerdotum ceterorumque ordinum fieri debeant, fecitque et libros aduersus Euticen, et Nestorium.
sub hoc quoque presule et tempore Zenonis Augusti, oraculum beatissimi Michahelis Archangeli inuentum est in monte Gargano.
interea mortuo Theodorico Triarii filio, alius Theodericus cognomento Uualamer, cuiusdam Theodori filius, Gothorum suscepit regnum, qui utramque Macedoniam, Thessaliamque depopulatus est; et plurima regie ciuitatis loca igne succendit.

[Garufi 104,33 - 105,8 missing]

[Garufi 105,9 - 105,24] anno dominice incarnationis cccccdlxxui, anno ab urbis conditione mccix, a Gaio autem [Charta 128v] Cesare, qui primo singularem arripuit imperii dignitatem, anno quingentesimo septimo decimo, ab incarnatione domini nostri Iesu Christi eterni, et in perpetuum regnatoris, anno cccccdlxxu, deiecto ab Augustali dignitate Augustulo, urbem Odouacer ingressus, totius Italie adeptus est regnum.
quod dum per annos quattuordecim nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus Theodoricus adueniens Astrogothorum rex Italiam possessurus intrauit.
cui Odouacer rex cum grandi suorum exercitu, totisque Italie uiribus occurrit, et multotiens cum eo conflixit, ac sepe uictus ab eo, nouissimeque in fidem ab eodem Theoderico susceptus, Odouacer truculente occisus est.
Theodericus igitur totius Italie adeptus est dignitatem.
dehinc Romam profectus, rex a Romanis cum gaudio susceptus est.
interea Theodericus, ut sui regni uires constabiliret, HonoricusHenricus rex Guandalorum Arrianus in Africa exulatis diffugatisque plusquam cccxxxiiiiiu episcopis catholicis, ecclesias eorum clausit, plebem uariis affectam suppliciis, et quidem inmumeris manus abscidens, linguas precidit, nec tamen loquelam catholice confessionis eripere potuit.
eo tempore corpus Barnabe apostoli, et euangelium Mathei eius stilo scriptum, ipso [Charta 129r]reuelante, reperitur.

[Garufi 105,9 - 105,24 missing]

[Garufi 105,25 - 105,32] his autem diebus, Gelasio papa defuncto, Anastasius natione Romanus, ex patre Petro, post hunc suscepit episcopatum, seditque anno i, mensibus xi.
hic Anastasium Constantinopolitanum excommunicauit imperatorem.
eo tempore multi clerici et presbyteri se a communione ipsius eduxerunt, eo quod sine consilio episcoporum presbyterorumque communicasset u.
Fotino diacono Thesalonicensi, qui communis erat Acatio, et quia Acatium occulte reuocare uoluit, et non potuit, diuino nutu percussus est.
qui etiam sepultus est in ecclesia beati Petri.
Zeno itaque Augustus cum per annos xuii rei publice prefuisset, apud urbem Constantinopolim uite terminum accepit.

[Garufi 105,25 - 105,32 missing]

[Garufi 105,33 - 105,35] cessante iam Romane urbis imperio utilius aptiusque uidetur ab annis dominice incarnationis, supputationis lineam ducere, qui quo tempore actum sit euidenter possit agnosci.

[Garufi 105,33 - 105,35 missing]

[Garufi 105,36 - 106,2] anno dominice incarnationis cccccdxcii post Zenonis excessum Anastasius purpuram [Charta 106] induit, qui xluii in imperii numero extitit.
hic Romani decus imperii, Euthiciana hereos illuuione maculauit.

[Garufi 105,36 - 106,2 missing]

[Garufi 106,3 - 106,33] quo tempore Anastasio papa rebus humanis exempto, Simmachus natione Sardus ex patre Fortunato pontificali cathedra sublimatus est, seditque annis xu, mensibus uii.
huius temporibus tanta propter Simmachi et Laurentii electionem Rome [Charta 129v]dissensio fuit, ut senatores ex partibus Laurentii fauentes, aduersus ceteros, qui Simmacho pontifici adherebant, bellum inferrent, multasque cedes et homicidia in medio urbis facientes, plerosque sacerdotum, multos etiam clericorum ciuiumque Romanorum extinguerent.
denique ordinati sunt uno die ambo.
Simmachus quidem basilica Constantiniana, Laurentius uero in ecclesia sancte Marie.
sed cum neutra pars alteri cederet, constituerunt, ut lis accepta iudicio regis Theoderici finiretur.
qui Rauenne positus dum legatos utriusque partis audisset, decreuit ut qui prior ordinatus esset, aut quem maiori pars cleri simul et populi elegisset, ipse in apostolica sede resideret.
unde Simmachus pontifex factus, constituit Laurentium in Nuceria ciuitate episcopum, intuitu misericordie.
in hac discessione sanctissimus Paschasius ecclesie Romane diaconus partibus fauebat Laurentii.
eo tempore Trasamundus, qui fratri Henrico apud Africam in Guandalorum regnum successerat fratris, uel patris Gesserici secutus perfidiam, clausis catholicorum ecclesiis, ccxx episcopos in Sardiniam religauit; quibus beatus papa Simmachus cotidiana subsidia et uestes ministrare non destitit.
hic etiam inter multa ecclesiarum opera, que uel a fundamentis creauit, uel prisca renouabuit ac decorauit, ad bea[Charta 130r]tum Petrum et beatum Paulum et beatum Laurentium pauperibus habitacula construxit, quibus cotidie necessaria subministrabat, et per singulos annos episcopis et ceteris clericis, qui in exilio erant per Africam uel Sardiniam, pecunias et uestes ministrabat.
hic constituit omnibus dominicis diebus et in nataliciis apostolorum et martyrum ymnum angelicum ante canonem decantari.
inter has tempestates Fulgentius in confessione fidei et scientia floruit.
his ipsis apud Africam diebus, dum Arrianus quidam Olimpius nomine, corpus aquis balnearibus abluens, indigna quedam et blasphemia de sancte trinitatis fide uerba euomerat, ueniente subito ignito celitus iaculo, uisibiliter combustus est.
Barbas quoque Arrianus episcopus, de nostre fidei regula, minorem scilicet patri filium sanctumque spiritum asserere cupiens, cum baptizaturo dixisset: baptizo te in nomine patris et filii in spiritu sancto, statim aqua, que baptizandum allata fuerat, nusquam comparuit.
quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad ecclesiam catholicam fugiens, iuxta morem fidei baptismum suscepit Christi.
Theodericus uero dum pacifice apud Italiam regnaret, per singula queque loca regia sibi habitacula construxit.

[Garufi 106,3 - 106,33 missing]

[Garufi 107,1 - 107,14] [Charta 107] interea Simmacho papa uita decedente, successit ei Hormisda natione Campanus, ex patre Iusto, seditque annis [Charta 130v]uii.
Anastasius autem imperator dum in heresi, qua delapsus fuerat, perseueraret, duasque in Christo naturas, deitatis uidelicet et humanitatis, Euthichianam heresiarcem sequens, denegaret, Hormisda papa direxit Enodium Ticiniensem episcopum aliosque cum eo in Constantinopolim legatos, cum catholice fidei scriptis, quatinus Anastasium, si resipisceret, atque Acacium cum complicibus suis, ad ecclesie reducerent gremium.
is non solum etiam salubria eorum monita spreuit, insuper etiam a suis conspectibus non sine graui contumelia eos expulit, nauique fragili impositos, mandat ne uspiam per totam Greciam ad aliquam ciuitatem accederent.
quam eius impiam temeritatem diuina continuo ultio subsecuta est.
nam cum iam septem et uiginti imperii ageret annos, ui fulminis percussus interiit.
Hormisda uero inter multa basilicarum ornamenta, que fecerat cum helemosinas pauperibus studiose ac sine intermissione distribueret, fecit apud sanctum Petrum trabem ex argento mxl librarum decoratum.
qui etiam sepultus est in basilica beati Petri.

[Garufi 107,1 - 107,14 missing]

[Garufi 107,15 - 107,25] anno dominice incarnationis dxuiii.
punito Anastasio heretico, Iustinus catholicus Augustali potitus est solio; ad hunc ob causam [Charta 131r]redintegrande fidei, directus ab Hormisda pontifice uir sanctitate precipuus Capuane sedis episcopus digne susceptus est, multorumque dubiam religionem solidauit.
eo tempore apud Africam defuncto Trasamundo Guandalorum rege ildericus eius filius ex captiua Ualentiniani principis filia ortus, Guandalorum adeptus est regnum, qui non patrem hereticum, sed matris catholice monita sequens, recte fidei cultor enituit.
hunc pater Trasamundus ad mortem ueniens sacramenti nodis astringere curauit, ne unquam in regno suo catholicis consuleret; qui mox ut suus genitor uita decessit, priusquam regni iura susciperet, omnes episcopos, quos Trasamundus in exilium miserat, regredi fecit, eosque ecclesiis reformare precepit, post septuaginta quattuor annos, quam in exilium fuerant destinati.

[Garufi 107,15 - 107,25 missing]

[Garufi 107,26 - 108,13] quo tempore Hormisda rebus humanis exempto Iohannes, natione Tuscus, ex patre Constantio, ei in pontificatu successit, seditque annis duobus.
at uero in Orientis partibus dum adhuc heresis Arriana uigeret, Iustinus ardore orthodoxe fidei, ut hereticorum nomen extingueret, statuit ibique ecclesias catholica religione consecrari.
quod dum in Italia rex Theodericus audisset, Iohannem papam, qui Hormisde successerat, [Charta 131v]simulque cum eo Theodorum atque Agapitum consulares uiros aliumque Agapitum patricium Constantinopolim ad Iustinum principem dirigit; mandat per eos interminans, ut, nisi quantocius hereticis suas ecclesias redderet, ipse omnes Italie catholicas ecclesias destrueret.
qui uenientes ad Augustum, cum ab eo digne, ut competebat, suscepti essent, magnis eum de sua suarumque salute solliciti fletibus postulant, ut sue legationis seriem, quamquam esset iniusta, libenter exciperet, [Charta 108] Italieque periture subueniret.
quorum fletibus Iustinus permotus, eis quod petebant concessit, Arrianosque suo iuri reliquit.
dum hii in itinere demorantur, Theodericus rabie sue iniquitatis stimulatus, simachum consulem ac patricium, et eius generum Boetium senatorem, et consulem catholicos uiros, post carceris custodiam gladio trucidauit.
Iohannes uero pontifex dum Constantinopolim uenisset, ad portam, que uocatur aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium, roganti ceco lumen reddidit.
qui dum cum sociis rediens Rauennam ad Theodericum uenisset, Theodericus inuidie malitia ductus, quod catholice pietatis defensor Iustinus illos honorifice suscepisset, eum cum comitibus carceris afflictione peregit.
sed hanc immanissimam crudelita[Charta 132r]tem animaduersio diuina secuta est, nam nonagesimo die post hoc factum, subita morte defunctus est, cuius animam solitarius quidam apud Liparum insulam, uir magne uirtutis, aspexit inter Iohannem papam et Simachum patricium deduci, et in Uulcani ollam demergi.
Gothi igitur Attanaricum filium eius in regnum preficiunt.

[Garufi 107,26 - 108,13 missing]

[Garufi 108,14 - 108,23] Rome uero post Iohannem Felix, natione Samnis, ex patre Castorio in ordine pontificali constituitur, seditque annis tribus.
hic patriarcham Constantinopolitanum excomunicauit.
tunc etiam beatissimus abbas Benedictus uirtutum gloria claruit, cuius gesta beatus papa Gregorius in libro dialagorum scripsit.
at uero Iustinus cum Augustalem dignitatem annos duodecim amministrasset, apud Constantinopolim in pace quieuit.
his ipsis diebus Audoin Longobardorum rex, Guacconis regis filius, Longobardos in Pannoniam deduxit.
tunc quoque in Gallia Theodericus Francorum rex habebatur, qui Theoderico filio suo despondit uxorem, uocabulo Guisecardam, filiam Guaconis regis Longobardorum.
habuit quoque idem Guacco et alteram filiam, nomine Gualderadam, quam Theobaldus Francorum rex Theodeberti filius sibi in matrimonium sociauit.

[Garufi 108,14 - 108,23 missing]

[Garufi 108,24 - 109,5] hic ammonet locus, ut et de Longobardorum [Charta 132v]ystoriis Francorumque gestis, prout tempus exigit, summatim aliquid interponatur.
tempore igitur Constantini Magni imperatoris, Guinili, qui et Longobardi, ab insula Germanie, que Scandinauia dicitur, egressi, Ybor et Aione ducibus, regionem, que Scoringa dicitur, quasi habitaturi sunt ingressi, eamque per aliquot annos optinuere.
quo tempore Cimbri et Assi Guandalorum duces uicinas quasque prouincias bello premebant.
Guinili igitur, qui et Longobardi, commisso prelio cum Guandalis, acriterque dimicantes, uictoriam capiunt.
de qua regione Longobardi, transacto non modico tempore, propter famis penuriam exientes, transierunt in Mauringam, unde progressi habitauerunt in Golandam.
mortuis autem ducibus, regem sibi Agelmundum, filium Aionis ducis, statuerunt, qui per triginta tribus annorum curricula illis prefuit, qui quodam, flumine transmeato [Charta 109] in finibus Uulgarorum, ter cum eis dimicarunt.
Longobardi igitur duobus preliis terga dantes, tertio prelio uictoriam capientes, contritis Uulgaribus, magna de illis sunt preda potiti.
defuncto Lamissone, Lethus rex successit, qui cum quadraginta annis regnasset, reliquit successorem filium suum Ildeoch.
hoc quoque defuncto, quintus rex Guideoc [Charta 133r] regnum suscepit.

[Garufi 108,24 - 109,5 missing]

[Garufi 109,6 - 109,16] tunc in Noricorum finibus beatus Seuerinus mire abstinentie sanctitate preditus, pollebat uirtutibus.
interea, mortuo Guideoc, successit filius eius Claffo.
quo defuncto Tato filius eius septimus ascendit in regnum.
egressi Longobardi de Rugilant, uenerunt in campis patentibus, qui sermone barbarico felt appellatur.
quo in loco dum tribus annis commorarentur, Radulfus rex Herulorum fedus, quod cum Tatone pepigerat, inrumpens, eo quod compererat, fratrem suum a filia Tatonis peremptum, bellum ei intulit.
sed cum ipse et suos a Longobardis superatus atque occisus est, et eius exercitus consternatus,in MS A the previous is a secundary clause, so this must be a comma.
in garufi's text instead it is a principal clause, so this is a full stop.
in my text i second garufi's text.
Tatone a filio fratris sui interfecto, scilicet Guaccone, regnum ipse octauus super Longobardos optinuit.
qui super Sueuos irruens suo dominio subiugauit.
mortuo uero Guaccone, Gualtari filius eius, cum per septem annos regnasset, mortuus est.
post quem nonus rex Audoin adeptus est regnum.

[Garufi 109,6 - 109,16 missing]

[Garufi 109,17 - 109,30] at uero tempore Ualentiniani imperatoris, Franci a Meotidis paludibus uenientes, ripas Rheni occupauerunt.
duces sibi Marcomirum, Sunnonem et Genebaudum eligentes, plurima Germanorum oppida peruaserunt.
qui Theodosii imperatoris Treuerorum Gallie urbem [Charta 133v]inuaserunt, mortuisque ducibus, primo regem sibi statuunt Faramundum, Marcomiri filium.
quo defuncto successit ei filius eius Clodio Crinitus, qui post eum regnauit annis xx.
eo tempore Francorum reges Criniti habebantur.
Clodioni uero successit Meroneus.
qua tempestate Hunni Remnum transeuntes, Mectis ciuitatem concremant.
Treueris diripiunt, Tungri deuastant, Aurelianensem quoque adeuntes urbem, obsidione claudunt.
erat tunc temporis eiusdem ciuitatis presul uirtute ammirabilis Anianus, cuius meritis et orationibus non solum urbs liberata est, sed etiam hostes hac illacque profugi atque protriti sunt.
post mortem quoque Meronei, regnauit Childericus filius eius.
ea tempestate Anthemio gubernante imperium Romanorum et Leone Constantinopolitanum, apud Tholosam Gallie urbem e medio eius tota die sanguis largissimos profluxit riuos.
apud Noricorum etiam fines, beatus Seuerinus pollebat uirtutibus.

[Garufi 109,17 - 109,30 missing]

[Garufi 109,31 - 110,33] eo tempore defuncto Anastasio papa, Simachus ordinatur, sed cum magna dissentione.
Childericus autem Francorum rex annis regnauit xxiiiiiu.
post cuius mortem regnauit Clo[Charta 110]doueus filius eius, qui fuit uir in rebus bellicis strenuus et uirtute egregius.
his autem diebus beatus Remigius Remensem [Charta 134r]episcopatum regebat. Clodoueus autem duxit uxorem christianam nomine Chrotildem, per quam ipse rex ad catholicam christiane religionis fidem uenit, quem beatus Remigius episcopus baptizauit.
hic construi fecit basilicam in honore beati Petri apostolorum principis in ciuitate Parisiaca, in qua sedes eius erat.
Anastasio imperatore defuncto, successit ei Iustinus senior.
his etiam diebus apud Uiennam Gallie urbem, multorum domus, simul et ecclesie terremotu concusse ceciderunt.
in paschali uero festiuitate beato Mamerto eiusdem urbis episcopo missarum sollemnia celebrante, palatium regale, quod in eadem erat ciuitate, celesti concrematum est igne.
lupi quoque uel ursi eidem ciuitati nimium ceperunt esse infesti, adeo ut multorum lacerantes corpora, propria eos cogerent deserere habitacula.
unde memoratus sacerdos, adueniente dominice ascensionis die festo, conuocato populo premonuit agere triduanum ieiunium, ac omnipotentis Dei exposcere suffragium.
appropinquante ergo die statuto, conuenit omnis populus ad ecclesiam cum gaudio, letanias peragens cum triduano ieiunio.
exinde uniuersa ecclesia mos inoleuit, ut a cunctis fidelibus hee letanie peragantur.
regnauit autem Clodoueus annis xxx.
obiit uero anno dominice incarnationis quingentesimo.
[Charta 134v]a transitu sancti Martini usque ad transitum ipsius Clodouei regis computantur anni cxii.
post quem quattuor filii eius, idest Theodericus filius eius et Chodomirus, Childebertus atque Clotharius regnum inter se equa lance diuidunt.
et Theodericus quidem sedem regni sortitus est; Chodomirus Aurelanis, Clotharius Suessonis, Childebertus Parisius, quo et pater eorum; quo tempore Iohannes papa Hormisde succeserat, Constantinopolim ad imperatorem Iustinum a Theoderico rege Gothorum est missus.
prephatus autem Chodomirus oratu matris Sigismundum regem Burgundionum orthodoxum, benignum, ecclesie Dei cultorem pium, positis insidiis, cepit, eumque cum filiis capite cesum in puteum proici iussit, quem sanctorum collegio Christum dominum connumerasse ideo non ambiguum habetur, quod febricitantes quique, si pro remedio anime ipsius salutare fideliter offerre fecerint sacrificium, continuo ab infirmitatis sue liberantur incommodo.
sed non multo post, idem Clodomirus a Burgundionibus est in bello occisus.
cuius regni fortem Clotharius frater eius accepit, eius quoque filios gladio necauit.
Theodericus igitur Francorum rex, quem supra meminimus, cum iam xxiiiiiu annis regnum tenuisset, Theodeberto [Charta 135r]filio suo moriens reliquit. qui, mansuetus cunctis atque modestus, iustitie quoque fuit egregius moderator et cultor, eloquioque affabilis.
Theodebertus autem defunctus est anno regni sui quartodecimo.
succeditque ei Theodebaldus filius eius, uir quidem Deo deditus et seruos eius unice diligens, sed in suos crudelis.

[Garufi 109,31 - 110,33 missing]

[Garufi 111,1 - 112,11] [Charta 111] cuius tempore stella ex aduerso ueniens, in lunam ingressa est.
tunc quoque uue in arbore, que sambucus dicitur, nate sunt.
Theodebaldus autem defunctus anno octauo regni sui, principatum gentis, quam regebat, cum thesauris Clothario dereliquit habendum.
Childebertus autem defunctus est anno quadragesimo nono, postquam regnare ceperat, cuius regnum uel thesauri ad Clotharium redierunt.
Clothario itaque Francorum regente principatum, Longobardorum genti preerat Audoyn rex, qui non multo post tempore Longobardos in Pannoniam deduxit; qui cum famosissimum et uirtutibus clarum ubique nomen haberet, ipse Clotharius rex Clothsiundam filiam suam ei in matrimonio sociauit.
Audoyn quippe bellum cum Unnis egit, nobiliterque eos deuicit.
cum Gepidis quoque bellum gessit, eosque deuictos omnino sibi subegit, Cunimundo eorum rege interfecto ab eo.
eo tempore Gothi cum Totila rege eorum Italiam [Charta 135v]incolebant; quo tempore beatus Medardus Uermadensis episcopus plenus uirtutibus migrauit ad Christum.
Clotharius autem, postquam in Galliam per quadraginta et unum regnauerat annos, diem clausit extremum, regnumque filiis suis Chereberto, et Guthranno, Chilperico atque Sigiberto reliquit.
regnum itaque ii quattuor fratres ex equo sortiuntur, et Chereberto quidem, qui et Aribertus est dictus, Parisiorum urbs quondam Childeberti forte peruenit; Guthranno Aurelianis, regnum uidelicet Clodomiri; Chilperico Suessonis assignatur ciuitas, caput et ipsa regni paterni: Sigeberto autem medio matricumque, et Mettis, cessit, Theoderici patrui quondam subiecta dominatui, urbs formosa et inclita.
fuerat preterea Clothario filius alius, nomine Guthrannus, corpore quidem elegans, mente leuis, dolis nulli uersutorum secundus; huic animus inquietus, prompta audatia, effera uis animi, qui tirannica adactus crudelitate, res aliorum rapinis diripiebat, quem cum pater eius modesta increpatione redargueret, ille mandata patris uilipendens, dum ei insidias parat, igne concrematus est.
Chelbertus itaque, qui et Aribertus, rex Parisiorum, ancillas suas diligens, uxorem propriam abiciens, non post multum temporis sine filiorum posteritate, finem [Charta 136r]uite sortitus est. Guthrannus autem fuit pacis et equitatis amator sed lenociniis meretricum deditus, licitum refutauit matrimonium; hic quodam die uenatu in silua profectus, sociis, prout res exposcebat, huc illucque dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium sub arbore quieturus resedit, positoque in ipsius capite gremio, oculos cupiens furari labori, obdormiuit: et ecce ex ore quiescentis regis in modum reptilis egressum, ora preter labentis riuuli percursare, ac in ulteriorem ripam transire, satagere cepit; quod cernens ille, super cuius genua rex caput inclinauerat, gladium uagina nudatum fluuio superposuit, et sic animal illud ad aliam transmeauit partem, atque sub radice cuiusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum in [Charta 112] os Guthranni regis ingressum.
exsurgens rex et familiari narrans somnium se uidisse: conspexi, inquit, fluuium per maximum pontem ferreum constratum, per quam transuectus, et speluncam cuiusdam montis radice constitutam ingressus, inibi et inestimabiles thesauros repperi absconditos.
refert alter de eo quid et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt sompnii uerba, ac uisio manifesta.
[Charta 136v]quid plura? conuenientibus sociis, effossus est locus, enormeque auri ac argenti inuentus thesaurus ueterum patrum, de quo Guthrannus ciborium mire magnitudinis simul et pulchritudinis compactum, sepulcrum Sancti Marcelli in basilica, que Cabillonensi adiacet ciuitati, apud Condensem poni iussit.
Chilperico autem Francorum regi erant filii Theodebertus, Meroueus et Clodoueus; Theodebertus autem a Sigiberto fratre suo est interemptus.
Chilpericus uero interemit Sigibertum, qui regnauit annis quattuordecim.

[Garufi 111,1 - 112,11 missing]

[Garufi 112,12 - 112,16] preterea Rome post Felicem papam Bonifacius natione Romanus, ex patre Sigibuldo, ordinatur in episcopatu, cum quo sub intentione Dioscorus ordinatur, fuitque dissensio magna in clero et populo, sed, Dei iudicio, defuncto Dioscoro, Bonifacius in sede constituitur.
hic constituit ut electio Romani pontificis non fieret, nisi post tertium diem depositionis eius, et ut nullus episcopus successorem sibi ordinaret.
et hic sepultus est in ecclesia beati Petri.

[Garufi 112,12 - 112,16 missing]

[Garufi 112,17 - 112,18] cui successit Iohannes, qui et Mercurius, natione Romanus, ex patre Proiecto, seditque annis duobus, menses iiiiiu.

[Garufi 112,17 - 112,18 missing]

[Garufi 112,19 - 112,25] anno Domini dxuiii Iustinianus Iustini nepos ex sorore Romanorum quadragesimum nonum Augustalem adeptus [Charta 137r]est principatum. hic et bella prospere per duces suos, maxime per Bellisarium, gessit, et in causis ciuilibus componendisque legibus mirificus extitit; nam per Bellisarium patricium Persas fortiter deuicit.
qui postea in Africam ab eodem Iustiniano missus, Guandalorum gentem usque ad internicionem deleuit, capto Gelismero eorum rege, et Constantinopolim ad imperatorem misso.
Cartaginem quoque ac totam Africam Romano restituit imperio post annos nonaginta sex excissionis sue.

[Garufi 112,19 - 112,25 missing]

[Garufi 112,26 - 112,28] at uero Rome Iohanne papa defuncto, Agapitus natione Romanus ex patre Gordiano presbytero ecclesie sancti Iohannis et Pauli, cathedram pontificalem suscepit, seditque mensibus xi.

[Garufi 112,26 - 112,28 missing]

[Garufi 112,29 - 113,9] interea Theodatus Gothorum rex sentiens se infestum habere Iustinianum principem, pro eo quod matrem Athanarici regis strangulare preceperat, et quod multum Italiam premeret, beatum papam Agapitum Constantinopolim dirigit, quatinus ei Iustinianum facti impunitatem impetraret.
qui sanctus pontifex, dum Iustinianum principem adisset, facta cum eo de integritate fidei conlocutione, repperit eum in Euticetis heresim corruisse, [Charta 113] a quo primitus graues minas antistes perpessus est.
ad hoc siquidem usque uerbis progressum est, ut talia princeps [Charta 137v]a presule audiret: ego Iustinianum imperatorem christianissimum uidere desideraui, sed Dioclitianum inueni.
tandem ex uoluntate Dei monitis eius acquiescens ad catholice fidei confessionem cum multis pariter, qui similiter desipiebant, regressus est.
Anthemum quoque eiusdem regie ciuitatis episcopum, prephate hereseos defensorem, conuinctum publice a communione priuauit ac persuaso principe in exilium direxit.
beatissimus quoque Agapitus, ex rogatu ipsius principis catholici, consecrauit in loco Anthimi episcopum catholicum, nomine Mennam, nec multo post diem pontifex apud eandem urbem obiit, cuius corpus Rome translatum sepultum est in ecclesia beati Petri.

[Garufi 112,29 - 113,9 missing]

[Garufi 113,10 - 113,28] huic successit in pontificatu Siluerius, natione Romanus, ex patre Hormisda episcopo, seditque anno uno, mensibus u.
hic primus post beati Siluestri tempora, sine imperiali ascensu, Gothorum manu est ordinatus episcopus; Theodatus siquidem Gothorum rex Italie talem indixit in clero timorem, ut qui non consentiret, gladio puniretur.
Iustinianus autem Bellisarium patricium multis iam preliis gloriosum aduersus Theodatum dirigit, ut etiam Italiam a Gothorum seuitio liberaret.
interea mortuo Theodato, in loco eius Guittingis Gothorum rex successit.
[Charta 138r]Bellisarius itaque per Siciliam iter faciens in Campaniam ad Neapolim uenit, quem Neapolitani ciues excipere noluerunt.
quibus indignatus ad eiusdem urbis expugnationem totis se uiribus erexit, aliquantisque fortiter impugnatam diebus, tandem ciuitatem per uim capiens, ingressus est.
tanta non solum in Gothis, qui ibi morabantur, sed etiam in ciues ira deseuit, ut non etati, non sexui, postremo non sanctimonialibus, uel ipsis sacerdotibus etiam parceret; uiros in conspectu coniugum miserabiliter perimens, superstites matres ac liberos captiuitatis iugo abduxit; cuncta rapinis diripiens, ecclesias etiam expoliauit.
dehinc Romam properauit, quo ciuitatem ingresso, Gothi, qui in urbe morabantur, noctu egressi Rauennam confugiunt.
Guttingis autem mox aduersus Bellisarium Romam cum ingenti Gothorum exercitu uenit.
Bellisarius non aptum tempus sibi blandi uidens, intra urbis se menia clausit.
cumque per unum annum Gothi Romam obsedissent, demum territi Rauennam redierunt.
Bellisarius uero Neapolim proficiscens, eamque, prout competebat, ordinans reconciliauit, ordinatamque relinquens, Romam ingressus est.

[Garufi 113,10 - 113,28 missing]

[Garufi 113,29 - 113,33] interea Siluerius papa fraude Uigilii archidiaconi [Charta 138v]sui, qui Constantinopolim tunc eius apocrisarius erat, ex precepto Theodore Auguste per eiusdem Uigilii suggestionem, exilio ad Pontianam insulam deportatus est; ibique pane tribulationis et aqua angustie Confessor mortuus est, eo quod reuocare noluisset Anthimum Constantinopolitanum a predecessore suo excomunicatum.

[Garufi 113,29 - 113,33 missing]

[Garufi 113,34 - 114,9] huic itaque Uigilius, natione Romanus, ex patre consule Iohanne, successit in pontificatus [Charta 114] honore, seditque annis xuii, mensibus sex; cuius temporibus apud Constantinopolim quinta sinodus congregata est sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui beatissimam Mariam solum hominem, non Deum et hominem, genuisse affirmabant.
in qua synodo catholice statutum est ut beata Maria semper uirgo Theodocos diceretur, quia sicut catholica fides habet: non hominem solum, sed uere Deum et hominem genuit.
Uigilius autem licet fraudolenter accepisset episcopatum, quia tamen resipiscens facti penituit, firmus et perseuerans imperialibus noluit obedire preceptis, et ideo Auguste precepto exilio ductus apud Constantinopolim uitam finiuit.
cuius corpus in locello positum Rome translatum est.

[Garufi 113,34 - 114,9 missing]

[Garufi 114,10 - 114,12] Pelagius [Charta 139r]natione Romanus ex patre Iohanne uicario huic successit in pontificatum, seditque annis xi mensibus decem.
hic precepit ut scismatici episcopi per seculares potestates comprimerentur et hic sepultus est in basilica beati Petri.

[Garufi 114,10 - 114,12 missing]

[Garufi 114,13 - 115,23] preterea Guittingis Gothorum rex, coacto in unum iterum magno Gothorum exercitu, cum Bellisario conflixit factaque suorum maxima strage in fugam conuersus est, qui fugientem comprehendit secumque Constantinopolim detulit.
Mauros quoque post hec Africam infestantes mirabili uirtute pertriuit.
Gothi igitur capto Guittingi trans padum Eldebatum sibi regem constituunt, qui eodem anno punitur.
cui succedit Erarius, et ipse, nec dum anno expleto, iugulatur.
dehinc sibi Badualam, qui et Totila dicitur, in regnum preficiunt.
moxque allecto undique exercitu, Gothi cum Totila rursus Italiam inuadunt.
exinde per Campaniam ad uiri Dei Benedicti patris coenobium iter facientes, perque Britiorum ac Lucanie fines Regium proficiscuntur, ultra Siculum transgressi fretum, Siciliam inuadunt, cuncta ferro atque rapinis deuastantes.
indeque reuertentes per Apuliam atque Sampnium Romam petunt, eamque obsidionibus circumcludunt.
que tantum tunc famis penuriam perpessa est, ut pre [Charta 139v]magnitudine inopie natorum suorum carnes comederent. fessis igitur Romanis nec ualentibus menia tueri, Totila a porta Hostiensi urbem ingressus est.
qui parcere Romanis cupiens per totam noctem clangere bucinas iubet, quatinus ab incendiis et rapina Gothos cohiberet.
quod ut Iustinianus comperit, statim Narsim eunuchum suum cubicularium cum ualida manu dirigit.
hic autem Narsis prius quidem Cartularius fuit, deinde propter uirtutum merita patriciatus honorem meruit.
erat enim uir piissimus, in religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis studiosus, uigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis, quam armis bellicis uictoriam obtineret.
hac tempestate Longobardorum gens apud Pannoniam degebat, quibus preerat rex Alboin.
Narsis igitur ad Italiam ueniens, cum iam Longobardos amicitia federatos haberet, legatos ad Alboin dirigit, quatinus ei cum Gothis pugnaturo ipse cum suis auxilium ministraret.
tunc Alboyn electam e suis manum direxit, qui suffragium Narsi aduersus [Charta 115] Getas conferrent.
qui maris Adriatici sinum transuecti, sociati Romanis magno cum Gothis certamine conflixere.
quibus deuictis et usque ad internicionem deletis pene cum Totila rege eorum, honorati multis [Charta 140r]muneribus Longobardi uictores ad propria remeare et omni tempore, quo Langobardi Pannoniam possederunt, Romane reipublice aduersus emulos adiutores fuerunt.
sicque Narsis uniuersam Italiam ad reipublice iura reduxit.
Totila interfecto, qui iam ultra decem annos in ea regnauerat, pari etiam modo Iustinianus et alias gentes, non solum per Bellisarium patricium, uerum etiam et per alios suos duces, belli iure compressit.
quam ob causam propter horum omnium uictorias ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Alticus, Alanicus Africanusque diceretur, habere hec nomina meruit.
leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat, inutilisque dissonantia mirabili breuitate correxit.
nam omnes constitutiones principum, que utique multis in uoluminibus habebantur, intra duodecim libros coartauit, ipsumque uolumen codicem appellari precepit.
rursum singulorum magistratuum siue iudicum leges, que usque ad duo milia pene libros erant extente, intra quinquaginta librorum numerum redegit eumque codicem digestorum siue pandectarum uocabulo nuncupauit.
quattuor etiam institutionum libros, in quibus breuiter uniuersarum legum textus comprehenditur, nouiter composuit.
nouas quoque leges quas ipse statuerat in unum uolumen [Charta 140v]redactas, eumdem Codicem nouellam nuncupare sanciuit.
construxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim sanctum Dei patris templum, quod greco uocabulo Agian Sophian, idest Sanctam Sapientiam, nominauit.
cuius opus adeo cuncta edificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inueniri.
erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, pietate insignis, in iudiciis iustus, equitatis cultor egregius, ideoque omnia ei occurrebant in bonum.

[Garufi 114,13 - 115,23 missing]

[Garufi 115,24 - 116,3] his autem temporibus beatissimus pater Benedictus apud Casinum radiabat uirtutibus, qui nocte illa que sanctum precedebat diem sabbati, quo uigilia resurrectionis Christi colitur, scilicet duodecimo kalendas aprelis Deo spiritum reddidit.
huius temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam seculari, quam diuina scientia claruit.
hic primitus consul, deinde senator, ad postremum uero monachus fuit.
hoc etiam tempore Dionisius abbas in urbe Roma constitutus paschalem calculum mira argumentatione composuit, incipiens ab anno dominice incarnationis dxxxii, qui est annus Dioclitiani ccxluiiiiix.
Uictor quoque Capuanus episcopus librum de pascha scribens, Uictorii arguit errores.
tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Cesariensis grammatice artis [Charta 141r]profunda rimatus est. Arator etiam Romane ecclesie subdiaconus apostolorum actus uersibus exarauit.
quo tempore beatus Germanus Parisiane urbis episcopus in sanctitate clarebat.
tunc etiam [Charta 116] corpus sancti Antonii, diuina reuelatione repertum, Alexandriam refertur.
Iustinianus igitur eo in tempore, postquam xxxuiii annis imperium felici forte rexit, regni sceptrum cum corona Iustino reliquit minori, deficientibus in eo Romanorum ystoriis.

[Garufi 115,24 - 116,3 missing]

[Garufi 116,4 - 116,5] interea Rome defuncto Pelagio, Iohannes natione Romanus de patre Anastasio illustri uiro, pontificali cathedra sublimatus est, seditque annis xii mensibus xi.

[Garufi 116,4 - 116,5 missing]

[Garufi 116,6 - 118,8] anno Domini dlxiu.
Iustinus apud Constantinopolim suscepit imperium, uir in omni auaritia deditus, improbus moribus, exemptor pauperum, senatorum expoliator, opumque tenacissimus, cui tanta fuit cupiditatis rabies ut arcas ferreas fieri iuberet in quibus ea que rapiebat auri argentique talenta congereret.
is cum a diuinis mandatis aurem cordis auerteret, iusto Dei iudicio amens effectus est.
hic Tiberium Cesarem asciuit, qui eius imperium gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, largum, in iudiciis equum, in uictoriis clarum, et quod his supereminet, uerissimum [Charta 141v]christianum. interea Narses, cuius ad omnia studium uigilabat, a quibusdam Romanis emulis apud imperatorem Iustinum et eius coniugem Sophiam accusatur, quorum uerbis in tantum aures accomodarunt ut Cesar ira exardescens successorem Narseti Longinum direxerit prefectum.
Augusta uero inter alias minas atque iniuriosa uerba que de Narsete dixerat, quia eunuchus erat, dixit eum non consulatum debere Romanum sed in gyneceo seminarum pensa diuidere lanarum.
ad hec Narses: talem se, inquit, ordinaturum telam ei, qualem ipsa cum dum uiueret, deponere non posset.
nec promissa moratus, ad Alboyn regem Langobardorum legatos mittit, qui Pannonie pauperima rura deserere et ad Italiam solo uberem hortarentur transire.
Narses autem urbe Roma relicta apud Neapolim post aliquarum temporis defunctus est.
continuo apud Italiam ignee acies in celo apparuerunt.
Langobardi igitur cum uxoribus et filiis, de Pannonia egressi, postquam habitauerunt ibi xlii.
annis, et commodantes terram, quasi propriam hereditatem, uicinis suis ingressi sunt Italiam, cum iam ab incarnatione domini dlxuiii.
anni essent euoluti, et preerat Langobardis rex Alboyn.
Alboyn itaque Italiam ingrediens pro indictione tertia [Charta 142r]cepit Aquileiam, Uenetiam, Forum Iulii, Ueronam et Mantuam ac Mediolanum omnesque Ligurie ciuitates, Ticinum quoque, ubi sedem regni statuerat, et alias usque Tusciam ciuitates; Roma quoque tantis malis a Langobardis adacta est, sicut beatus testatur Gregorius, ut eis postea tributaria fuerit, ita ut ciues quintam partem frugum suarum pactione tributi Langobardis persoluerent.
[Charta 117] interea rex Alboyn postquam in Italia annis tribus et mensibus ui regnauerat, insidiis coniugiis sue interfectus est.
fuit autem Alboyn bellicosissimus, summeque audacie uir, bello famosissimus, statura procerus, strenuus et ad bella peragenda toto corpore coaptarus.
tandem Langobardi preficiunt in regnum Cleph nobilissimum uirum; quo uita decedente postquam uno anno et mensibus sex tenuit principatum; duces in Langobardorum gente decennio sunt creati, et unusquisque ducum suam regebat ciuitatem.
per hos duces Italia ex magna parte capta et Langobardis subiugata est, nonnullis ciuitatibus subrutis, expoliatis ecclesiis populisque interfectis.
e quibus ducibus aliquanti Gallias predandi cupiditate petentes irruerunt, preda et incendiis cuncta uastantes.
quibus ad dimicandum cum exercitu Gunthrannus apud Prouinciam cum Amato patricio occurrit, et bello conflicto [Charta 142v]patricium ipsum interemerunt, regem uero Gunthrannum fugauerunt, tantamque tunc stragem Langobardi uictores de Burgundionibus fecerunt, ut uix possit colligi numerus occisorum, et diuites facti de ingenti captiuorum grege ac de inestimabili preda ad Italiam sunt reuersi.
non multo post tempore tres Langobardorum duces Gallias irruperunt: quorum unus quidem nomine Amo Ebredunensem carpens uiam; usque Machouillam accessit ibique tentoria fixit.
alius autem dux, nomine Zaban, per Deinsem descendens usque ad Ualentiam uenit.
tertius uero dux, nomine Rodanus, gratianopolim ciuitatem aggressus est.
et Amo quidem Arelatensem debellauit prouinciam cum urbibus, que circum site sunt, et usque ad ipsum lapideum campum qui adiacet urbi Massiliensi accedens, uniuersa que inuenire poterat depopulatus est.
Rodanus quoque et Zaban pari modo incendiis et rapinis loca ad que accesserunt demoliti sunt.
que cum Mummulo patricio perlata fuisset; cum ualida manu ueniens, primum cum Rodano conflixit, et multos de eius exercitu peremit, ipsumque Rodanum lancea uulneratum ad montium excelsa fugere compulit.
qui exinde cum quingentis uiris qui ei remanserant per deuia siluarum prorumpens, ad [Charta 143r]Zaban, qui tunc urbem Ualentiam obsidebat, peruenit eique omnia que acta fuerant nuntiauit.
qui pariter dum ad Ebredunensem omnia depredantes uenissent, ibi eis Mummulus cum innumero exercitu Francorum occurrit, et commisso prelio eosdem deuicit.
tunc Zaban et Rodanus sine ullius lucri conquisitione Italiam remearunt.
his auditis Amo, ut erat animo fortis, [Charta 118] intrepidus Mummulo occurrit et acriter cum eo preliando ipsum fugauit, et eius exercitum strauit.
quo superato cum omni preda collecta Italiam profectus est.
eo siquidem tempore Langobardi comam capitis tondebant, nam ceruicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad hos dimissos habentes, uestimenta uero erant laxa et maxime linea qualia Saxones habere solent, ornata institis latioribus uario colore contextis.
tibialiis cum fasciolis eorum crura stringebantur: calige uero eis erant usque ad summum policem pene aperte, et alternatim laqueis corrigiarum retente.
postea uero ceperunt sibi osis uti more Romanorum super quas equitantes birreos imitabantur.

[Garufi 116,6 - 118,8 missing]

[Garufi 118,9 - 118,25] anni Domini dlxxu mortuo Iustino cum duodecim annis regnasset, Tiberius Constantinus Romanorum regum quinqua[Charta 143v]gesimus sumpsit imperium. hic sub Iustino adhuc Cesar cum rem publicam regeret, et multas egenis elemosynas erogaret, magnam ei dominus auri copiam subministrauit.
nam deambulans per palatium uidit in pauimento domus tabulam marmoream dominice crucis uexillo insignitam, et ait: crucem domini qua pectus frontemque munire debumus indignis quid pedibus calcamus? et simul cum uerbo iussit eandem tabulam auferri a pauimento, qua amota, reperiunt et aliam simili signaculo expressam; post hanc quoque reperiunt et tertiam, quibus ablatis, inuenit magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria, sublatumque aurum pauperibus abundantius quam consueuerat largitur.
Narsetis quoque thesaurum in quadam Italie urbe, terra defossum, quodam decrepito sene indicante, inuenit, et in simile opus distribuit.
ad hunc Chilpertus rex Francorum suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos etiam quinquaginta singularum accepit librarum, abentes ex una parte efficiem imperatoris et in circulo scriptum: tiberii Constantini perpetui Augusti, ab alia uero, quadrigam et ascensorem continentesque scriptum: gloria Romanorum.
huius exercitus ab eo missus Persas potentissime [Charta 144r]debellauit uictorque regrediens, tantam prede molem cum uiginti pariter elephantis abduxit ut humane crederetur posse sufficere cupiditati.

[Garufi 118,9 - 118,25 missing]

[Garufi 118,26 - 118,29] preterea Rome Iohanne defuncto, Benedictus natione Romanus, de patre Bonifacio, ei in pontificatu successit, seditque annis quatuor, mense uno.
quo tempore gens Langobardorum omnem inuasit Italiam, comitante fame et mortalitate.
his autem laboribus et afflictionibus idem Benedictus papa mortuus est et sepultus in basilica beati Petri.

[Garufi 118,26 - 118,29 missing]

[Garufi 118,30 - 119,9] huic itaque successit Pelagius, natione Romanus ex patre Unigildo, seditque annis decem mensibus ii.
hic absque iussione principis est ordinatus, eo quod Langobardi obsiderent Romam nec posset quisquam a Roma progredi.
hic autem nouem prefationes tradidit ecclesie ante canonem decantandas, et hic sepultus est ad sanctum Petrum.
his autem diebus beatus Gregorius diaconus, cum esset apocrisarius in eadem urbe regia, morales libros in Iob composuit, et Euthychium eiusdem urbis episcopum in conspectu Augusti superauit, ita ut ipse Augustus librum illius, quem de resurrectione scripsit, suis catholicis [Charta 119] assertionibus destruens deliberaret flammis cremari.
docebat enim idem Euthychius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria, et uenti aerisque subtilius esse futurum, contra illud [Charta 144v]dominicum: palpate, et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.
Tiberius uero Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, Mauricium, genere Cappadocem, uirum strenuum, tradita sibi in matrimonio filia sua, ad imperium elegit.
sic ad eternam patriam migrauit, maximum luctum populis de sua morte relinquens.
fuit autem summe bonitatis, eleemosynis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in sua bona uoluntate complectens, omnes diligens, ipse quoque a cunctis est dilectus.

[Garufi 118,30 - 119,9 missing]

[Garufi 119,10 - 120,29] anni Domini dlxxxii.
Mauricius indutus purpura, redimitus diademate ad circum processit, ecclamatisque sibi laudibus, largitis per populos muneribus primus ex Grecorum genere in imperio confirmatus est.
at uero Langobardi cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Authari filium Clephonis supra memorati principis regem sibi statuerunt.
quem etiam propter dignitatem Flauium appellauerunt, quo prenomine omnes, qui postea fuerunt Langobardorum reges usi sunt, ut Flauii dicerentur : cui [Charta 145r]ob restaurationem regni duces, qui tunc erant, mediam totius substantie tribuerunt. Guthrannus autem rex Francorum propriis orbatus filiis, anno regni Chliperici quinto decimo Chilbertum nepotem suum adoptauit in filium, eumque regem constituit.
eo tempore Mauricius imperator; Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos irrueret eosque Italia propelleret.
qui collecta multitudine hoc agere temptauit, sed minime potuit.
interea Childebertus rex Francorum bellum aduersus Gothos agens, eos acie superauit.
rursus uero Mauricius imperator legatos ad Childebertum Francorum regem misit, orans ut exercitum contra Langobardos mitteret; Childebertus itaque legatis Mauricii acquiescens, iterum Francorum exercitum atque Alamannorum ad Italiam contra Longobardos direxit.
uerum Langobardis aciem producere atque aduersariis ire obuiam meditantibus, Franci ac Alamanni dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam remearunt.
sed non multo post Childebertus legationem ad Mauricium imperatorem direxit, mandans ei ut quod prius non [Charta 145v]fecerat, nunc contra Langobardorum gentem susciperet bellum, eos ab Italia remoueret.
qui nihil moratus exercitum suum ad Langobardorum debellationem direxit in Italiam.
cum quo Authari rex et Langobardorum acies non signiter confligunt.
in ea pugna Langobardi uictoriam capiunt, Franci uehementer cesi, nonnulli uero capti, [Charta 120] plurimi etiam per fugam elapsi, uix ad patriam reuertuntur.
interea Autari rex accepit uxorem Theodolindam filiam regis Baioariorum.
Autari uero per Spoletum Beneuentum peruenit et easdem regiones accepit.
dehinc usque Regium ambulauit, cuncta sibi componens, et quia apud Regium intra undas maris columna quedam posita esse dicitur, usque ad eam equo sedens accessit, et eandem haste sue cuspide tetigit dicens: huc usque erunt fines Langobardorum.
anno xuiiiiix Guthranni atque Chilperici, Burdigalensis ciuitas terre motu concussa est et de Pireneis montibus immensi lapides sunt euulsi, quibus immensa hominum pecorumque multitudo interiit, ipsaque ciuitas in proximo incendio concremata est.
Aurelianensis urbs incendio simili uastata est.
apud Carnotinum pagum de exfacto pane sanguis effluxit.
celum quoque ardere uisum est.
anno septimo Childeberti regis, qui fuit xxi.
Chilperici regis [Charta 146r]atque Guthranni, stella cometes uisa est in die sancto pasche.
apud Suessonam ciuitatem celum ardere uisum est.
in Parisiaco pago sanguis de nube fluens uestimenta multorum hominum cruentauit.
inualitudines uarie ac mortalitas magna eo anno Francorum attriuere gentem.
per idem tempus Chilpericus Francorum rex in Sabellianam heresim lapsus est; qui non multo post tempore reuertens de uenatione ut ei mos erat fraude Fedegundis coniugis sue interfectus est a Landrico, qui cum ea stupri consuetudinem habere consueuerat.
iste quidem inuisus suis fuit, nec amabilis extrancis.
regnauit autem annis xxiii.
eo tempore fuit aque diluuium in finibus Uenetiarum et Ligurie, seu ceteris regionibus Italie, quale non fuisse post Noe tempora creditur.
in hac ualida aquarum procella tantum Athesis fluuius excreuit ut circa basilicam beati Zenonis martyris, que extra Ueronensis ciuitatis muros sita est, usque ad fenestras superiores aqua pertingeret, licet in eadem ecclesia aquam minime introierit, muris eiusdem ciuitatis maxima ex parte subrutis.
apud urbem uero Romam in tantum Tyberis fluuius excreuit, ut aque super muros Urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent.
tunc per alueum fluminis eiusde[Charta 146v]m cum multitudine serpentium draco etiam mire magnitudinis per Urbem transiens usque ad mare descendit; subsecuta statim est hanc inundationem grauissima pestilentia, quam inguinariam uocant, que tanta strage populum deuastauit, ut de inestimabili multitudinem uix pauci remanerent, primumque Pelagium papam perculit et sine mora extinxit.
dehinc in populo se extendit.

[Garufi 119,10 - 120,29 missing]

[Garufi 120,30 - 122,38] dum igitur tanta tribulatio miseram quateret Romam, beatus Gregorius, qui tunc monachos et leuita erat a cunctis generaliter papa electus est, anno regni Guthranni Francorum regis uicesimo quarto, indictione uii.
in cuius ordinatione cum nihil aliud, quam iussio [Charta 121] principis deesset, non enim decebat tunc quemlibet ad pontificatum Romanum promoueri absque iussione principis Constantinopolitani, uir domini Gregorius legatum eum literis ad Mauricium direxit imperatorem, obsecrans ne populo in sui electione preberet assensum.
cuius literas prefectus Urbis interceptas disrupit et consensum populi imperatori transmisit.
qui ualde gauisus est, quod locum aptum largiendi honoris diacono olim sibi amicitie familiaritate karissimo reperisset, nam filium eius de sacro fonte suscepit, eum sine [Charta 147r]dilatione ordinari precepit.
ordinatus autem tam cautum tamque humilem se in omni sua prebuit actione, ut sicut ex gestis siue scriptis eius dignosci potest, uix nullus in successoribus eius illi similis possit inueniri in flore eloquentie ac puritate doctrine, uel etiam in sanctitate uite.
liber quippe sacramentorum ab eo editus est et antiphonarius tam diurnus quam nocturnus, et tractatus in Ezechielem, et quadraginta euangelia, et in Iob moraliter et allegorice, et ad historiam compendiose digestus, et dialogorum liber; et pastoralis cura Iohanni Rauennati directa, et registrum ad regendam ecclesiam satis utiliter.
hic instituit ut antiphona cantaretur que uocatur introitus ad mulcendum audientium animos, deinde Kirie eleison nouies decantari et post epistolam graduale et alleluia, excepto a septuagesima usque in pascha, in quibus diebus tractus instituit decantandos; post euangelium uero dum oblationes offeruntur, offertorium decantari, et post fractionem eucharistie, postquam communicatum fuerit, post communionem.
hic idem addidit in canone: diesque nostros in tua pace dispone, et ut alta uoce oratio dominica super eucharistiam decantaretur.
hic letaniam maiorem instituit, [Charta 147v]instituitque stationes fieri ad sanctum Petrum in natale Domini, in epiphania, in dominica de passione, in maiori scrutiniorum, in pascha, et in albis pasche, in ascensione, in pentecosten, in natale apostolorum, in tertia dominica de aduentu, et in dedicatione ecclesie eiusdem que est in octaua sancti Martini, in sancti Andree, in cathedra sancti Petri, in letania maiore, et in omni sabbato quatuor temporum; similiter instituit omnibus diebus quadragesime stationes fieri per diuersas ecclesias, et in albis paschalibus; et ut a septuagesima usque in pascha non caneretur alleluia; et ut in matutinali synaxi, in festiua octo tantum canerentur responsoria, et quotidiana tantum duo, et ut a presbytero diceretur: Deus in adiutorium meum intende.
hic doctor eximius anno Mauricii imperii xiiiiiu, indictione xiii, synodum episcoporum xxiiiiiu ad corpus beati Petri xxiiiiiu apostoli congregans, de necessariis ecclesie decernit.
idem missis in Britanniam Augustino, Melito et Iohanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, anglos ad Christum conuertit.
beatus autem Gregorius direxit Theodelinde regine Langobardorum librum qui dialogus nominatur, eo quod religiosa erat, et ferocem uiri sui animum sepissime piis suggestionibus aduersus ecclesiam mitigabat.
siquidem [Charta 148r]regina hec basilicam beati Iohannis Baptiste in Modicina construxit, qui locus supra Mediolanum duodecim millibus abest, multisque ornamentis auri argentique decorauit.
hac tempestate Autharis Langobardorum rex exercitum ad Istriam misit, qui post predas et incendia facta pace uim magnam pecunie regi Autari detulerunt, comacinam [Charta 122] quoque insulam obtinuerunt.
quo tempore Herminigildus Leuigildi Gothorum filius regis ob fidei catholice confessionem a patre Arriano priuatus regno et in carceris uincula proiectus, ad extremum in capite percussus est.
anno xxx regis Guthranni, tunica domini nostri Iesu Christi, que uni militum forte euenit, inuenta est in ciuitate Zaphat, in arca marmorea facta posita, tempore Thome Hierosolymitani episcopi et Iohannis Constantinopolitani et Gregorii Antiocheni.
anno xxxi.
Guthranni regis Authari rex Langobardorum obiit anno dominice incarnationis dxc cui successit Agilulfus in regnum.
Guthrannus itaque Francorum rex moritur anno regni sui xxxiii.
fuit autem Guthrannus in bonitate precipuus, in eroganda pauperibus elemosyna largifluus Christi sacerdotibus se humilem prebens subditis suis benignus, gentibus [Charta 148v]externis placatus, atque pacificus, et in omni bonitate cospicuus. cui successit Childebertus eius nepos, filius Sigelberti; huic autem successerunt duo filii sui adhuc pueryli sub tutela regine Brunichildis constituti, et Theodeberto quidem regnum Austrasiorum, siue Burgundionum, quod pater Childebertus a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat.
Theoderico autem regnum Guthranni, quod Childebertus iure adoptionis tenuerat, sorte obuenit.
qui etiam sibi in his locis quibus et priores constituere sedes.
his diebus Audoaldus super Langobardos leuatus est rex ab Agilulfo rege patre suo, astantibus legatis Theodeberti regis Francorum et desponsata est eidem regi puero filia regis Theodeberti, et firmata est pax perpetua cum Francis.
eodem tempore Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages ab utrisque partibus facta est.
interea Childebertus rex Francorum ui ueneni extinguitur; rex autem Theodericus sanctum Desiderium Uiennensem episcopum prius exilio relegari, nouissime uero lapidari precepit.
obiit itaque Theodericus anno regni sui septimodecimo cui successit in regnum Clotharius Chilperici filius.
extinctis igitur, uel uaria sorte obeuntibus tot Francorum regibus, [Charta 149r]a quibus per quadraginta ferme et unum regnatum est annos, solus legitime successionis heres Clotharius Chilperico patre genitus ex regia stirpe uidebatur relictus, in quo regnandi ius potissimum transfundi oporteret.
interea Mauricius Augustus, postquam xxi.
annis Constantinopolitanum rex imperium, cum filiis suis Theodosio, Tiberio et Constantino occiditur a Foca tunc tribuno, qui fuerat prisci patricii strator.
fuit autem Mauricius utilis reipublice, denique contra hostes sepe dimicans uictoriam obtinuit.
Hunni quoque, qui et Auares appellantur, eius uirtute deuicti sunt.
hic in medio sui tempore dum diuine legi contrarius esset et a beato Gregorio frequenter admonitus corrigi nollet, immo eidem uiro Dei, quia factis non poterat, uerbis iniurias irrogare non desisteret, tali meruit a domino redargui iudicio.
denique nocte quadam uidit in somnis assistere se imagini Saluatoris, et uox ex ipsa imagine audita est, dicens: date Mauricium, qui cum presentatus ab ignotis ministris fuisset, uox iterum sonuit, interrogans illum: quid magis eligeret, utrum in isto seculo que nequiter egerat recipere, an futuro examini reseruari, cui Mauricius: o Iesu bone, iube me potius in isto seculo male com[Charta 149v]missa luere, et uenturi iudicii diem non formidare, et Electorum tuorum participem fac esse.
tunc qui loquebatur: tradatur, ait, Mauricius Foce militi cum uxore et filiis, quod postea euenit.

[Garufi 120,30 - 122,38 missing]

[Garufi 123,1 - 123,6] [Charta 123] anno dominice incarnationis dciiiiiu.
Focas, ut premissum est, Romanorum regnum inuadens per octo annorum curricula tenuit.
erat autem hic formidolosus et sanguinarius, cuius secundo anno imperii, indictione uiii.
Gregorius papa migrauit ad Christum; sepultusque est in ecclesia beati Petri ante Secretarium.
eo siquidem tempore Teudepertus, et Theudericus reges Francorum aduersus Chlotharium patruum suum dimicauerunt, in quo certamine ex utraque parte multa milia hominum ceciderunt.

[Garufi 123,1 - 123,6 missing]

[Garufi 123,7 - 123,10] interea Sabinianus, natione Tuscus de patre Bono, successit Gregorio in pontificatus honorem.
seditque anno uno, mensibus u.
hic autem tempore famis iussit aperiri orrea ecclesie, et uenundari frumenta per unum solidum tritici modios xxx.
hic in ecclesia beati Petri luminaria addidit, et sepultus est in ecclesia eiusdem beati Petri apostoli.

[Garufi 123,7 - 123,10 missing]

[Garufi 123,11 - 123,20] Bonifacius natione Romanus ex parte Catadioce huic successit in pontificatu, seditque mensibus nouem.
hic obtinuit a Foca Cesare priuilegium ut Romane ecclesie Constantinopolitana subiceretur, et ut ro[Charta 150r]mana ecclesia caput esset omnium ecclesiarum. hic in sinodo constituit ut nullus in episcopatu eligatur, nisi post tertium diem obitus episcopi predecessoris; et ut ipsa electio a clero communiter et populo fiat, et sic subsequatur assensus principis eiusdem ciuitatis.
quo uita decedente alter Bonifacius natione Marsorum, ex patre Iohanne, ei successit in pontificatu, seditque anno uno mensibus octo.
hic a Foca Cesare obtinuit dari sibi templum, quod ab antiquis uocabatur Pantheon, quod ipse ablatis idolatrie sordibus consecrauit in honorem sancte Dei genitricis Marie et omnium sanctorum.
et hic sepultus est ad beatum Petrum apostolum.

[Garufi 123,11 - 123,20 missing]

[Garufi 123,21 - 124,15] quo tempore Perse aduersus rempublicam grauissima bella gerentes multas Romanorum prouincias et ipsam Hierosolymam auferunt, et destruentes ecclesias, sancta quoque prophanantes inter ornamenta locorum atque sanctorum, que diripuerunt, etiam dominice crucis lignum de Ierosolima adducunt.
interea Foca imperator ab uniuerso senatu deseritur, qui peruersa insaniens mente, opes imperii in mare proiciebat; contra hunc Heraclius prefectus, qui tunc Africam regebat cum exercitu ueniens eum regno uitaque priuauit.
eo quoque tempore Agilulfus Langobardorum rex qui et Aio est appellatus, postquam xxu regna[Charta 150v]uerat annos diem clausit extremum, cui Adoaldus filius eius una cum matre in regnum successit.
sub his autem ecclesie restaurate sunt et multe donationes per loca uenerabilia largite.
sed dum Audoaldus accepta potione a quodam imperatoris legato aduersa mente insaniret, [Charta 124] postquam cum matre decem regnauerat annis, de regno eiectus est et a Langobardis in loco eius Arioaldus est substitutus.
circa hec tempora beatus Columbanus, genere Scothus, postquam in Gallia in loco qui Luxouium dicitur monasterium construxerat, in Italiam ueniens, monasterium quod Bobium dicitur in Alpibus Cottiis edificauit.
Clotharius uero Francorum rex anno regni sui xluiiiiix Dagobertum filium suum regni fecit consortem.
anno autem xui.
suscepte monarchie, paterni autem regni xliiiiiu, Clotharius rex moritur, qui aui sui simile nomen iunior appellatus est: fuit autem uir patiens, litteris eruditus, timoris, Dei plenus, pauperibus uictus necessaria tribuens, ecclesiarum Dei, atque sacerdotum consulens; cui Dagobertus filius successit, ex cuius aduentu fiducia bonis maximeque pauperibus orta, seditiosos uero atque rapine intentos formido grauis inuaserat, ac quedam mentiu[Charta 151r]m consternatio.
hic beato Arnulfo Metensium ciuitatis episcopo ad erudiendam litteram traditus fuerat, consilio cuius postea bene ac preclare plura faciebat.
Dagobertus quippe cunctam Austriam cum Burgundia, cunctamque Neustriam cum Guasconum terra dominio suo subegit; post discessum uero beati Arnulfi idem Dagobertus rex consilio Pipini qui erat Maiordomus utebatur.

[Garufi 123,21 - 124,15 missing]

[Garufi 124,16 - 125,3] anno dominice incarnationis dcxii Heraclius Heracliani filius, occiso Foca, ei in imperium substituitur; hic Heraclius multas prouincias a Persis peruasas reipublice restituit, monamachiam pugnam cum ductore exercitus Persarum, proposita lege, ipse Heraclius elegit eumque percussum equo deiecit mortuum, Chosroe quoque regem Persarum gladio suo interfecit: filium uero eius baptizatum de sacro fonte leuauit eumque regem in regno constituit, peruagatusque uniuersam Persidem, argentum turris in qua Chosroe sedem constituerat, exercitui suo tribuit.
aurum uero restauratione deputans ecclesiarum, quas Chosroe destruxerat, ipse Heraclius cum multimoda preda ac septem elephantis multis opibus oneratis, assumpta etiam Saluatoris cruce, Hierosolymam remeauit ipsamque crucem in loco suo reposuit, captiuos in propria restituit ac [Charta 151v]deinde Constantinopolim rediit.
fuit autem Heraclius uultu decorus, uisu hilaris, statura mediocris, egregi eque fortitudinis, qui sepe leones in arena plures interfecerit: cumque literis abunde esset instructus, ad ultimum astrologus eflicitur.
hic sociata sibi iure connubii sororis sue filia in Euthychis delapsus est sectam.
quo tempore Anastasius Persa monachus nobile pro Christo martirium patitur.
qui natus in Perside magicas a patre puer artes discebat: sed ubi a captiuis christianis Christi nomen acceperat, in eum mox animo toto conuersus, relicta Perside, Hierosolymam petiit; ubi accepta baptismatis gratia monasterium intrauit ibique uii annis regulariter uixit.
tandem captus a Persis, et multa diu uerbera inter carceres et uincula perpessus, mittitur ad Chosroe regem Persarum, a quo tertio per interualla temporis uerberatus ad extremum una manu per tres horas diei suspensus, sic decollatus cum aliis lxx martyrium compleuit.
mox tunicam eius indutus quidam demoniacus curatus est.
interea superueniens cum exercitu He[Charta 125]raclius princeps, superatis Persis, christianos, qui erant captiui, reduxit gaudentes.
reliquie beati martyris Anastasii primo in monasterium suum, deinde Romam aduecte [Charta 152r]uenerantur in monasterio beati Pauli apostoli ad aquas Saluias.

[Garufi 124,16 - 125,3 missing]

[Garufi 125,4 - 125,7] preterea Rome defuncto Bonifacio, Deusdedit, natione Romanus, ex patre Stephano subdiacono, ei in pontificatu substituitur, seditque annos iii mense i.
hic constituit sub interminatione separationis ut nulla mulier filium suum de fonte susciperet similiter et in confirmationibus; et hic sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 125,4 - 125,7 missing]

[Garufi 125,8 - 125,12] huic successit Bonifatius, natione Campanus, ex patre Iohanne, seditque annis quinque: hic autem beatissimus papa Bonifatius paterna pietate clericos aluit, pauperes fouit, cunctos honorans, fuit mitissimus in diebus suis super omnes homines et misericors, unde et ipse ab omnibus amabatur.
hic constituit ut nullus de ecclesia trahatur et ut nullus aliquid de ecclesia rapere audeat, et hic sepultus est ad beatum Petrum apostolum.

[Garufi 125,8 - 125,12 missing]

[Garufi 125,13 - 125,17] successit autem huic Honorius, natione Campanus, ex patre Petronio consule, seditque annis xii, mensibus xi.
hic autem pie clerum erudiuit, et inter eleemosynas, quas quotidie clementer pauperibus distribuebat, multas ecclesias auro, argentoque et ere decorauit: et decreuit omni sabbato a sancto Apolinare usque ad sanctum Petrum procedere cum letaniis.

[Garufi 125,13 - 125,17 missing]

[Garufi 125,18 - 125,21] Seuerinus natione Romanus, ex patre Abieno, tempore Heraclii post Honorium [Charta 152v]suscepit episcopatum, seditque mensibus ii.
hic autem sanctus atque benignus fuit, amator cleri, et pauperum, largus, atque mitissimus: hic dilexit clerum et omnibus dona augumentauit, et hic sepultus est ad beatum Petrum.

[Garufi 125,18 - 125,21 missing]

[Garufi 125,22 - 126,21] huic autem successit Iohannes natione Dalmata, ex patre Uenantio scolastico, seditque anno i mensibus uiii.
hic distractis thesauris ecclesie, multa milia hominum per Istriam et Dalmatiam a seruitute redemit, et hic sepultus est ad beatum Petrum apostolum.
interea Arioaldus, postquam super Langobardos uiginti annis regnum tenuerat, ab hac luce subtractus est.
Langobardorum regnum Rothari suscepit.
fuit autem uiribus fortis, et iustitie tramitem sequens, Arriana tamen perfidia maculatus.
quo tempore pene per omnes ciuitates regni eius duo episcopi erant, unus catholicus et alter Arrianus.
hic autem Rothari rex Langobardorum leges, que sola memoria et usu retinebantur, scriptorum serie composuit, [Charta 126] codicemque ipsum edictum appellari precepit.
erat autem, ex quo Langobardi in Italiam uenerant, annus lxxuii.
Rothari uero Romanorum ciuitates ab urbe Tuscia, et uniuersas que in litore maris site sunt usque ad Francorum fines sibi parere coegit; qui postquam annis sex mensibus iii regnum tenuerat, [Charta 153r]uita decedens, Langobardorum regnum Radoaldo filio suo reliquit.
hic cum iuxta basilicam beati Iohannis Baptiste fuisset humatus, quidam iniqua cupiditate succensus, eius sepulchrum noctu aperuit, et quidquid in ornamentis eius corporis repperit, abstulit: cui beatus Iohannes per uisionem apparens, cum uehementer conterruit, eique dixit: cur ausus es corpus istius contingere? fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendauit.
quia igitur hoc facere presumpsisti nunquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis
.
quod ita factum est.
quotiescumque enim uoluisset oraculum beati Iohannis ingredi, statim a ualidissimo uelut pugillo guttura eius feriretur, sic subito retro ruebat inpulsus.
rodoaldus igitur post mortem patris Langobardorum suscipiens regnum, Gundibergam filiam Theodelinde regine in matrimonio sibi sociauit.
hec Gundiberga regina, sicut mater eius in Modicia, sic et ista intra Ticinensem ciuitatem basilicam in honorem beati Iohannis Baptiste construxit, quam mire ex auro et argento, peplisque decorauit rebusque singulis optime ditauit.
rodoaldus rex, ut fertur, dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset, ab eodem est interfectus, postquam septem diebus et quinque regnauerat annis.
huic in regimine successit Ari[Charta 153v]pertus filius Gundoaldi, qui fuerat germanus Theodelinde regine.
hic condidit apud Ticinum extra portam oraculum domini Saluatoris, quod et ornamentis uariis decorauit, et substantiis sufficienter ditauit.

[Garufi 125,22 - 126,21 missing]

[Garufi 126,22 - 126,24] interea Rome Iohanne defuncto, Theodorus natione Grecus, ex patre Theodoro episcopo in pontificatu Romano ei successit, seditque annis ui mensibus u.
hic librum penitentialem composuit, Heraclius anno xxui suscepte potestatis diem ultimum clausit.

[Garufi 126,22 - 126,24 missing]

[Garufi 126,25 - 127,5] anno ab incarnatione domini dcxxxix defuncto Heraclio, Heraclonas frater eius cum matre sua.
Martina Constantinopolitana iura suscepit, rexitque imperium annis duobus et mensibus ui.
huius tempore Cyrus Alexandrie, Sergius et Pyrrhus regie urbis episcopi, acephalorum heresim instaurantes, unam operationem in Christo humanitatis, et diuinitatis, unamque uoluntatem dogmatizabant.
e quibus Pyrrhus sub papa Theodoro Romam ueniens ex Africa, ficta ut post apparuit, penitentia, obtulit eidem pape, presente clero et populo libellum cum sua scriptione, in quo condemnarentur omnia que a se uel a predecessoribus suis scripta uel acta sunt aduersus catholicam fidem.
unde et benigne susceptus [Charta 127] est ab eo, quasi regi pontifex ciuitatis.
sed quia reuersus domum repetiit errorem domesticum, memoratus papa, aduocatis cunctis sacerdotibus et clero in ecclesia beati Petri apostolorum princi[Charta 154r]pis condempnauit eum sub uinculo anathematis. fuit autem papa Theodorus amator pauperem, largus et multum misericors, qui sepultus est ad sanctum Petrum apostolum.

[Garufi 126,25 - 127,5 missing]

[Garufi 127,6 - 127,11] anno incarnationis dominice dcxl mortuo Eraclona, surrexit germanus eius, Constantinus nomine, qui regnauit mensibus sex.
huius temporibus Paulus Pyrrhi successor, non tantum sana doctrina, sicut decessor eius, sed aperta persecutione catholicos cruciat, apccrisarios quoque sancte Romane ecclesie qui ad eius correptionem missi ad Constantinopolim uenerant, partim carceribus, partim exiliis, partim uerberibus affecit.
unde et ipse, sicut predecessores illius, ab apostolica sede iusta depositionis ultione damnatus est.

[Garufi 127,6 - 127,11 missing]

[Garufi 127,12 - 127,15] interea Rome defuncto Theodoro papa, Martinus natione Tuscus in loco eius constituitur, seditque annis ui, mense i.
hic dum missarum solemnia ad altare Dei genitricis Marie, quod dicitur ad presepe, celebraret, spatarius Olympii ducis missus ut eum interficeret, diuina benignitate percussus cecitate, eum uidere non potuit.

[Garufi 127,12 - 127,15 missing]

[Garufi 127,16 - 127,26] anno ab incarnatione Domini dcxlii defuncto Constantino, Constantinus filius eius, qui et Constans est appellatus, accepit imperium qui regnauit annis xxuiii.
hic deceptus est a Paulo, sicut Heraclius auus eius a Sergio eiusdem ciuitatis episcopo; exposuit typum aduersus catholicam fidem, nec unam nec [Charta 154v]duas uoluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas, quasi nihil uelle uel operari credendus sit Christus.
unde Martinus papa congregata Rome synodo episcoporum cu.
damnauit sub anathemate hereticos, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanos patriarchas.
et post hec missus ab imperatore Theodorus exarchus tulit Martinum papam de ecclesia Constantiniana et Constantinopolim perduxit; qui post hec exilio relegatus Chersonam, ibidem uitam finiuit.
facta est autem hec synodus anno nono Constantini, indictione uiiiiix.

[Garufi 127,16 - 127,26 missing]

[Garufi 127,27 - 127,29] huic autem successit Eugenius natione Romanus, ex patre Rufiniano, seditque annis ii.
mensibus ui.
qui fuit benignus, mitis, mansuetus, in omnibus affabilis, canonum quoque scientia eruditus, et sanctitate preclarus, et hic sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 127,27 - 127,29 missing]

[Garufi 127,30 - 127,31] cui successit Uitalianus natione Signensis, ex prouincia Campanie, de patre Anastasio, seditque annis xiii mensibus ui.
hic composuit cantum, quo hodie Romani utuntur.

[Garufi 127,30 - 127,31 missing]

[Garufi 127,32 - 128,13] circa hec tempora regis Persarum coniux, nomine Cesara, de Persida exiens cum paucis fidelibus christianis propter christianum fidei amorem, Constantinopolim uenit, que ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies baptismum ut desiderabat accepit [Charta 155r]et ab augusta de sacro fonte leuata est.
quod uir eius rex Persarum audiens legatos Con[Charta 128]stantinopolim ad imperatorem direxit, quatenus ei suam redderet uxorem.
imperator hoc audiens respondit eis dicens: rem, quam queritis, omnino ignoro; est tamen hic quedam mulier christianissima, quam nescio uestram esse reginam.
legati responderunt, dicentes: si placet, cupimus hanc uidere mulierem.
que cum iussu imperatoris uenisset, mox legati ut eam conspiciunt, ad eius uestigia prouoluuntur eique uenerabiliter, quia eam uir suus requireret suggerunt quibus illa: ite, inquit, et renunciate Domino uestro, quia sicut ego iam credidi, ita et ipse nisi in Deum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non poterit.
quid multa? legati reuersi ad patriam, uniuersa que audierant regi suo nunciante.
rex itaque nihil moratus cum lx milibus uiris, costantinopolim pacifice ad imperatorem uenit, a quo gratanter et satis digne susceptus est.
qui cum suis uniuersis in Christum dominum credens pariterque sacri baptismatis unda perfusus et ab augusto de fonte leuatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab augusto muneratus, accepta sua coniuge, letus et gaudens cum suis ad propria remeauit.

[Garufi 127,32 - 128,13 missing]

[Garufi 128,14 - 128,38] preterea Aripertus Langobardorum rex, postquam per annos nouem [Charta 155v]regnauerat, diem claudens extremum, regnum duobus filiis adhuc adolescentibus, Perthari et Godeberto regendum reliquit, et Godebertus quidem Ticini sedem habuit, Perthari uero in ciuitate Mediolanensi.
Grimoaldus autem Beneuentanorum dux hoc audiens suggestione Garipaldi Taurinatium mox animum omnium ad regnum Langobardorum obtinendum erexit, ordinauitque apud Beneuentum Romualdum filium suum ducem.
ipse cum electa manu Ticinum properans, per omnes ciuitates per quas uiam habuit sibi amicos atque adiutores ad regnum percipiendum asciuit.
cumque Placentiam uenisset, premisit ante se predictum Garipaldum totius mali incentorem ad Godebertum nuncians quod Grimoaldus cum ualida manu in eius obsequium ueniret.
Garipaldus autem, postquam Godeberto domino suo consiliatus fuerat, ut intra palatium Ticini Grimoaldum hospitio reciperet, persuasit domino suo Godeberto ut non aliter quam lorica sub ueste indutus, cum Grimoaldo locuturus adueniret, asserens quia eum Grimoaldus occidere uellet.
rursus idem fallendi artifex ad Grimoaldum ueniens dixit, quod nisi se fortiter prepararet, eum Godebertus suo gladio perimeret, asseuerans Godebertum, quando cum eo ad loquendum ueniret loricam sub ueste gestaret.
quid plura? ad colloquendum die crastina cum uenissent et Godebertum Grimoaldus post salutationem [Charta 156r]amplexatus esset statim sensit quod loricam sub ueste gestaret; nec mora, euaginato gladio eum uita priuauit, regnumque eius et omnem potestatem inuadens sue subdidit dicioni.
quo audito Perthari, qui apud Mediolanum regnabat, quanta potuit uelocitate fugam arripuit atque Scythiam ad Cacanum regem Auarum peruenit.
erat autem quidam paruulus homunculus de propria familia Godeberti; is cum Garibaldum ducem in ipso sacratissimo die paschali ad ecclesiam uenturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens, leuaque manu se ad columellam tugurii tenens, unde Garipaldus uenerat, toto annisu eum in ceruice percussit et protinus caput eius amputauit, qui licet ab his qui cum Garipaldo uenerant interfectus fuerit domini sui mortem ultus est.

[Garufi 128,14 - 128,38 missing]

[Garufi 129,1 - 129,31] [Charta 129] eo tempore, quo Grimoaldus regnum Langobardorum arripuerat, Dagobertus Francorum rex anno regni eius xiiiiiu, circumpositis gentibus nationibusque sibi subiugatis ac per circuitum pace facta, ad pietatem intendit et ut se gratum Deo ostenderet uniuersas pene Gallie ecclesias patrimonii sui heredes instituit.
erat autem in regno eius Pipinus de potentissimis Austrasiorum, familiaritati eius inherens, qui odebat improbos nec se miscebat flagitiosis.
hunc quidam malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum.
sed domini protectus clementia, cuius in obseruanda iustitia sectabatur precepta, [Charta 156v]et insidias paratas euasit et regi utilia suadendo fidelissimus apparuit.
his diebus Donus Romane ecclesie episcopus locum qui Paradisus dicitur ante basilicam beati Petri apostoli candidis et magnis marmoribus strauit.
hac tempestate Francorum exercitus de Prouincia egrediens in Italiam introiuit.
contra quos Grimoaldus cum Langobardis progressus hac arte eos decepit.
fugere quippe eorum impetu simulans, castra simul cum tentoriis et diuersis pariter bonis, precipueque uini optimi copia, hominibus autem uacua reliquit.
quo cum Francorum acies aduenissent, estimantes Grimoaldum cum Langobardis pauore deterritos castra integra reliquisse, mox leti effecti, certatim cuncta inuadunt et cenam affluentissimam instruunt.
qui dum diuersis epulis multoque degrauati uino et somno quieuissent, Grimoaldus super eos noctis medio irruens tanta eos cede prostrauit ut uix pauci ex eis elapsi ad patriam ualuerint repedare.
qui locus ubi hoc gestum est usque hodie riuus Francorum appellatur.
non post multum uero temporis Dagobertus Francorum rex cum rege Grimoaldo firmissime pacis fedus iniit suosque filios Sigibertum quidem Austrasiis, Clodoueum, uero pari dignitate Neustrie prefecit.
his diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, [Charta 157r]Italiam a Langobardorum manu eripere cupiens, Constantinopolim egressus Tarentum applicuit.
hic Italie fines inuasit, omnesque per quas uenerat Langobardorum ciuitates cepit.
ortonam autem atque Luceriam et Ecanam aliasque Apulie ciuitates inuadens, expugnauit, diruit et ad solum usque destruxit.
acerentiam uero propter munitissimam loci positionem capere minime potuit.
deinde cum omni suo exercitu Beneuentum circumdedit et uehementer eam expugnare cepit.
at Romoaldus filius Grimoaldi regis, statim ut imperatoris aduentum cognouit, ad patrem suum direxit obsecrans ut quantocius ueniret, et suo figlio ac Beneuentanis potenter succurreret.
quod Grimoaldus rex audiens, statim cum exercitu Beneuentum properare coepit.
erat autem tunc Beneuentanorum episcopus beatus Barbatus.

[Garufi 129,1 - 129,31 missing]

[Garufi 129,32 - 130,21] metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis aduentum, dimissa Beneuenti obsidione, Neapolim proficiscitur.
postquam uero imperator Neapolim peruenit, unus ex eius comitibus cui nomen Saburrus erat cum uiginti millibus militum direxit, ut cum Grimoaldo pugnaret.
Grimoaldus qui iam Beneuentum aduenerat, hoc audiens uoluit contra [Charta 130] eos proficisci.
cuius filius Romoaldus: non opus est, inquit sed tantum partem nobis de uestro exercitu tribuite et ego, Deo fauente, cum illis pugnabo et cum uicero [Charta 157v]maior gloria uobis ascribetur: factumque est.
cumque utreque partes forti contentione pugnarent, tunc unus de Langobardorum exercitu, qui regium comtum ferre solitus erat, quendam Greculum eodem comto utrisque manibus fortiter percutiens, sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum leuauit.
quod cernens Grecorum exercitus, mox immenso pauore perterritus, in fugam conuertitur magnaque pernicie cesus, fugiens mortem, Langobardis uictoriam peperit.
ita Saburrus dux exercitus Grecorum cum paucis remeans ignominiam deportauit.
Romoaldus uero patrata uictoria, Beneuentum ad patrem gaudens cum triumpho remeauit.
imperator itaque iracundiam corde conceptam in suos, hoc est in Romanos, conuertit.
moxque Romam pertendit et a Uitaliano papa honorifice susceptus, primo quidem die optulit beato Petro pallium auro textum, in crastinum uero per duodecim continuos dies, quos ibi resedit, ommia que fuerant antiquitus in ornamentum ciuitatis ex ere instituta deponi iussit, in tantum ut etiam basilicam beate Marie Pantheon antiquitus uocatam discooperiret tegulasque ex ere factas exinde auferret, easque cum aliis ornamentis Constantinopolim inde transmitteret.
qui tamen ubi Siciliam attigit, meritum pretium tantarum iniquitatum luit.
nam eiusdem insule [Charta 158r]incolas Calabrieque ac Sardinie atque Africe afflictionibus tam grauissimis attriuit, ut uxores a maritis et filii a parentibus separati duram cogerentur perpeti seruitutem, mansitque in Sicilia ab indictione uii usque in xii.
igitur imperator suis, quam hostibus infestior, a militibus eius seuitiam execrantibus in balneo interficitur, nec longo post tempore Uitalianus papa diem obiit.

[Garufi 129,32 - 130,21 missing]

[Garufi 130,22 - 130,27] cui successit Adeodatus natione Romanus, ex monacho de patre Iobiniano, seditque annis iiiiiu, mensibus ii.
hic autem mitissimus erat ac benignissimus et cunctos homines libenter excipiebat ad se uenientes a maiore usque ad minorem.
peregrinis pie compassionem exhibebat, et quod ab eo unusquisque postulabat sine dubio impetrabat.
huius quoque diebus tante pluuie extiterunt ut denuo legumina nascerentur et ad maturitatem peruenirent.
et hic sepultus est ad beatum Petrum.

[Garufi 130,22 - 130,27 missing]

[Garufi 130,28 - 130,31] huic uero successit Donus natione Romanus ex patre Mauricio, seditque annis u mensibus u.
huius temporibus mense augusto apparuit stella splendidissima a parte orientis, a galli cantu usque mane, mensibus iii, cuius radii celos penetrabant.
et hic sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 130,28 - 130,31 missing]

[Garufi 130,32 - 131,19] successit autem ei Agatho natione Siculus, seditque annis ii, mensibus ui.
hic autem benignus fuit ac mansuetus et omnibus hylaris atque [Charta 158v]iucundus. cuius temporibus indictione octaua, mense iulio, luna pertulit eclypsim statimque mortalitas grauissima subsecuta est.
hic autem Agatho dum Constantinopolim causa componende pacis inter Langobardos et imperatorem ueniret, obuium habuit in porta ciuitatis leprosum, cui cum osculum dedisset, statim a lepra mundatus est.
at uero Grimoaldus Longobardorum rex, nono die post fleuotomum brachii, accepto arcu columbam sagittare nisus, eius brachii uena dirupta est.
cui, [Charta 131] ut fertur, medicis uenenata medicamina superponentibus, ipse mortuus est.
hic in edicto, quod Rothari rex composuerat, aliqua capitula legis que utilia sunt, adiecit.
fuit autem corpore ualidus, audacia primus, caluo capite, barba prominenti, non minus consilio, quam uiribus decoratus.
cuius corpus sepultum est in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem ciuitatem construxit.
hic post mortem Ariperti regis expleto iam uno anno et mensibus tribus, Langobardorum regnum inuasit, regnauitque annis nouem.
igitur Pertari filius Ariperti regis, de quo supra diximus, qui prius in Sithia exulauerat, postea uero in Gallia cum de Gallia nauem ascenderet ut in insulam Britannie et ad regem Saxonum transmearet, aut longe a litore uox au[Charta 159r]dita est. uos, qui in naui estis, dicite Perthari, ut reuertatur in patriam suam, quia tertia dies est hodie qua Grimoaldus ab hac luce subtractus est.
quo audito Perthari, quamuis neminem uideret, statim tamen reuersus est et exinde ad patriam tendens, mense tertio post mortem Grimoaldi in regnum leuatus est.
erat autem Perthari rex uir pius, fide catholicus, iustitie tenax pauperumque largissimus nutritor.
qui statim Beneuentum misit et Rodelandam suam coniugem et Cunipertum filium eius reuocauit.
qui ut regni iura suscepit, in loco unde olim fugerat, iuxta Ticinum construxit monasterium in honorem sancte uirginis et martyris Agathe, in quo multas uirgines congregauit rebusque pariter ac ornamentis didauit.
regina uero eius uxor basilicam sancta Dei genitricis et uirginis Marie que ad Perticas appellatur, miro opere condidit ornamentisque decorauit.

[Garufi 130,32 - 131,19 missing]

[Garufi 131,20 - 131,37] interea Dagobertus Francorum rex, profluuio uentris laborans, circa fluuium Sequanam haud procul a Parisiis diem clausit extremum.
cuius corpus in ecclesia sancti Dionysii martyris sepultum est.
fuit autem Dagobertus rex admodum cautus, ingenio astutus, circa beneuolos et sibi fideles mansuetus, rebellibus autem ac perfidis ualde terribilis; exercitis corporis maximeque uenationi deditus, atque in omni agilitate corporea strenuus; periti[Charta 159v]a quoque atque uirtute in bello preualidus.
at eo tempore quo ipse defunctus est, eadem hora cuidam solitario in quadam insula Sicilie degenti, qui Iohannes dicebatur Eremita, cum se sopori dedisset, haud procul in pelago deformes truculente facie demones uinctum regem Dagobertum per spatia maris agitantes inflictisque insuper uerberibus ad Uulcania loca trahentes.
qui distentus cruciatibus, inter agitationes et ueruera, quorumdam sanctorum audiebatur postulare suffragia.
cum repente aperto celo, inter fulmina in fluctus cum fragore ruentia, uisi sunt descendisse uiri decore nitentes mirabili.
requirere solitarius cepit ab eis qui essent.
qui dixerunt se esse illos quos Dagobertus ad suum uocauerat solatium; Dionysium uidelicet ac Mauricium martyres nec non et Martinum confessorem.
hi ereptam demonibus animam, secum ad aethera leuauerunt canentes hunc Psalmum: beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, habitauit in atriis tuis.
hec uir ille uenerabilis Iohannes Ansoardo defensori Pictauensis ecclesie, qui tunc euectu nauali partes peragrabat Sicilie retuli se uidisse.
qui sine mora in Gallias reuersus, hec sancto Audoeno narrauit.

[Garufi 131,20 - 131,37 missing]

[Garufi 131,38 - 132,34] anno dominice incarnationis dcluiii.
Constantinus filius Constantis superioris regis, [Charta 132] post mortem patris habenas imperii accepit.
huius quidem [Charta 160r]anno xuii Sarraceni Siciliam inuadunt et preda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt.
eodem anno Agatho papa ex rogatu imperatoris ipsius misit legatos suos Constantinopolim, in quibus erat Iohannes Romane ecclesie tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum.
qui benignissime suscepti a Constantino catholico, iusti sunt remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide uera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum quos petebant libellis.
Adfuere autem episcopi cl, presente Georgio patriarcha regie urbis, nec non et Antiochie Machario.
hi autem unam uoluntatem et operationem astruebant in Christo, falsantes patrum catholicorum dicta perplurima.
finito autem conflictu Georgius conuictus est.
Macharius uero cum suis sequacibus simul et predecessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Petro, Paulo et Pyrrho anathematizatis, et in locum eius Theophanius abbas de Sicilia Antiochie episcopus factus; tantaque gloria legatos catholice pacis comitata est ut Iohannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, dominica octaua pasche missam publicam in ecclesia sancte Sophie coram principe et patriarcha celebraret.
hec est sexta synodus uniuersalis Constantinopoli celebrata et greco sermone conscripta, temporibus pape Aga[Charta 160v]thonis, exequente ac residente principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolice sedis et episcopis cl residentibus.
prima enim uniuersalis synodus in Nicea congregata est contra Arrium cccxuiii patrum, temporibus Iulii pape sub Constantino principe.
secunda in Constantinopoli cl patrum contra Macedonium, et Eudoxium, temporibus Damasi pape et Gratiani principis quando Nectarius eiusdem urbis est ordinatus episcopus.
tertia in Epheso cc patrum contra Nestorium Auguste urbis episcopum sub Theodosio magno principe et papa Celestino.
quarta in Chalcedone dcxxx patrum sub Leone papa, temporibus Marciani principis, contra Theodorum et omnes hereticos, qui beatissimam Mariam solum hominem non Deum et hominem genuisse affirmabant.
in qua synodo catholice est constitutum ut beata Maria semper uirgo Theotocos diceretur, quia uere Deum et hominem genuit.
sexta hec de qua in presenti diximus.
quo tempore sancta et perpetua uirgo Christi Ethrida, filia Anne regis Anglorum primo Ecfrido regi coniux data, postquam xii annos thorum incorrupta seruauit maritalem, post reginam, sumpto uelamine sacro.
uirgo sanctimonialis efficitur: nec mora etiam uirginum mater et nutrix pia sanctorum, accepto ad instruendum monasterium loco quem Elege uo[Charta 161r]cant. cuius merita uiuacia testatur etiam mortua caro, que post xuii annos in sepultura cum ueste qua inuoluta est, incorrupta reperitur.

[Garufi 131,38 - 132,34 missing]

[Garufi 133,1 - 133,3] [Charta 133] Constantinus imperator, postquam xuiii annos imperium rexerat, apud Constantinopolim moritur.
cui successit Iustinianus filius eius minor.
interea predictus Agatho Romane ecclesie pontifex diem obiit.

[Garufi 133,1 - 133,3 missing]

[Garufi 133,4 - 133,13] cui successit Leo, qui dictus est iunior, natione Siculus, de patre Paulo, seditque mensibus x.
uir omnium uirtutum meritis decoratus.
erat enim eloquentissimus in diuinis scripturis sufficienter instructus, greca latinaque lingua eruditus atque scolasticus.
cantilena ac psalmodia precipuus, et in corum sensibus subtilissima exercitatione limatus.
bonorum omnium exortator operum, solertissime scientiam plebi florentissimam ingerebat, paupertatis amator, erga inopum prouisionem non solum mentis pietate sed et studii labore sollicitus.
hic et sextam suscepit synodum condemnans ea que eadem synodus condemnauerat.
hic constitutum fecit ut qui ordinatus fuerit archiepiscopus nullam consuetudinem pro usu pallii aut diuersis officiis ecclesie persoluere debeat, aut alius pro hoc accipere qui etiam sepultus est ad beatum Petrum.

[Garufi 133,4 - 133,13 missing]

[Garufi 133,14 - 133,25] huic autem successit Benedictus, cognomento iunior, natione Romanus de patre Iohanne, seditque mensibus x.
hic ab ineunte etate [Charta 161v]sue ecclesie militauit atque sic se in diuinis scripturis et cantilena a puerili etate, et in presbyterii dignitate nomine pariter et operibus exhibuit, ut digne ad pontificatus honorem perueniret; paupertatis namque fuit amator, humilis, mansuetus et omnibus compatientiam habens manumque largissima.
hic instituit ut ad tumulandum Romanum pontificem, omnes eiusdem ecclesie clerici concurrerent, similiter et ipse in eorum faceret obsequiis.
huius temporibus apparuit stella iuxta uirgilias per aliquot dies et noctes, celo sereno inter natalem Domini et epiphaniam omnimodo obumbrata ueluti luna sub nube.
post hec eodem anno, mense martio, mons Uesuuius qui est in Campania eructuauit incendium et omnia circumquaque adiacentia pre cinere ipsius exterminata sunt.
non post multos uero dies idem papa defunctus est et sepultus ad sanctum Petrum apostolum.

[Garufi 133,14 - 133,25 missing]

[Garufi 133,26 - 133,31] successit autem ei Iohannes, natione Syrus, de prouincia Antiochie ex patre Cyriaco, seditque anno i.
uir ualde strenuus atque scientia preditus et omnimodo moderatus.
hic autem iuxta pristinam consuetudinem in ecclesia Saluatoris, que appellatur Constantiniana, electus est temporibus Iustiniani augusti atque in eodem episcopio consecratus a tribus episcopis, uidelicet Hostiense, portuense et Belliternense, sicut predecessor eius Leo papa.
hic etiam librum de pallii digni[Charta 162r]tate composuit.
qui sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 133,26 - 133,31 missing]

[Garufi 133,32 - 134,4] post hunc itaque Conon Thracia oriundus, educatus apud Siciliam, postmodum apud Romanam ecclesiam militans, presbyter effectus, pontificatus honore sublimatus est seditque mensibus xi.
in cuius electione dum ad episcopatum quereretur non minima contentio facta est, eo quod clerus in Petrum archipresbyterum intendebat; exercitus autem in Theodorum presbyterum.
et dum diutius utreque partes sibi non acquiescerent, tandem consilio ducti sacerdotes et clerus unanimiter ingredientes in episcopium Lateranense una cum episcopis, qui tunc ibi aderant, nominatis his tribus personis nutu Dei elegerunt Cononem omnium morum honestate preclarum: in quo uere aspectus erat angelicus, ueneranda canities, fermo uerus, prouecta etas, simplex animus, quieti mores, religiose uite, qui se numquam aliquando in causis actuque seculari commiscuerat; et e uestigio [Charta 134] itaque omnes iudices una cum primatibus exercitus pariter ad eius salutationem uenientes in eius laude omnes simul acclamauerunt.
cuius electionem Iustinianus imperator filius Constantini gratuita confirmauit assensione.
Conon itaque longa infirmitate detentus diem obiit sepultusque est ad beatum Petrum apostolum.

[Garufi 133,32 - 134,4 missing]

[Garufi 134,5 - 134,23] cui successit Sergius, natione Syrus, Antiochie regionis ortus ex patre Tiberio in Panormo Sicilie seditque annis xiii mensibus uiii.
hic Romam ueniens [Charta 162v]sub Adeodato pontifice inter clerum Romane ecclesie connumeratus est.
et quia studiosus erat in officium cantilene, acolitus factus est, qui per ordinem ascendens a Leone pontifice in titulo sancte Susanne presbyter ordinatus est.
hic inpigre per cemiteria diuersa missarum solemnia celebrabat.
defuncto uero Conone apostolice sedis presule, ut fieri assolet, populus Romane urbis in duas partes diuisus est, et una quidem pars elegit Theodorum archipresbyterum, alia uero Paschalem archediaconem.
et quia Theodorus archipresbyter cum populo qui ei fauebat preueniens interiorem partem patriarchii tenuit; Paschalis uero exteriorem partem ab oratorio sancti Siluestri, et basilicam domus Iulie que super campum respicit occupauit.
cumque unus alio locum non cederet, sed utrique immaniter permanerent, ut unus alium superaret inito consilio primati iudicum exercitusque Romane militie, uel cleri plurima pars et presertim sacerdotum atque ciuium multitudo ad sacrum palatium perrexerunt.
et diu pertractantes quis fieri deberet, qualiterue duorum altercantium electorum sopiretur intentio, Deo annuente, in personam denominati Sergii uenerabilis tunc presbyteri concordantes, se contulerunt, eumque de medio populi tollentes in Lateranense episcopium cum laude deduxerunt et sine mo[Charta 163r]ra elegerunt. sicque in sede beati Petri pontifex ordinatus est tempore Iustiniani imperatoris.
Sergius autem papa basilicam Lateranensem reparauit, et ut agnus Dei intra missarum solemnia decantaretur instituit.

[Garufi 134,5 - 134,23 missing]

[Garufi 134,24 - 135,12] preterea Perthari Langobardorum rex cum solus per septem annos regnasset, octauo iam anno filium suum nomine Cunipertum in regno consortem asciuit, cum quo pariter per decem annos regnauit.
qui cum xuii annos primum solus et post cum filio regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est corpusque illius iuxta basilicam domini Saluatoris, quam Aripertus pater eius construxerat, sepultum est.
fuit autem statura decens, corpore pleno, mitis per omnia, et suauis.
huic itaque filius eius Cunipertus in regno successit.
hic cum die quadam in ciuitate Ticini cum stratore suo consilium iniret, quomodo Aldonem, et Grausonem, qui mortem eius consiliati fuerant, uita priuare deberet, repente in fenestra qua consistebant, una de maiusculis musca consedit, quam Cunipertus cultello, quem in manu tenebat ut eam extingueret percutere uolens, eius tantum pedem abscidit.
aldo uero et Grauso dum ad palatium regis consilium nescientes uenirent, cum basilice beati Romani martyris que prope palatium sita est propinquassent, repente eis obuius quidam claudus uno pede truncato ueniens, dixit; quod eos Cunipertus si ad eum pergerent [Charta 163v]occisurus esset. qui hec audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilice confugerunt.
quod dum Cuniperto regi nuntiatum esset, stratorem suum arguere cepit ut quid consilium eius prodere uoluisset; nemo enim alius huic intererat consilio.
cui [Charta 135] strator suus ita respondit: Domine mi rex, tu scis quia postquam hoc consiliati sumus ego a tuo conspectu non exiui: et quomodo hoc alicui dicere potui? tunc da Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos ut quid in locum sanctum confugium fecissent? qui respondentes dixerunt: quia nobis nuntiatum est, quod nos dominus rex occidere uellet.
iterato rex misit interrogans quis fuerit ille qui eis nunciauerit, mandans eis ut nisi ei nuntiatorum proderent, eius gratiam inuenire non possent.
tunc illi, sicut factum fuerat, dicunt: claudum hominem se habuisse obuium, qui unum pedem truncatum habebat et genu tenus crure ligne utebatur, et hunc fuisse interitus sui nuncium.
tunc intellexerunt muscam illam, cui pedem truncauerat, malignum fuisse spiritum et ipsum sua secreta eis prodidis, maxime quidem ut et ipse strator a rege interficeretur.
ipse autem rex statim Aldonem et Grausonem in sua fide ab eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit, et in reliquum eos in loco fidelium ipsumque stratorem charum habuit.

[Garufi 134,24 - 135,12 missing]

[Garufi 135,13 - 135,23] quo tempore Romualdus dux Beneuentanorum congregata exercitus multitudine Tarentum expugnauit [Charta 164r]et cepit, parique modo Brundisium, et omnem illam que in circuitu est regionem sue dicioni subiugauit.
coniux quoque Theuderada foras muros ciuitatis Beneuentane basilicam in honorem beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum Dei monasterium statuit.
ipse autem Romualdus postquam xui annis ducatum gessisset obiit.
post eum uero Grimoaldus filius eius tribus annis populos Samnitum rexit.
defuncto quoque Grimoaldo Gisulphus germanus eius ductor effectus est, prefuitque Beneuento annis xuii.
circa hec tempora cum in castro Cassino, uenientes de CenomannicorumGarufi has an important apparatus note: "Cenomannicorum ab.
scrivendo la forma del gruppo d di Paulus, ui, 2: Celinanicorum c, derivando dal gruppo a l del medesimo testo paolino".
Does this imply that the scribe of c had direct access to the sources of Romualdus (Paulus)? If so, would a and c be independent versions, re-checked on the original sources?
uel Aurelianensium regione Franci, atque uenerabilis patris Benedicti, pariterque eius germane uenerande Scholastice ossa auferentes, in suam patriam deportarunt, ubi sigillatim duo monasteria in honorem eorum constructa sunt.

[Garufi 135,13 - 135,23 missing]

[Garufi 135,24 - 135,31] tunc quoque temporis Sarracenorum gens ex Egypto in Africam cum multitudine pergens, obsessam Carthaginem cepit, captamque crudeliter depopulata est et ad solum usque prostrauit.
Iustinianus igitur imperator, de quo supra diximus, postquam Romanorum regnum suscepit eius per decem annos gubernacula tenuit.
hic Africam a Sarracenis abstulit et cum eisdem pacem terra marique fecit.
hic etiam Sergium Romanee cclesie pontificem iussit exilio relegari, quod diuina clementia peragere nequiuit.
obiit autem papa Sergius indictione xiiiiiu et sepultus est apud beatum Petrum apostolum.

[Garufi 135,24 - 135,31 missing]

[Garufi 135,32 - 136,4] cui successit Iohannes, [Charta 164v]natione Grecus, seditque annis iii, mensibus ii.
interea Iustinianus Constantinopolitanus imperator propter culpam perfidie, gloria regni priuatus, exul in Ponto secedit.
at Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno priuauit, regnumque romanorum tribus annis regens, Iustinianum exulem in Ponto reseruauit.
rursum Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius inuasit et eum toto quo ipse regnauit tempore in custodia tenuit per uii uidelicet annos.
quo tempore Gisulphus dux Be[Charta 136]neuenti cum Langobardis in Campaniam uenit deuastans eam et incendens multasque depredationes faciens, quamplures cepit captiuos.
Iohannes uero iam dictus pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis uniuersos captiuos redemit et hostes ad propria repedare fecit, qui etiam sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 135,32 - 136,4 missing]

[Garufi 136,5 - 136,7] Iohanni uero successit alius Iohannes, natione Grecus de patre Platone.
hic fecit oratorium sancte Dei genitricis opere pulcherrimo in ecclesia beati Petri apostoli, et hic sepultus est ad sanctum Petrum.

[Garufi 136,5 - 136,7 missing]

[Garufi 136,8 - 136,10] post hunc Sisinnius, natione Syrus, ex patre Iohanne sedit dies xx qui repentina morte defunctus sepultus est ad sanctum Petrum.
hic constituit ut quinta feria misse decantarentur.

[Garufi 136,8 - 136,10 missing]

[Garufi 136,11 - 136,21] huic autem successit Constantinus, natione Syrus, ex patre Iohanne, seditque annis xi.
inter hec Cunipertus cunctis amabilis princeps, postquam xii annos Langobar[Charta 165r]dorum regnum post patrem solus obtinuit, ab hac luce subtractus est.
hic in campo, qui Coronate dicitur ubi bellum contra Alays gessit, construxit monasterium in honorem beati Georgii martyris.
fuit autem uir elegans et omni bonitate conspicuus audaxque bellator.
regnumque Langobardorum Liutperto adhuc puerilis etatis reliquit.
qui post menses uiii et annum unum et menses octo ab Ariperto interfectus est, Ansprandus eius oppressione in exilium relegatus est.
Aripertus igitur Langobardorum regnum arripuit.
hic autem multas curtes et patrimonia Alpium Cotiarum, que quondam ad ius pertinebant apostolice sedis sed a Langobardis multo tempore fuerant ablata, restituit iuri eiusdem sedis et hanc donationem aureis literis scriptam Romam direxit.

[Garufi 136,11 - 136,21 missing]

[Garufi 136,22 - 137,16] at uero Dagoberto, de quo supra diximus, Francorum rege defuncto filius Sigibertus quidem in Austria, Clodoueus uero qui et Lodouicus nominatur in Neustria regni gubernacula susceperunt.
Clodoueus autem rex accepit uxorem de genere Saxonum, nomine bathildem, omnique ingenio strenuam de qua tres suscepit filios uidelicet: Clotharium Childericum atque Theodericum.
fuit autem ipse Clodoueus omni spurcitie deditus, fornicarius, illusor feminarum, gule et ebrietati atque luxurie dedito, dicto factoue contentus.
huius uite et finis nichil dignum ystoria recolit propter que omnia Pipinus sub Dagoberto maior domus eum deserens, ad Sigibertum [Charta 165v]se contulit. decedente prefato Chlodoueo, qui regnauit annos xui, Franci Chlotharium seniorem puerum ex tribus regem sibi statuunt, cum ipsa regina matre regnaturum, quique regnauit annis iiiiiu.
quo uita decedente Theodericus frater eius eleuatus est in regnum Francorum.
erat autem ipse leuis omniaque [Charta 137] nimium incaute peragebat.
sub his diebus beatus Audoenus Rothomagensis episcopus plenus dierum ac uirtutibus preclaris migrauit ad Dominum.
eo tempore Pipinus iunior filius ansegisi, decedentibus regibus, in Neustria dominabatur et post hec sub Theoderico rege cepit esse princeps regiminis et maior domus.
huic erat uxor nobilissima, nomine Plectrudis, ex qua genuit duos filios, nomen uni Drocus, minor uero uocabatur Grimoaldus.
prefatus uero Theodericus regnauit annis xuiiiiix.
post cuius obitum Chlodoueus filius eius puer mortuus est regnauitque annis ii.
Childebertus autem frater eius uir inclytus in regno statuitur.
huius temporibus Grimoaldus Pipini principis filius in aula regis Childeberti maior domus effectus est.
sub idem fere tempus Pipinus multa bella gessit contra Sueuos, et quamplurimas gentes.
mortuus est autem Drocus filius eius.
habuit quoque prefatus princeps filium ex alia uxore, nomine Carolum, uirum elegantem, egregium, atque utilem.
tunc Childebertus rex iustus migrauit ad Dominum anno regni eius xuii regnauitque Dagobertus filius eius [Charta 166r]pro eo. eo tempore Pipinus mortuus est, et qui propter animi mansuetudinem et iustitie seruatam equitatem a cunctis dilectus est, obtinuitque principatum annis xxuii et dimidio.
cuius principatui Grimoaldus filius eius maior domus successit, qui erat pius modestus et iustus.

[Garufi 136,22 - 137,16 missing]

[Garufi 137,17 - 138,4] anno dominice incarnationis dccuii.
Iustinianus supradictus, qui amisso principatu Constantinopolitano in Ponto exulabat, auxilio regis Wulgarorum imperium una cum Tiberio filio suo recipiens, occidit omnes qui se exularant et Leonem qui locum eius usurpauerit, nec non et successorem eius Tiberium iugulari fecit.
Gallinicum patriarcham, cuius consilio fuerat eiectus, erutis oculis Romam misit et dedit episcopatum Cyro qui erat in Ponto abbas eumque alebat exulem.
hic Constantium papam ad se uenire fecit, quem honorifice suscepit ac remisit, ita ut die dominica missas sibi in ecclesia sancte Sophie facere rogans, communionem de manu eius accepit, prostratusque in terram pro suis peccatis eum intercedere postulans, cuncta ecclesie priuilegia renouauit; qui cum exercitum mitteret in Pontum, prohibente papa Romano, ad comprehendendum Philippicum quem ibi religauerat conuersus omnis exercitus ad partem Philippici fecit eum ibidem imperatorem, reuersusque cum eo Constantinopolim pugnauit contra Iustinianum ad duodecimum ab urbe miliarum, [Charta 165r]et uicto atque occiso Iustiniano postquam imperium annos ui tenuerat, omnibus quippe erat exosus regnum eius suscepit Philippicus.
igitur Philippicus qui et Bardanis dictus est postquam imperiali dignitate confirmatus est Cyrum, de quo diximus, de pontificatu eiecit, eumque ad gubernandum abbatis iure monasterium in Pontum ire precepit.
idem Constantino pape misit litteras praui dogmatis, quas ille cum apostolice sedis concilio respuit, et huius rei causa fecit picturas in porticum sancti Petri que acta sanctarum sex synodorum uniuersalium continerent.
nam huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Philippicus iusserat auferri.
quapropter idem pontifex Constantinus simul cum populo Romano statuit ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidi susciperent; unde nec eius effigies in ecclesia introducta est nec nomen ad missarum solempnia.
contra hunc [Charta 138] Philippicum postquam uno anno et mensibus sex imperauerat, Anastasius, qui et Arthemius dictus est, insurgens, eum regno expulit oculisque priuauit nec tamen occidit.
hic Anastasius litteras Constantino pape Romam direxit, quibus se fautorem catholice fidei et sancti sexti concilii predicatorem esse docuit tenuitque imperium annis iii.

[Garufi 137,17 - 138,4 missing]

[Garufi 138,5 - 138,19] qui dum suis esset exosus, exercitus eius elegerunt Theodosium imperatorem.
Theodosius uero [Charta 167r]contra eumdem Anastasium ueniens, apud Niceam ciuitatem graui prelio eum uicit, datoque exercitui sacramento clericum fieri ac presbyterum fecit ipsum ordinari.
ipse autem Theodosius ut imperium accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe imagines illas uenerandas, in qua sancte sex synodi erant depicte et a Philippico fuerant deiecte, pristino in loco erexit.
regnauitque Theodosius anno i.
interea Constantinus papa diem obiit anno dominice incarnationis dcxcuiiiiix indictione u et successit ei Gregorius natione Romanus ex patre Marcello, seditque anno xui mensibus ix.
fuit autem temporibus Anastasii et Theodosii Leonis atque Constantini Augustorum.
fuit quidem Gregorius uir castus, diuine scripture eruditus, loquela facundus, animo constans, ecclesiasticorum errorum destructor, et contrarius ac fortissimus inpugnator.
cuius imperatoris tempore per indictionem xii, mense ianuarii per x dies stella, que anthifer uocatur, cum radiis in celo apparuit in occidente, cuius radii partem Aquilonis aspiciebant et usque ad medium celum se extendebant.
hic per Bonifacium monachum et episcopum gentem Germanorum sedentem in tenebris et umbra mortis doctrina lucis conuertit ad Christum.

[Garufi 138,5 - 138,19 missing]

[Garufi 138,20 - 139,16] eo tempore postquam iu annis apud Baioariam exulasset Ansprandus, de quo supra diximus, tandem cum exercitu Baioariorum regis, [Charta 167v]Italiam uenit, pugnauitque cum Ariperto Langobardorum rege, et facta est ex utraque parte magna populorum strages; et quamuis extremum nox prelium dirimisset et uictori Ariperto Baioarii terga prebuissent, eadem nocte Aripertus extinctus est.
regnauit autem cum patre Dagimbertosee important Garufi apparatus note: "Daginberto b e Sasso.
r.
copia male Paulus, loc.
cit.
che ha: Ragimperto".
the locus citatus is Paulus, vi xxxv.
siue solus usque ad annum duodecimum, fuitque uir pius et elemosynis deditus, iustitie amator, in cuius tempore ubertas nimia extitit.
denique post Ariperti funus, Ansprandus Langobardorum regnum potitus est, qui tres solummodo mentes regnauit, uir per omnia egregius et cuius sapientie rari equandi sunt.
cernentes Langobardi huius interitum Liutprandum filium eius in regali constituunt solio.
Liutprandus uero cum in regno confirmatus esset suo donationem patrimonii Alpium Cotiarum, quam Aripertus rex fecerat et ille repetierat, ex ammonitione uenerabilis pape Gregorii Romane ecclesie confirmauit.
hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, Rauennam quoque obsedit cepitque.
tunc Tyberis fluuius alueo suo egressus multa Romane fecit exitia ciuitati; ita ut in uia Lata ad unam et semis staturam hominis excederet aqua, et a porta sancti Petri usque ad pontem Moluium aque se coniungerent.
mansit autem septem diebus.
interea Theodosio apud Constantinopolim imperatore [Charta 139] defuncto, Leo, cognomento Surus, cum Constan[Charta 168r]tino persecutore dum imperiali dignitate sublimatus esset, sanctorum imagines apud Constantinopolim deponi atque incendi iussit.
quod non solum per totam imperii sui ditionem, sed et Romano pontifici mandauit similia facere si gratiam imperialem habere uellet.
sed pontifex non solum hoc facere contempsit, uerum etiam communione priuauit.
attamen idem imperator tam ui quam blandimentis habitantes Constantinopolim compulit, ut ubicumque haberentur imagines tam Saluatoris quamque sancte Dei genitricis, uel omnium quoque sanctorum sibi exhiberentur; sicque illas in medio ciuitatis congregari fecit et igne cremari.
et quia plerique ex populo tale scelus fieri prepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii corporis parte mutilati sunt, regnauitque Leo annis ix.
quo tempore Sarraceni immenso cum exercitu Constantinopolim uenientes, triennio ciuitatem obsederunt, donec ciuibus multa constantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore ac pestilentia perierunt, ac sic perpessi obsidione abscesserunt.
qui inde egressi Wulgarorum gentem, que est super Danubium, bello aggrediuntur et ab his quoque uicti refugiunt ac naues petunt suas.
quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurim eorum mersi siue confractis per littora nauibus sunt necati.

[Garufi 138,20 - 139,16 missing]

[Garufi 139,17 - 139,19] interea Constantinolim ccc milia hominum [Charta 168v]utriusque sexus pestilentia perierunt. germanus patriarcha non consentiens imperatoris errori, a propria sede depulsus est et in loco eius Anastasius presbyter, qui fuerat imperator, patriarcha ordinatus est.

[Garufi 139,17 - 139,19 missing]

[Garufi 139,20 - 139,23] Liutprandus quoque Langobardorum rex audiens quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa sedarent ubi ossa sancti Augustini episcopi propter uastationem barbarorum olim ab Hyppone translata et honorifice fuerant condita, misit et dato pretio accepit et transtulit ea in Ticinis, ibique cum debito tanti patris honore recondidit.

[Garufi 139,20 - 139,23 missing]

[Garufi 139,24 - 140,13] quo tempore defuncto Gisulfo Beneuentanorum duce, Samnitum populum Romualdus filius eius regendum suscepit.
his autem diebus Franci in Francos inuicem irruunt ac sese mutuo dirissima cede prosternunt.
interea Dagobertus Francorum rex egrotans mortuus est, regnauitque annis u, Franci autem inuidentes Carolum Danielem quemdam clericum cesarie capitis crescente in regno stabiliunt atque Chilpericum nuncupant; eumque cum exercitu contra Carolum dirigunt.
Carolus itaque contra eos dimicans uictor extitit, uastans regiones usque Ardennam siluam et usque Renum, uel Coloniam, ibique seditionem intulit et ipsam ciuitatem cepit, statuitque sibi regem Clotharium nomine qui non multo post mortuus est.
Chilpericus [Charta 196r]autem et Eudo dux contra Carolum mouentes exercitum ueniunt; contra quos Carolus occurrit intrepidus Parisius ciuitate, Sequane fluuio transito usque Aurelianis peruenit, debellans eosque deuincens.
post hec ipse quidem Chilpericus mortuus est anno quinto et dimidio regni eius.
Franci uero Theodericum filium Dagoberti iunioris regem super se statuunt.
per idem tempus rebellantibus Saxonibus, Carolus princeps [Charta 140] ueniens preoccupauit illos debellansque illos reuertitur. sub hisdem diebus, euoluto anni circulo, collecto agmine Renum fluuium transiit Alamannosque et Sueuos lustratur et Danubium usque accessit, illoque transmeato fines Bangarenses occupauit, subacta illa regione ac pretio multo sublato ab hostibus qui patriam depopulati fuerant, iterum remeauit ad propria.
Eudo igitur Baioariorum gentis dux cernens se superatum, gentem perfidam Sarracenorum ad auxilium suum contra Carolum principem excitauit.
qui egressi cum rege suo, Abdirama nomine, Garonnam transeunt usque Burdigalem consumptis populis ecclesiisque crematis usque Pictauis profecti sunt cum uxoribus ac liberis quasi Galliam possessuri, quorum erat innumera multitudo.
contra quos Carolus princeps audacter aciem instruxit, ac super eos belli[Charta 169v]gerando irruit tentoria eorum subuertit, et fortiter cum eis dimicauit.
interfecto rege eorum Abdirama exercitum eius prostrauit atque deuicit, uictorque de hostibus triumphauit; in ipsa namque pugna ut fertur ex Sarracenis ccclx milia, ex Francorum parte mcl ceciderunt.
post hec autem Eudo mortuus est.

[Garufi 139,24 - 140,13 missing]

[Garufi 140,14 - 140,29] anno dominice incarnationis dccxuii indictione xiiiiiu.
Gregorius Romane sedis pontifex defunctus est et sepultus ad sanctum Petrum.
cui successit alter Gregorius, natione Syrus, ex patre Iohanne, seditque annis x mensibus uii.
hic autem erat uir mitissimus et ualde sapiens, in diuinis scripturis sufficienter instructus, greca latinaque lingua eruditus, atque disertus, in sensibus diuinarum scripturarum subtilissima exortatione elimatus, exortator omnium bonorum plebique florentissima catholice fidei ac salutaria predicans, corda fidelium dicto factoque corroborans, orthodoxe ac catholice fidei emulator atque defensor fortissimus, christianam religionem diligenter complectens, paupertatis amator, erga inopum prouisionem non solum mentis pietate, sed et studii labore sollicitus, captiuorum redemptor et debitorum, orphanis quoque et uiduis cum omni diligentia largiter necessaria tribuens.
quamobrem, Deo fauente, non solum ad sacrum presbyteratus ordinem peruenit, sed etiam dum in exequio sui [Charta 170r]decessoris ante feretrum eius fuisset inuentus, omnis Romanus populus a magno usque ad paruum diuina inspiratione subito permoti, per uim auferentes eum, in pontificatus ordinem elegerunt, tempore Leonis et Constantini imperatorum.
hic autem Gregorius Leonem imperatorem, qui sacras imagines destruere nitebatur, excommunicauit et regno priuauit.

[Garufi 140,14 - 140,29 missing]

[Garufi 140,30 - 141,5] hic idem, cum Roma obsideretur a Liutprando Langobardorum rege, misit nauali itinere claues confessiones sancti Petri et Carolo principi rogans ut Romanam ecclesiam a Langobardis liberaret; noluit enim ab imperatore Constantinopolitano, quem admodum fuerat hactenus consuetudo, auxilium petere.
tum quidem quia propter sacras imagines, uelut supra dictum est, excommunicatus erat et in eodem errore perseuerans nec penituit.
tum uero quia per multa tempora, prout supra notatum est, a Sarracenis obsessus ipsam etiam regiam ciuitatem in qua manebat defendere nequibat.
hec itaque causa fuit quare Constantinopolitani imperatores patrocinium Romane ecclesie amiserunt.
circa hec tempora Carolus princeps pepigerat fedus cum Liutprando Langobardorum rege, eique Pipinum unum [Charta 141] suum misit, ut eius iuxta morem capillum primus succideret.
quod ille gratissime complens eius cesariem succi[Charta 170v]dit. sicque pater eius spiritualis effectus, multis eum ditatum muneribus natum genitori remisit.
huius igitur amicitie Carolus princeps confisus, misit eidem regi rogans ut causa sue dilectionis ab urbis obsidione se cederet et Romanam ecclesiam non inquietaret.
rex itaque compatris postulationi gratanter annuit.

[Garufi 140,30 - 141,5 missing]

[Garufi 141,6 - 141,29] sequenti uero anno Carolus princeps regionem Burgundie et Lugdunum Gallie, Ligerim quoque fluuium transiens, usque Garonnam, uel urbem Burdigalensem, uel Castroblauiam cum urbibus, ac suburbanis eorum sibi subegit, anno eiusdem principis xxuiiiiix.
et a passione Domini annis dccxxxu.
subegit quoque et Frisones circa maritima habitantes; Wandalos etiam gladio et igne deuastantes Galliam deuicit, exterminans ac de totis Galliarum finibus proiciens; itemque rebellantibus Saxonibus, qui circa Renum fluuium consistunt, Renum amnem sagaci intentione transmeauit, maxima ex parte regionem illam ditissimam strauit gentemque iliam seuissimam ex parte tributariam esse precepit et quamplurimos obsides ab eis recepit.
per idem tempus Sarracenorum exercitus Galliam introiens multas deuastationes fecit, contra quos Carolus apud Auennionem urbem dimicans urbem ipsam cepit, [Charta 171r]hostes prosternens trucidauit, Rodanum fluuium cum exercitu suo transiit, Gothorum fines penetrauit atque Narbonam usque peraccessit; ipsam quoque urbem obsedit.
Sarraceni itaque urbe egressi fortiter contra eum dimicarunt illisque mutuo conflegentibus, Sarraceni deuicti atque prostrati uidentes regem suum, nomine Athima, interfectum in fugam lapsi terga uerterunt: Franci eos usque mare insequentes, super eos insiliunt suffocantesque in aquis interimunt.
non multo post tempore Sarraceni iterato Gallorum fines ingressi usque ad Prouinciam perueniunt, et capta Arelate omnia circumquaque demoliti sunt.
tunc Carolus ut uidit innumeram multitudinem Sarracenorum legatos suos ad Liutprandum Longobardorum regem sibi karissimum misit, auxilium ab eo contra Sarracenos deposcens.
qui nihil moratus cum ingenti Longobardorum exercitu ad eius adiutorium properauit.
commisso itaque prelio tanta eos cede prostrauerunt, quod penitus eos ab illis regionibus deleuerunt.
Liutprandus uero multis ab amico ditatus muneribus cum omni suo exercitu ad Italiam rediit, in qua multas per singula loca ecclesias instruxit rebusque plurimis ditauit.

[Garufi 141,6 - 141,29 missing]

[Garufi 141,30 - 142,17] Rome uero Gregorio papa defuncto et in ecclesia beati Petri sepulto, successit [Charta 171v]ei Zacharias, natione Grecus, ex patre Policronio, seditque annis x mensibus uii.
uir mitissimus atque suauissimus omnique bonitate ornatus, amator cleri et totius populi, tardus ad irascendum et uelox ad miserendum, nulli malum pro malo reddens, suis etiam persecutoribus [Charta 142] bona pro malis reddidit. hic inuenit totam Italiam ualde turbatam simul et ducatum Romanum, persequente Liutprando Langobardorum rege, ac Romane ecclesie iura auferente.
tantam uero Deus omnipotens huic Zacharie pape gratiam contulit ut etiam pro salute populi animam ponere non dubitaret.
qui prius missa legatione ad eundem regem Liutprandum, post ipse ueniens, salutaria illi uerba predicauit.
cuius sancti uiri admonitionibus inclinatus prenominatus rex ciuitates Romane ecclesie aliaque iura pertinentes eidem ecclesie, que per triginta annos ablate fuerant, reddidit et pace facta cum ducatu Romano ipse rex in uiginti confirmauit anni, sed et captiuos omnes quos ex diuersis prouinciis Romanorum tenebat eidem pontifici redonauit.
eodem uero die dominico post peracta missarum solemnia, eundem regem ad prandium ipse beatissimus pontifex cum omni alacritate inuitauit ut cum apostolica benedictione ac dilectione firmaret: sicque reuersus est ipse pontifex.
uniuersus itaque Italie populus in xx annorum spatium inita pace quieuit.
hic autem pontifex magni meriti et sanctitatis uir [Charta 172r]clerum suum ualde dilexit, utpote pater et bonus pastor omnes amplectens et utiliter fouens et neminem eorum tribulare uel angere permittens.
hic autem precepit ut filii compatrum se in matrimonium non coniungerent.
huius quippe temporibus in magna securitate et letitia populus a Deo illi commissus degens uixit.

[Garufi 141,30 - 142,17 missing]

[Garufi 142,18 - 142,30] Liutprandus uero Langobardorum rex iam etate maturus obiit anno regni eius xxxi.
mensibus uii.
iste quoque Langobardorum leges adauxit.
fuit autem hic multe sapientie uir, consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli prepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator, peruigil, elemosynis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis equandus nutritor gentis, iuris amator, legumque augmentator, plus semper in orationibus quam in armis confidens, maxima cura amicitiam amicorum custodiens.
cui in regno eius Ildeprandus nepos eius successit, qui uii euolutis mensibus post eum obiens regnum Rachisi, qui dux eius fuerat, reliquit.
iste quidem fuit pius atque omnibus amabilis et largus in donis plurimis.
ad quem Zacharias papa missa relatione, continuo ob reuerentiam apostolorum eius precibus inclinatus, inita pace, uniuersus Italie quieuit populus.
hic autem Rachis rex, postquam regnauit annis quatuor et mensibus ix, deuoto animo regalem dignita[Charta 172v]tem relinquens, Deo seruiturus cum uxore et filiis monachus effectus est.
iste quoque aliqua in edicto capitula legis adiunxit.

[Garufi 142,18 - 142,30 missing]

[Garufi 142,31 - 142,33] huic itaque Aistulphus in Langobardorum regnum frater eiusdem Rachisis rex instituitur.
hic autem erat astutissimus et ferox qui, postquam regni gubernacula suscepit, cepit iuri Romane ecclesie pernimium infestus esse; nam eius iura sibi uendicabat.

[Garufi 142,31 - 142,33 missing]

[Garufi 143,1 - 143,16] [Charta 143] interea Carolus memoratus princeps, febre correptus consilio optimatum suorum petito, filiis suis regna diuidit.
primogenitum itaque filium, Carlomannum nomine, Austria et Suauia, que nunc Alamannia dicitur, sublimauit.
alteri uero filio ianiori, Pipino nomine, Burgundiam, Neustriam et Prouinciam premisit.
obiit autem Carolus princeps Carisiaco uilla super Isaram fluuium, anno incarnati uerbi dccxli sepultusque est Parisiis in ecclesia sancti Dionysii martyris.
rexit autem utraque regna annis xxxu.
habuitque idem Carolus filium alium de priore uxore, nomine Griphonem, qui post mortem patris pleraque fratribus bella intulit, Saxones quoque contra eos sollicitauit.
Carlomannus autem et Pipinus frater eius iuncta manu Saxoniam ingressi sunt et Theodericum primarium gentis ipsius in deditionem acceperunt.
eodem anno Carlomannus, quod diu antea uouerat, dimissa expeditione regnum fratri suo [Charta 173r]Pipino cognognomento paruo, relinquens, ipse Romam uenit ibique dimissa seculari gloria ad monasterium sancti Benedicti, quod est in Casino castro, Deo seruiturum se statuit monasticum habitum suscipiens.
Pipinus itaque Burchardum Wiziburgensem episcopum et Fuldradum capellanum misit Romam ad Zachariam papam, rogans ut eius auctoritate Francorum rex institueretur.
dataque sanctione sua Romanus pontifex iussit Pipinum regem institui.

[Garufi 143,1 - 143,16 missing]

[Garufi 143,17 - 144,29] anno dominice incarnatione dcclii.
indictione u.
Zacharias papa obiit et sepultus est ad beatum Petrum, cui successit Stephanus, natione Romanus, ex patre Constantino, seditque annis u, mens.
i.
hic post patris sui obitum paruus derelictus, in uenerabili cubiculo Lateranensi pro doctrina apostolice traditionis sub predecessoribus pontificibus permansit.
quem seriatim per ecclesiasticos ordines promouentes, diaconatus in ordine eum ordinauerunt.
defuncto uero Zacharia papa, Stephanum quendam presbyterum in ordine pontificatus cunctus populus sibi elegit et in Lateranense patriarchium intromisit.
qui dum causas disponeret, subito obmutescens, defunctus est.
post hec cunctus populus congregatus in basilica sancte Dei genitricis Marie ad presepe, ubi omnes misericordiam Dei et [Charta 173v]ipsius semper uirginis Marie potentes, bono animo et consona uoce predictum beatissimum uirum sibi elegerunt pontificem, quem omnes sincera mente cum laudis preconiis in basilicam Saluatoris, que appellatur Constantiniana, deportauerunt et exinde uementer patriarchium, iuxta morem eum ibi intromiserunt.
erat enim isdem beatissimus papa amator omnium ecclesiarum Dei, traditionem etiam ecclesiasticam firma stabilitate conseruans, pauperum Christi uelox subuentor, uerbi Dei in magna constantia predicator, pupillorum ac uiduarum uoce manuque fortissimus auxiliator.
hic autem obsecrationibus et muneribus prefatum Aistulphum regem sepissime monuit ut timore Dei ac beati Petri ab infestatione Romane ecclesie desisteret.
qui cum id ullo modo ab ipso impetrare nequisset, tandem ipse papa, spreto iam Constantinopolitano patrocinio, uenit in Gallias ad Pipinum regem per indictionem uii ut se et Romanam ecclesiam a Langobardorum oppressione defenderet; uenit et Carlomannus frater regis iam monachus factus iussu abbatis sui, quoniam Aistulphus rex illum obnixe deprecatus est ut apud fratrem suum precibus Romani pontificis obsisteret ac contrairet.
inuitus tamen hoc fecisse putatur, quia nec ille abbatis sui iussa contempnere [Charta 144] nec abbas ille preceptis regis Langobardorum, qui hoc imperauit, [Charta 174r]audebat resistere audiens itaque Pipinus rex eiusdem pontificis aduentum, obuius ei festinanter aduenit cum Bertrada coniuge et filiis et primatibus cui et uice stratoris ipse pedes iuxta sellam eius ad palatium usque magno cum honore deduxit.
mox idem papa prefatum regem lacrymabiliter deprecatus est ut per caritatis federa causam beati Petri disponeret.
ut autem Stephanus papa a rege Pipino ecclesie Romane firmitatem defensionis accepit, ipsum sacra unctione ad regie dignitatis honorem consecrauit et cum eo duos filios eius Carolum et Carlomannum.
Pipinus itaque rex, postquam bis ac tertio per suos legatos ad Aistulphum regem miserat, admonens ac deprecans pluraque illi munera pollicens ut propria ecclesie restitueret, illeque obstinatus obedire differet tandem suggerente atque insistente Romano pontifice cum ualida manu Italiam ingreditur; resistentibus sibi Langobardis et claustra Italie tuentibus ad ipsas montium clausas cum Langobardis acerrime pugnauit.
cedentibusque Langobardis, Francorum copie difficili labore uictores extiterunt.
Aistulphus uero rex iterum pugnare non ausus in ciuitate Papia a rege Pipino obsessus est.
qui ante obsidionem non soluit quam firmitatis causa pro reddenda Romane ecclesie iustitia obsides [Charta 174v]recepisset; datis uero obsidibus promissisque iure iurando firmatis, ipse quidem Pipinus rex in Gallias reuersus est Stephanum uero papam Romam remisit.
Carlomannus autem monachus frater regis, qui in Uienna ciuitate remanserat, priusquam rex de Italia reuersus est febre correptus diem obiit.
Aistulphus autem Langobardorum rex, quamquam superiores obsides dedisset et de reddenda sancte romane ecclesie iustitia iure iurando obstrictus esset, nihil tamen de promissis opere compleuit.
sed post aliquantum temporis ipse cum Langobardorum exercitu Romanam uenit ad urbem una cum duce suo Desiderio et ex omni parte circumdans quotidie fortiter eam expugnauit, omniaque extra urbem ferro et igne deuastans atque funditus demoliens consumpsit ut urbem caperet.
quod cum regi Pipino per legatos eiusdem Romani pontificis nunciatum esset; Pipinus rex iterum cum exercitu Italiam intrauit et Aistulphum in Papia ciuitate se includentem obsedit: nec ab obsidione destitit usque dum Aistulphus, ab eo compulsus Rauennam ac Pentapolim et omnem Exarchatum Rauenne pertinentem predicto pape reddidit.
his ita peractis Pipinus in Galliam reuersus est.
non post multum uero temporis Stephanus papa diem obiit et sepultus est ad sanctum Petrum apostolum.

[Garufi 143,17 - 144,29 missing]

[Garufi 144,30 - 145,23] cui successit Paulus, natione Romanus, ex patre Constantino, seditque annis [Charta 175r]x, mens i.
hic autem minor germanus Stephani pontificis ab ineunte etate in Lateranensi patriarchio pro eruditione ecclesiastice discipline ab eodem fratre traditus est tempore Gregorii ii iunioris pontificis, et postmodum a Zacharia papa in diaconatus ordinem pariter cum prefato germano suo promotus est.
sed dum isdem frater et antecessor pontifex ad uite extremum pertingeret, illico populus Romane urbis diuisus est, et alii cum Theophylacto archidiacono se tenebant, alii uero eidem diacono concordabant se Paulo.
dum uero (de) hac luce pontifex idem migrasset et in basilica beati Petri sepultus esset, continuo populi congregatio, que cum eodem Paulo erat quoniam ualidior, et fortior erat eum in pontificatus [Charta 145] culmine secundum morem elegerunt; et ita in apostolica sede ordinatus est temporibus Constantini et Leonis imperatorum.
erat enim mitis et ualde misericors, nulli umquam malum pro malo reddens; et si pro tempore per iniquos satellites tribulabatur, in proximo tamen pietate motus consolationis illis misericordiam inferebant.
hic, ut multi testati sunt, noctu per semetipsum cum suis familiaribus cellas pauperum infirmorum adiacentium, qui ex suis nequaquam assurgere ualebant lectulis, nec non et aliorum inopum circuibat silentio, ampliorem ministrans illis alimoniam, atque subsidii inferens opem.
sed et carceres atque alia clau[Charta 175v]stra per eadem noctium secreta uisitabat, et quos ibidem inueniebat retrusos a mortis eruens periculo liberos ire laxabat.
plures quoque, qui debitis obligati atque afflicti, a suis feneratoribus opprimebantur, reddito ipso debito, a iugo redimebat seruitutis.
uiduis et pupillis, omnibusque egentibus opem ferens.
hic aggregatis sacerdotibus cum uniuerso populo Romane urbis, corpus beate Petronille de loco ubi quiescebat foris portam uia Appia abstulit una cum sarcophago marmoreo, in quo legebatur: Petronille filie dulcissime; unde non dubium est, quia scultura illa literarum propria beati Petri apostoli manu designata esse dinoscitur, ob amorem sue dulcissime nate.
ipsum itaque sanctum corpus, una cum sarcophago impositum super plaustrum nouum in ecclesia beati Petri apostoli cum ymnis, et canticis spiritualibus deportauit, et mirifico cum honore collocauit.
erat enim fortissimus orthodoxe fidei defensor, unde sepius suos missos cum apostolicis obsecratoriis, atque ammonitoriis litteris prefatis angustis Constantino et Leoni direxit pro restituendis, confirmandisque in pristino uenerationis statu sacratissimas imagines Domini Saluatoris, sancteque eius genitricis, atque omnium sanctorum.
hic multas ecclesias restaurauit, quamplures etiam nouiter edificauit nonnullas mirifice [Charta 176r]decorauit.

[Garufi 144,30 - 145,23 missing]

[Garufi 145,24 - 145,29] Aistulphus autem Longobardorum rex multa sanctorum corpora ex Romanis finibus in Papiam detulit, construxitque eorum oracula, ubi monasterium uirginum dedicauit, suasque filias ibidem consecrauit; fecit quoque et monasterium in fines Emilie, in quo multa donaria largitus est.
qui ualde dilexit monachos et in eorum manibus mortuus est, postquam regnauit annis uii et mensibus u.
fuit autem pernimium audax et ferox; hic etiam apposuit leges in Langobardorum edicto.

[Garufi 145,24 - 145,29 missing]

[Garufi 145,30 - 146,12] Aistulpho autem successit in regnum Desiderius, qui comestabulus eius fuerat.
iste quidem ultimus Langobardorum rex, uiginti octo annis mansit in regno Langobardis iam in deliciis resolutis.
huius quidem temporibus Paulus diaconus eidem regi charissimus, in artibus floruit.
his quoque diebus Constantinus, cognomento persecutor, cum ipse solus apud Constantinopolim post predictum Leonem regnaret, et eiusdem Leonis errores cum omni intentione prosequeretur, direxit Pipino regi munera multa.
ipse enim Pipinus iam dicti Leonis [Charta 146] iussa, necnon et acta omnino detestabatur.
Pipinus uero rex cum exercitu Saxoniam ingressus est, et quamuis Saxones ei ualidissime resisterent, commissis preliis plurimam ex ipsis multitudinem cedit coegitque, ut annis singulis honoris causa equos trecentos pro munere statuerent se daturos.
his ita Pi[Charta 176v]pinus rex a Saxonibus sacramento firmatis, in Galliam cum exercitu suo sese recepit.
tunc eclypsis solis facta est ii.
nonas iunii hora sexta.
eodem anno Paulus papa Roma defunctus et ad sanctum Petrum sepultus est, et cessauit episcopatus anno i, et mense i.
quo Constantinus transgressor apostolice sedis inuasor extitit per ui.
indictionem.
obiit autem Pipinus rex anno suscepti regni eius xu mensibus iu diebus xx.
tenuerat uero antea principatum, et maioratumdomus annis x ab obitu patris sui usque ad susceptionem regni.
cuius corpus in basilica beati Dionysii martyris Parisiis humatum est.
filii uero eius Carolus et Carlomannus, omnium Francorum consensu, pariter reges sunt effecti.

[Garufi 145,30 - 146,12 missing]

[Garufi 146,13 - 150,10] at uero Rome defuncto Paulo papa, Stephanus natione Siculus ex patre Olibo romanum suscepit pontificatum, seditque annis iiiiiu mensibus u.
uir strenuus, et diuinis scripturis eruditus, atque ecclesiasticis traditionibus imbutus, et in eorum obseruationibus constantissimus perseuerator.
hic dum a Siciliensi insula paruulus Romam uenisset, tradidit eum papa Gregorius tertius in monasterio sancti Grisogoni, ibique clericus atque monachus est effectus.
quem postmodum Zacharias papa ex ipso tollens monasterio, in Lateranensis patriarchio cubiculo esse precepit, eumque postmodum presbyterum in titulo beate Cecilie sacrauit.
quem tamen [Charta 177r] pro eius castitatis modestia, in suo officio Lateranis detinuit; sed et reliqui, scilicet Stephanus et Paulus beati pontifices, eundem uenerabilem Stephanum pro eius piis consecrationibus in suo seruitio detinuerunt.
dum uero predecessor eius Paulus papa infirmitate detineretur, de qua uitam finiuit, Stephanus ipse in eius perseuerans seruitio nullo modo ab eius lectulo recessit donec spiritum emitteret.
quo nec dum defuncto, toto dux Nepesine ciuitatis cum exercitus multitudine armatorum subito elegit Constantinum fratrem suum tunc laicum existentem.
sicque in Lateranense patriarchium introductus est.
statimque Georgius Prenestine ciuitatis episcopus ab ipsa eadem multitudine ualde coactus, ipsum Constantium clericum fecit.
alia uero die simili modo contra canonum statuta subdiaconus factus, populum sibi sacramentum prebere fecit.
et adueniente dominica die, ab eodem Gregorio episcopo et duobus aliis episcopis consecratus est.
non multos post uero dies eiusdem Georgii episcopi, qui eum consecrauit, manus aruit atque contracta est, ita quod nec ad os suum conferre ualuit, sicque languens uitam finiuit.
Constantinus autem transacto anno, seditione commota in populo, de sede pontificatus expulsus est.
alia uero die Philippum presbyterum de monasterio sancti Uiti trahentes elegerunt, eumque in basilicam Saluatoris more solito deduxerunt; illic ab episcopo [Charta 177v]oratione data iuxta antiquitatis [Charta 147] morem omnibus pacem tribuit, et sic statim in Lateranense introduxerunt patriarchium.
ibique similiter in sella pontificali sedens, tribuens eis denuo, ut mos est, pacem ascendit sursum et mensam, ut assolent pontifices, tenuit.
eodem quippe die Romani ira accensi expulerunt eundem Philippum de patriarchio et in suum monasterium retruderunt.
sequenti uero die clerus et populus uniuersus unoque consensu in persona beati Stephani acclamauerunt et pergentes ad ecclesiam beate Cecilie, in qua presbyter existens spiritualem degebat uitam, statim eum pontificem elegerunt.
quem cum laudibus in Lateranense deportauerunt patriarchium, et rite omnibus in eius electione peractis, pontificatus culmen ascendit.
prefatus uero Constantinus deductus in ecclesiam sancti Saluatoris, in qua episcopi et presbyteri cum populo erant congregati, lectisque sanctis canonibus depositus est.
tunc accedens quidam subdiaconus nomine Martinus, oratorium de collo eius abstulit et ante pedes eius proiecit, et compagos ipsius abscidit, eumque in monasterium retrudit.
sicque alio die dominico antedictus beatus Stephanus a tribus episcopis ut mos est consecratus est.
facta statim ab uniuerso populo Romano penitentie confessionisque de[Charta 178r]precatione apud diuinam clementiam, per quam se omnes peccasse in predicti Constantini inuasoris apostolice sedis impia ordinatione consitentes, pro eo quod non ei restiterunt.
ita excelsa uoce in ambone basilice beati Petri a Leone scriniario eadem relecta est confessio.
post aliquantum uero temporis quidam iniqui Deum non timentes perrexerunt ad monasterium, in quo idem Constantinus retrusus erat, eumque de ipso monasterio eicientes, eius oculos cruerunt, et ita in platea dimiserunt; multa quippe mala quotidie per eum, atque homicidia in Italia perpetrabantur.
his ita gestis beatus papa Stephanus direxit in Francie partes Sergium secundicerium ad excellentissimos Francorum reges Carolum et Carlomannum, deprecans et exorans per suas apostolicas litteras, ut aliquantos episcopos gnaros Deumque timentes et in diuinis scripturis atque sanctorum canonum institutionibus eruditissimos dirigerent ad faciendum in Romana urbe concilium pro eadem impia noui erroris ac temeritatis presumptione, quam antefatus Constantinus apostolice sedis peruasor usus est perpetrare.
tunc ipsi christianissimi reges direxerunt de eisdem Francorum regionibus duodecim episcopos diuinis scripturis, et sanctorum cerimoniis canonum doctos ac probatissimos uiros in urbem Romam.
Sanctissimus itaque Stephanus papa congregatis Italie episcopis in basilica Salua[Charta 178v]toris Laterani per indictionem uii synodum celebrauit.
deductus est autem ad medium sepe prefatus Constantinus apostolice sedis inuasor, iam orbatus oculis et subtilius inquisitur, cur apostolicam sedem laicus existens presumpsisset inuadere, et talem inique nouitatis errorem in ecclesia Dei perpetrare.
qui coram omnibus professus uim se a populo pertulisse, et brachio fuisse electus atque coactus in Lateranense [Charta 148] patriarchium deductus propter grauamina atque preiudicia illa, que Romano populo ingesserat domnus Paulus papa.
et corruens in terram, manibus extensis in pauimento, se reum atque super numerum arene maris peccasse deflebat, petens misericordie ueniam ab eodem sacerdotali consequi concilio.
quem a terra leuare facientes, ipso die nullam de eo protulerunt sententiam.
alio uero die denuo asserentes eum atque interrogantes de eadem impia nouitate, respondit nihil noui se fecisse, dicens: quia et Sergius archiepiscopus Rauennantium, laicus existens, archiepiscopus effectus est, et Stephanus episcopus Neapolitane ciuitatis et ipse laicus repente episcopus consecratus est.
dum uero talia isdem Constantinus prosequetur ilico sacerdotes uniuersi irati zelo ecclesiastice traditionis, turpiter illum extra eandem ecclesiam proiecerunt.
tunc desertis omnibus eius actionum gestis, simul et consilio illo, quod in scripturis quasi de eius [Charta 179r] confirmatione edictum fuerat, igne combusserunt in medio presbyterii ipsius ecclesie.
quo facto proiciens se in terram sanctus Stephanus papa, et uniuersi sacerdotes cum populo Romano clamantes kirieleyson, cum ingenti fletu peccasse se omnes professi sunt; pro eo quod de manibus ipsius Constantini communionem susceperunt, sicque omnibus ex hoc indita est penitentia.
tunc allatis sacratissimis canonibus, eisque liquido perscrutatis, prolata est sententia ab eodem sacerdotali concilio sub anathematis interdicto dicente: nullus unquam presumat laicorum neque ex alio ordine, nisi predistinctis gradibus ascendens, diaconus, aut presbyter cardinalis factus fuerit, ad sacrum pontificatus honorem promoueri.
et alia plura, que canonica indigebant correctione in eodem concilio statuerunt emendanda.
de episcopis uero atque presbyteris et diaconibus, quos ipse Constantinus consecrauerat, ita in eodem concilio promulgatum est; ut episcopi illi, si qui eorum presbyter aut diaconus fuerunt, in pristino honoris sui gradu reuerterentur.
et si placabiles fuissent, coram populo ciuitatis sue denuo facto decreto electionis, more solito, cum clero et populo ad apostolicam uenissent sedem, et ab eo sanctissimo papa benedictionis susciperent consecrationem.
presbyteri uero illi ac diaconi ab eodem Constantino consecrati simili [Charta 179v]modo in eo quo prius existebant, habitu reuerterentur. et postmodum si qui eorum placabiles extitissent, antedictus beatissimus pontifex presbyteros eos aut diacones consecrasset.
Statuens ut ii qui ex eis consecrati erant nequaquam ad altiorem honorem ascenderent, nec ad pontificatus promouerentur culmen, ne talis impius nouitatis error in ecclesia pullularet.
ipse uero beatissimus Stephanus papa coram omni sacerdotali collegio clamauit dicens: nullo modo se permitti aut penitus declinari in eorundem presbyterorum aut diaconorum consecrationem.
de laicis uero, qui ab eodem Constantino presbiteri aut diaconi consecrati sunt, ita promulgatum est: ut in religioso habitu cunctis diebus uite eorum siue in propriis domibus, uel ubi uoluissent permanere deberent.
huiusmodi itaque prolatis sententiis, illi episcopi qui ab eodem Constantino consecrati fuerant, reuertentes iuxta eiusdem concilii sententiam in pristino honoris gradu, electi denuo a clero et populo, ii qui de eis fuerant placabiles factoque solito decreto, ad sedem apostolicam [Charta 149] properantes, ab eodem sanctissimo papa sunt consecrati.
nam presbyteri et diaconi illi usque ad mortem [Charta 180r] ipsius pontificis sic remanentes nequaquam ab eo sunt consecrati. in eodem quoque concilio statutum est: ut omnia que isdem Constantinus in ecclesiasticis sacramentis ac diuino cultu egit irrita fuissent, preter sacrum baptisma atque sanctum chrisma.
his ita peractis continuo ex diuersis sanctorum patrum testimoniis de sacris imaginibus Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, et gloriose genitricis eius semper uirginis Marie, et beatorum apostolorum omniumque sanctorum subtiliter perdagantcs, in eodem concilio statuerunt magno honoris affectu ab omnibus christianis ipsas sacras imagines uenerari, sicut ab omnibus apostolice sedis pontificibus et uenerabilibus patribus hactenus traditum est et obseruatum.
confundentes atque anathematizantes execrabilem illam synodum, que in Grecie partibus nuper acta est pro deponendis ipsis sacris imaginibus.
expletis uero omnibus que in eodem concilio fuerant constituta, tunc isdem beatissimus pontifex, aggregans uniuersos sacerdotes et clerum atque uniuersum populum, simul cum eis profectus est ad beatum Petrum principem apostolorum, cum hymnis et canticis spiritualibus, nudis pedibus omnes.
illicque in ambonem ascendens Leontius scriniarius, cuncta que in eodem peracta sunt concilio, extensa uoce legit populo; sed et tres episcopi idest Gregorius Silue candide, Eustasius Albani et Gregorius Tiburtine, una cum ipso papa anathematis obbligationem protulerunt, ne quisquam presumeret quoque tempore transgredi quippiam de omnibus que in eodem concilio sunt statuta.
post aliquantum [Charta 180v] uero temporis contigit de hac uita migrasse Sergium archiepiscopum Rauennantium.
et continuo surgens Michelius scriniarius ipsius ecclesie, qui nullo sacerdotali fungebatur honore, profectus est Ariminum ad Mauricium ariminensium ducem; qui congregans exercitum, una cum consilio Desiderii Langobardorum regis, properauit Rauennam, et brachio forti elegit predictum Michelium et in episcopatus Rauennatis ecclesie introduxit, et Leonem archidiaconum, qui electus erat in archiepiscopatus ordine, Ariminum deportans ibidem arta custodia mancipatum isdem Mauricius detinere fecit.
tunc predictus Michelius atque Mauricius et iudices Rauennantium ciuitatis direxerunt ad prefatum beatissimum pontificem, promittentes ei copiosa munera, ut ipsum Michelium archiepiscopum consecraret.
ipse uero beatissimus presul per nullius dationis promissionem inclinatus est ad eius consecrationem, asserens nulla ratione fieri posse, dum sacerdotali honore minime preditus existeret Michelius, cui obtestationis litteras atque missos direxit ut ab eodem iniusto proposito recederet.
ipse autem nullo modo apostolicis ammonitionibus acquiescere uoluit, dansque plurima dona et munera Desiderio Langobardorum regi, et ornatus ipsius ecclesie, cum aliis diuersis rebus, in brachio forti per unius annis circulum, et eo [Charta 181r] amplius, ipsum episcopatum peruasum detinuit, denudans illum atque in magna paupertate redigens.
tunc beatissimus presul Stephanus misit legatos suos cum legatis Caroli regis Francorum, ammonens omnes Rauennianos ut ab eodem Michelio discederent.
qui statim eundem Michelium ab episcopio eiecerunt, Romamque direxerunt et predictum Leonem eiusdem ecclesie archidiconum elegerunt.
[Charta 150] qui ad apostolicam sedem properans cum sacerdotibus et clero ipsius Rauennatis ecclesie et iudicibus ac plebe eiusdem urbis, in archiepiscopatus honorem ab eodem Stephano papa ordinatus et consecratus est.
erat enim isdem beatus papa Stephanus ecclesie traditionis obseruator, renouans pristinum ecclesie ritum in diuersis clericatus honoribus.
hic statuit ut omni dominico die a septem episcopis cardinalibus ebdomadariis, qui in ecclesia Saluatoris obseruant, missarum solemnia super altare beati Petri gloria in excelsis Deo diceretur.
nam sedule isdem beatissimus pontifex suos missos atque litteras ammonitorias dirigere studebat Carolo regi Francorum et eius germano Carlomanno, pro exigendis iustitiis beati Petri a Desiderio rege Langobardorum, quas obdurato corde reddere Romane ecclesie nolebat.

[Garufi 146,13 - 150,10 missing]

[Garufi 150,11 - 150,13] interea Carlomannus frater Caroli [Charta 181v]regis, post ammistratum communiter biennio regnum, morbo decessit.
Carolus itaque totius amministratione regni accepta Francorum omnium rex constititur.
iste uero multa bella gessit: primum quidem in Aquitania, quod a patre fuerat inchoatum sed nondum finitum.
sed subacta Guasconia et compositis in Aquitania rebus, deinde superato Pyrenei montis iugo in Hispaniam transiit et usque ad Hiberim amnem, qui est apud Uenarros, et usque Dertosam processit, fugatis atque uictis Sarracenis, qui ipsam terram occupauerant.
interea Carolus rex matrem suam Bertradam in Italiam misit ad Desiderium Langobardorum regem, et eius filiam in matrimonio accepit.

[Garufi 150,11 - 150,13 missing]

[Garufi 150,14 - 150,15] Rome uero post hec Stephano papa defuncto et ad sanctum Petrum sepulto, Hadrianus ei in pontificatu successit, seditque annis xxiii.

[Garufi 150,14 - 150,15 missing]

[Garufi 150,16 - 150,17] apud Constantinopolim autem, mortuo Constantino persecutore, successit ei Leo qui et Cazaris, qui imperauit annis u.
quo defuncto imperauit Irene cum filio Costantino.

[Garufi 150,16 - 150,17 missing]

[Garufi 150,18 - 151,11] Carolus autem Francorum rex Saxoniam aggredi bello statuit; eamque sine mora ingressus, ferro et igne cuncta depopulatus Eresburgum ciuitatem cepit et idolum quod colebant, cuius causa precipue uenerat, euertit, obsidibusque accepits in Galliam reuersus est, inuenitque legatos Hadriani pape postulantes, ut sibi et Romane ecclesie subueniret, quoniam insolentiam Desiderii regis et Langobardorum ferre non poterant.
rex [Charta 182r]itaque Carolus rebus que inter Romanos et Langobardos erant diligenti cura pertractans, pro defensione Romane ecclesie commota exercitus multitudine Francorum et Burgundionum, Alamannorum quoque, nec non et Sueuorum atque Saxonum, ac bipertito exercitu, partim per montem Iouis, partim per montem Cinisium, Italiam intrare contendit.
superatoque Alpium iugo, Desiderium regem frustra sibi resistere conantem, commisso bello, uicit atque fugauit, ticinoque inclusum obsedit et in oppugnatione ciuitatis, quia difficilis erat, multum temporis spatium plura moliendo consumpsit.
interea Carolus dimisso ad oppugnandum ciuitatem exercitu, ipse cum paucis Romam uoti gratia proficiscitur.
ueniens itaque a monte, qui dicitur Gaudii, usque [Charta 151] ad sancti Petri ecclesiam pedester properauit.
Hadrianus autem papa in gradibus sancti Petri prestolatus est uenientem, et usque ad confessionem sancti Petri cum hymnis et laudibus et psalmis cum clericis simul ac Romanis iudicibus, ut mos est, decenter illum deduxit.
at ille potentissimus rex, offerens beato Petro multa donaria promittensque eius uicario fidem et debitam reuerentiam, patriciatus honore a Romanis est sublimatus.
et cum peractis uotis ad exercitum fuisset reuersus, fatigatam [Charta 182v]longa obsidione ciuitatem ad deditionem compulit, quam cetere ciuitates secute Caroli regis potestati se subdiderunt.
ex illo quippe die dici meruit rex Francorum ac Langobardorum et patricius Romanorum.
at rex fubacta et pro tempore sibi ordinata Italia, omnibusque beato Petro ac domno pape, que a Langobardis erepta fuerant, restitutis, in Galliam reuertitur ducens captiuum Desiderium regem; erat autem hic multis exosus.

[Garufi 150,18 - 151,11 missing]

[Garufi 151,12 - 151,14] Adalgisius autem eiusdem Desiderii filius, desperatis patrie rebus, relicta Italia in Greciam ad Constantinum imperatorem se contulit, ibique patriciatus ordinem atque honorem consenuit.
sicque reges ex Langobardis cum eorum historia defecerunt.

[Garufi 151,12 - 151,14 missing]

[Garufi 151,15 - 151,23] Paulus uero diaconus, qui Langobardorum scripsit historiam, postquam a Carolo rege bis ac tertio per se suosque rogatus, ut eum diligeret et Desiderium nuper regem obliuisceretur, honorabiliter enim circa se precipua familiaritate ac dilectione illum habere cupiebat; eiusque monitis nullo modo acquiesceret, magis exilium elegit perpeti quam cum eo esse, qui amicum suum et dominum in captione tenebat.
dicebat enim se mutari non posse.
fuerat quippe pernimium regi Desiderio carus.
qui cum in insula quadam iussione regis exulasset, tandem Arechis [Charta 183r]Beneuentanorum dux, qui alteram filiam Desiderii regis nomine Adelperga habebat uxorem, fecit illum ad se uenire sibique honorabiliter cum omni diligentia quoadusque uiueret adesse precepit.

[Garufi 151,15 - 151,23 missing]

[Garufi 151,24 - 152,20] rex autem Carolus de filia Desiderii regis, quam uxore habuit, posteaque dimisit, filium habuit nomine Carolum, et de Ildegarda, quam postea ex gente Sueuorum duxit uxorem, habuit filios Pipinum, et Ludouicum et filias Ratrudem et Bertam et Gislam aliasque filias tres.
subacta uero Italia Carolus rex Saxonicum bellum, quod intermissum uidebatur, repetiit, quod per xxxui annos contractum est.
poterat siquidem citius finiri si Saxonicum hoc perfidia pateretur, perfida quippe gens est ac diffraga.
difficile dictu est quotiens superati ac supplices se regi dederunt, imperata facturos polliciti sunt et per sacramentum firmauerunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt.
aliquotiens ita domiti et emolliti, ut etiam cultum demonum dimittere et christiane religioni se subdere uelle promitterent.
sed sicut [Charta 152] ad hec facienda aliquotiens proni, sic ad eadem peruertenda semper fuere precipites; quippe cum post inchoatum bellum uix ullus annus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi facta sit rebellionis permutatio.
sed magnanimitas regis et perpetua tam [Charta 183v]in aduersis quam in prosperis mentis constantia, nulla eorum mutabilitate uel uinci poterat uel ab his que agere ceperat defatigari.
ter namque cum eis conflixit, semel quidem apud Guisaram fluuium in eo loco qui Brunesber uocatur; secundo autem in loco qui Theotmelli uocatur; tertio uero in finibus Guestfalorum.
his tribus proeliis Saxones ita profligati ac deuicti sunt, ut ulterius regi resistere non auderent.
qui cum in Saxonia esset legati regis Danorum ad eum pro pacis causa uenerunt, qua composita dispositisque congrua confiniorum loca presidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu aggreditur; saltuque Pyrenei superato, omnibusque que adierat oppidis, atque castellis in deditionem acceptis, cum exercitu recertitur.
subegit et Britones, illos etiam qui ad occidentem in extrema quadam parte Gallie super litus Oceani resident.
per idem tempus Carolus rex Italiam cum exercitu ingressus ac per Romam iter agens, Capuam usque Campanie urbem accessit, ibique castris positis, bellum Beneuentanis nisi dederentur comminatus est.
Arichis autem Beneuentanorum dux intenionem regis salubri consilio preuenit, nam relicto Beneuento, in Salernum ciuitatem uenit munitiorem se contulit.
missaque legatione filios suos Romoaldum et Grimoaldum cum magna pecunia obtulit regi, promittens se ad omnia que imperarentur [Charta 184r]obediturum, cuius precibus rex, ut ei mos erat, annuens, diuini etiam timoris respectu bello abstinuit, et minore ducis filio obfidatus gratia suscepto, maiorem patri remisit.
accepit insuper a populo obsides xii.

[Garufi 151,24 - 152,20 missing]

[Garufi 152,21 - 152,26] Arechis autem qui hactenus Beneuentanorum dux nominabatur, hic idem postea primum appellatus est princeps Beneuenti atque Salerni.
quo defuncto successit ei Grimoaldus filius eius.
dehinc alius Grimoaldus princeps.
deinde Sico princeps et sic ceteri ipsius ciuitatis successores per multa annorum curricula principes sunt nuncupati.
nam antea ex quo Alboin Langobardorum rex Italiam ingrediens ac uniuersas Italie prouincias sue ditioni componens, omnes Beneuentanorum rectores dicti sunt duce quorum primus dux nominatus est Zotto.

[Garufi 152,21 - 152,26 missing]

[Garufi 152,27 - 153,4] rex itaque Carolus, rebus Capuanorum et Beneuentanorum Apulie quoque et Calabrie totiusque Italie sibi pro tempore ordinatis, uenit Romam.
dehinc in Galliam reuersus est, congregatoque ingenti exercitu Baioariam petiit cumque super Lethum fluuium, qui Alamannos et Baioarios dirimit, cum exercitu consedisset, baioarie dux nomine Tasillo, quamuis male in rege conscius, cum ualida manu populi sui uenit supplex ac ueniam sibi dari deprecatus est.
sed rex sicut erat mitissimus et clemens, ei pepercit accepitque ab eo xii obsides, [Charta 184v] populo terre ei per sacramentum firmato in Franciam reuersus est.
non post multum uero temporis dum conuentum uauassorum suorum more solito rex adesse iussisset, predictus Tasillo dux multis criminibus, etiam crimine maiestatis est acusatus.
ut autem coram omnibus de his que sibi obiciebantur conuictus est, uno omnium assensu, ut maiestatis reus capitali [Charta 153] sententia est damnatus.
sed clementia regis licet morti addictum liberare curauit: nam mutato habitu in monasterium missus est.
Baioarii quoque, qui perfidie huius et fraudis conscii et consentanei reperti sunt, exilio per diuersa loca relegantur nullusque eorum morte damnatus est.

[Garufi 152,27 - 153,4 missing]

[Garufi 153,5 - 154,6] est natio quedam Sclauenorum sedens super litus Oceani, que propria lingua Welatabi francica autem Uultzi uocatur, Francis semper inimica finitimosque suos bello premere solebat.
cuius insolentiam rex diu non ferens bello eam aggredi statuit.
comparatoque exercitu apud Coloniam Rhenum transiit, inde per Saxoniam iter agens ac per Albiam fluuium transiens, Uultzorum terram ingreditur, cunctaque ferro et igni uastari iussit.
sed gens illa, quamuis bellicosa, impetum regis sustinere non ualuit.
eorum quippe primates et reguli cum uniuerso populo omnes se regi subdiderunt et fidem se regi seruaturos iureiurando promiserunt.
deinde [Charta 185r]omnes barbaras ac feras nationes que inter Renum et Salam fluuios.
oceanumque ac Danubium posite, lingua quidem pene dissimiles, moribus uero atque habitu ualue dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit ut eas tributarias dimitteret, inter quas precipue sunt Welatabi, Sorabi, Obodriti, Boemani.
quibus subactis sibique sacramento firmatis, eadem uia qua uenerat in Franciam reuersus est.
quo tempore apud Baioariam comparatis copiis et commeatibus firmatis, Carolus rex ut Hunnis uel Auaribus bellum inferret, bipertito exercitu cum filiis suis Pipino et Ludouico nec non et Carolo, circa utramque Danubii ripam cepit iter, baioariis in nauibus per aquam fluminis commeatus deferentibus ac sic prima castra super Anisum fluuium posita sunt.
nam is fluuius inter Baioariorum atque Hunnorum terminos medius currit.
plura quippe in eadem regione prelia ab eo gesta sunt, in quibus multum sanguinis effusum est.
tunc ipse Carolus rex pontem naualem in Danubio quo ad bellum Hunnorum uteretur edificauit.
deuictis igitur Hunnis eorumque regno destructo, direptis pene omnibus Hunnorum opibus, per Commagenos simili modo transiens ferro et igni pene cuncta uastauit.
sicque peragrata ac deuastata maxima ex parte Pannonia, et apposita in altera [Charta 185v]Danubii parte Dacia, Histria quoque et Luburnia atque Dalmatia, exceptis maritimis ciuitatibus quas ob amicitiam et ictum cum eo fedus, imperatorem Constantinopolitanum habere permisit, ipse rex cum incolumi exercitu Francorum per Sabariam in Baioariam se recepit.
dehinc in Regrinum ciuitatem, que nunc Reganesburg uocatur, uenit, in qua ciuitate rex episcoporum conuentum congregauit, propter Felicem episcopum Argellis ciuitatis in Pyrenei montis iugo site.
hic namque episcopus natione Hispanus contra ecclesie catholice fidem dogmatizabat: Dei filium non proprium esse patris sed adoptiuum.
qui non [Charta 154] solum in cospectu concilii, sed etiam cum in presentia Hadriani pape Romam missus esset, apostolica auctoritate damnatus est.
at uero Rome Hadriano papa defuncto, Leo tertius qui Sermocinarius est appellatus Romanum pontificatum suscepit.
qui mox per legatos suos claues confessionis sancti Petri ac uexillum Romane urbis regi Carolo misit, rogans ut aliquem de suis optimatibus mitteret, qui populum Romanum ad suam fidem, atque subiectionem sacramento firmaret.

[Garufi 153,5 - 154,6 missing]

[Garufi 154,7 - 154,8] tunc legati Adelfonsi regi Asturie atque Gallicie pacem petentes regi Carolo maxima dona detulerunt, quorum quidem petitionibus annuens, eos in pace dimisit.

[Garufi 154,7 - 154,8 missing]

[Garufi 154,9 - 155,34] his autem diebus apud Constantinopolim Constantinus filius Hyrene im[Charta 186r]peratricis a suis comprehensus est, et excecatus.
Rome uero Leo papa, ut hystoriis Francorum legitur, cum ad letaniam procedens de Lateranis pergeret a Romanis captus et erutis oculis, ut quibusdam uisum est lingua quoque amputata, nudus ac semiuiuus in monasterium missus est.
dehinc ad regem deductus et ualde ut uicarius sancti Petri honorifice susceptus et cum ei cuncta propter que uenerat intimasset, rex pre nimio cordis dolore fleuit statimque legatos suos Romam misit et cum honore eum in locum suum restituit.
sedit autem Leo papa annis xx.
mensibus u.
rex tamen iter suum quod in Saxoniam facere disposuerat non omisit, nam more solito propter contundendam perfide gentis contumaciam, Saxoniam uastaturus intrauit nec destitit priusquam omnes terminos eius peragrasset.
nam usque ad ultimos fines eius, qua inter Albiam et Wisuram fluuios Oceano alluitur, accessit: omnesque qui trans Labiam habitant Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam.
ultimum uero contra Normannos qui Dani uocantur piraticam exercentes et maiori classe litora Gallie atque Germanie uastantes bellum ab eo susceptum est: ii iam Abodritos uicinos suos sibi subegerant Frisiamque ac Saxoniam bellis iam plurimis fatigauerant.
Normannis pene sibi subactis, classem in mari constituit, [Charta 186v]presidia ad contuendum sibi regnum disposuit rebusque pro rerum opportunitatibus dispositis per Oceani litus iter agens, Britonum prouinciam plerumque sibi rebellantem totam domuit; essetque sibi in fide subacta, nisi illius infide gentis instabilitas atque perfidia cito aliorum more se solito commutasset.
et propterea Carolus rex eosdem Britones tributarios fecit: quibus domitis in Franciam reuertitur.
rex autem cum Aquisgrani reuersus esset in Italiam cum exercitu Rauennam et usque Anconam uenit.
deinde Romam profiscitur, ibique honorifice a clero et populo cum gaudio susceptus est.
cumque de inuestigandis que pontifici obiciebantur, criminibus perquireret et nullus eorum criminum probator esse uoluisset; ipse pontifex coram omni populo in ecclesia beati Petri ad euangelia se purgauit.
rex autem cum die natalis domini ad missarum solemnia in basilica beati Petri apostoli coram altari assisteret, Leo papa coronam capiti eius imposuit cuncto populo Romano acclamante: Carolo Augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori Romanorum uita et uittoria.
post quas laudes more antiquorum principum, ab eodem pontifice adoratus est ac deinde omisso patricii nomine, imperator et augustus appellatus est.
filium uero eius Pipinum in regem unxit, unxit etiam et Ludouicum fratrem eius minorem, [Charta 187r]quibus et coronas imposuit, similiter et Carolum unxit, qui maior natu erat.
et [Charta 155] Pipinum quidem in Langobardia, Ludouicum in Aquitania, Carolum uero in Saxonia et super Uultzos constituit.
post paucos uero dies, iubente Carolo imperatore, ii qui eundem pontificem deposuerant in iudicium adducti et habita de eis questione, secundum legem Romanam, ut maiestatis rei capite dampnati sunt, tam ii qui huius facinoris participes fuerunt, quam pro omnibus aliis, papa pio affectu apud imperatorem intercessit; nam et uita et membrorum integritas eis concessa est, ceteri pro facinoris magnitudine exilio sunt deportati.
ordinatis igitur Romane urbis et apostolici totiusque Italie, non tam publicis sed ecclesiasticis ac priuatis rebus, in Galliam ad hyemandum reuersus est.
moris siquidem ei erat ut nisi ineuitabili necessitate preueniente, ubi natalem Domini ibidem et pascha celebrarent et plerumque Aquisgrani.
tunc Hyrene imperatrix de Constantinopolim misit legatos suos Carolo imperatori propter pacem confirmandam inter Francos et Grecos: et statuta pace legatos ipsos dimisit.
Greci uero post hec Hyrene deposuerunt et Nicephorum imperatorem fecerunt.
eo tempore Carolus imperator in Corsicam insulam contra Mauros classem misit eamque ab eis liberauit.
hic autem edificauit basilicam Dei genitricis [Charta 187v]Marie Aquisgrani opere mirabili.
apud Maguntiam quoque in Reno flumine pontem fecit quingentorum passuum longitudinis, nam tanta est ibi fluminis latitudo.
interea Pipinus rex Caroli imperatoris filius, Beneuentanorum subacta prouincia, ceterisque Italie rebus compositis, ad patrem uenit.
Carolus autem alius subacta Sclauorum prouincia, editicatis super Albim fluuium ultra Saxones duobus castellis ad quos a patre directus fuerat, ad eum reuersus est.
Ludouicus uero, capta Barcinona ciuitate que in hispanico limine sita est subactaque Dertosa que est in ripa Hyberis fluminis cum plurimis circumadiacentibus, ad patrem rediit.
eodem tempore iiiiiu.
nonas septembris fuit eclypsis lune.
eodem anno ii.
kalendas februarii cum luna erat xui.
stella Iouis per eandem lunam transire uisa est.
et idibus februarii fuit eclypsis solis media die.
iterum iiiiiu.
kalendas martii, fuit eclypsis lune.
mense augusti xi.
kalendas septembris eclypsis lune facta est hora noctis tertia.
interea Pipinus rex Italie Caroli imperatoris filius diem obiit.
eodem anno sol et luna bis defecerunt; sol quidem uii.
idus iunii, et ii.
kalendas decembris; luna uero xi.
kalendas iulii, et xuiii.
kalendas ianuarii.
cum imperator Aquisgrani resideret duas accepit legationes pro pace petenda: una quidem Nicephori Constantinopolitani imperatoris; altera uero regis Danorum, et pace firma[Charta 188r]ta misit eos a se. nec multo post Carolus filius imperatoris, qui maior natu erat defunctus est.
preterea Nicephorus imperator Constantinopolitanus post multas et insignes uictorias in Mesia prouincia, commisso cum Bulgaris prelio, moritur.
et Michael Curopalates gener eius imperator factus est.
hic ad imperatorem Carolum pro pace petenda direxit, quod et Leo papa satis laudauit.
tunc fuit solis eclypsis idus maii post meridiem.
eodem anno Leo papa obiit.

[Garufi 154,9 - 155,34 missing]

[Garufi 155,35 - 156,8] et Stephanus diaconus ei papa successit, qui sedit annis uii, mensibus iii.
Carolus imperator [Charta 156] habito generali conuentu cum Aquisgrani hyemaret, amalarium Treuerensem episcopum et Petrum abbatem Nonantulas Constantinopolim misit propter pacem cum Michele confirmandam.
tunc etiam filium suum Ludouicum Aquitanie regem, cum imposita sibi corona imperialis nominis, sibi consortem fecit.
Bernardum nepotem suum filium Pipini regis filii sui regem constituit et ad contuendam Italiam misit.
qui ueniens pactum cum Grimoaldo, tunc Beneuentanorum duce, firmauit, eo modo quo et Pipinus pater eius scilicet ut Beneuentani tributum singulis annis septem milia solidorum darent, quod etiam Ludouicus imperator postea pacto confirmauit.

[Garufi 155,35 - 156,8 missing]

[Garufi 156,9 - 156,11] et Michael Constantinopolitanus imperator [Charta 188v]bulgaros bello appetens haud prosperis successibus domum reuersus, deposito diademate, monachus efficitur, in cuius locum Leo armenus Barde patricii filius imperator constituitur.

[Garufi 156,9 - 156,11 missing]

[Garufi 156,12 - 157,28] anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi dcccxiiiiiu, indictione uii, Carolus imperator dum Aquisgrani hiemaret, obiit anno etatis sue lxxi, regni autem xluii subateque Italie xlii.
ex quo uero imperator et augustus est appellatus anno xiiiiiu.
auxit etiam Carolus imperator gloriam regni sui quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis.
adeo nanque Adefonsium Gallicie atque Asturiem regem societate deuinxit, ut cum is ad eum litteras uel legatos mitteret, non aliter se apud illum quam proprium filium suum appellari iuberet.
Scotorum quoque reges sic habuit ad suam uoluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum numquam aliter nisi dominum, seque subditos et seruos eius pronuntiarent.
cum Aaron rege Persarum qui, excepta India, totum pene tenebat orientem, talem habuit in amicitia concordiam ut omnium, qui in toto orbe terrarum erant, regum ac principum amicitie eum rex ipse preponeret, solumque illum honore ac munificentia sibi colendum iudicaret.
per legatos quoque suos inter uestes et aromata et ceteras orentalium terrarum opes ingentia illi [Charta 189r]dona direxit, cum ei ante paucos annos miserit elephantem unum uiuum quem solum habebat.
concessit eidem imperatori sacratissimum locum in quo est Saluatoris nostri sepulchrum, ut illius potestati adscriberetur.
ipse autem imperator per singulos annos plurima ad eundem locum donaria mittebant.
imperatores etiam Constantinopolitani Nicephorus, Michael et Leo ultro amicitiam et societatem eius expetentes, multotiens ad eum cum muneribus complures misere legatos; cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen et ob hoc quasi qui imperium eis eripere uellet, ualde suspectum fedus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio.
erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas et facile admitteret et constantissime retineret.
ceterum per omne uite sue tempus ita cum summo omnium amore atque fauore et domini et foris conuersatus est, ut numquam ei uel minima iniuste seueritatis a quoquam fuisset obiecta.
religionem christianam, qua ab infantia fuerat imbutus, sanctissime et cum summa pietate coluit ecclesiam mane et uespere, item ac nocturnis horis et [Charta 157] sacrificii tempore, quo eum ualitudo permiserat, impigre frequentabat curabatque magnopere, ut omnia que in ecclesia gerebantur, magna fierent honestate.
amabat peregrinos, et in eis [Charta 189v]suscipiendis magnam habebat curam, ita adeo ut eorum multitudo non solum palatio, uerum etiam regno uideretur onerosa, ipse pre magnitudine animi huiusismodi pondere minime grauabatur.
corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti que tamen iustam non excederet, nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse; apice capitis rotundo, oculis pregrandibus ac uegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie leta et hilari, uoce clara, incessu firmo totaque corporis habitudine uirili, uestitu patrio, idest francisco utebatur; ad corpus camisia linea et feminalibus lineis, tunica uero que limbo serico utebatur; tibialiis quoque cum falciolis crura et pedes calciamentis constringebat; amphiballo uenero amictus et gladio semper accinctus.
peregrina uero indumenta quamuis pulcerrima respuebat, nec umquam eis indui patiebatur.
in festiuitatibus quidem precipuis ueste auro texta gemmisque et calciamentis gemmatis, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedebat et gemmato ense: aliis autem diebus habitus eius parum a communi ac plebeio distabat.
in cibo temperatus, in potu temperatior, inter cenandum nunquam hystriones, sed aut sapientem, aut lectionem audiebat: legebantur ei historie et antiquorum res [Charta 190r]geste ac libri precipue sancti Augustini, in his precipue delectabatur.
erat eloquentia copiosus et exuberans, poteratque quidquid uellet apertissime exprimere; latinam linguam ita didicit ut ea tanquam patria uteretur.
artes liberales studiosissime coluit, litterarumque sapientes plurimum ueneratus, magnis ditabat muneribus.
circa pauperes sustentandos et gratuitam liberalitatem, quam Greci elemosynam uocant, ita deuotissimus extitit, ut non solum in patria et in regno suo id facere curauerit, uerum trans maria in Syria et Egypto, atque Africa, Hierosolymis, Alexandrie atque; Carthagini, ubicumque christianos in paupertate uiuere compererat, penurie eorum compatiens, pecuniam mittere solebat.
sacra ac uenerabilia loca colebat et precipue romanam ecclesiam, in cuius donaria magna uis pecunie tam in auro quam in argento, nec non et gemmis ab illo congesta est cuius quidem pontificibus multa munera largitus est.
in omnibus tamen quibus regnauit annis quater tantum uoti causa Romam profectus est.

[Garufi 156,12 - 157,28 missing]

[Garufi 157,29 - 158,2] prosapia siquidem regum a beato Arnulpho usque ad Carolum imperatorem, ut in Francorum habetur historiis, sic annotatur: buotgisius illuster uir genuit Ansgisum; Ansgisus genuit Pipinum maiorem domus; Pipinus genuit Carolum ducem; Carolus dux genuit [Charta 158] Pipinum regem; Pipinus quoque rex genuit Carolum regem [Charta 190v]famosissimum, et primum Francorum imperatorem.

[Garufi 157,29 - 158,2 missing]

[Garufi 158,3 - 158,11] Ludouicus filius eius omnium Francorum consensu patri imperator succedens administrationem regni potenter clementerque curauit.
hic autem propter rebelliones in Saxoniam properans ad Welatabos, et usque ad litus Oceani cum exercitu uenit: quibus domitis obsidibusque acceptis in Galliam reuersus est, et filios Lotharium quidem in Baioariam Pipinum uero in Aquitaniam misit ; alios uero filios suos Ludouicum et Carolum adhuc puerulos secum retinuit.
quo tempore Leo Constantinopolitanus imperator, qui Michaeli successerat, legatos pro pace confirmanda imperatori Ludouico misit; ipse autem Leo imperator anno imperii sui uii, factione Michaelis comitis domesticorum in palatio interemptus est et idem Michael imperium arripuit.

[Garufi 158,3 - 158,11 missing]

[Garufi 158,12 - 158,12] interea Stephanus papa diem obiit annos pontificatus sui uii, et mens.
iii.

[Garufi 158,12 - 158,12 missing]

[Garufi 158,13 - 158,15] quo defuncto Pascalis successit, in cuius electionem Ludouicus imperator, postquam de eo sibi legatio fuerat assensum dedit.
hic autem Rome edificauit ecclesiam in honore beate Marie, que dominica nominatur, quam etiam marmoris uestiuit; sedit annos ui.

[Garufi 158,13 - 158,15 missing]

[Garufi 158,16 - 158,16] eo defuncto successit Eugenius qui penitentialem librum composuit.

[Garufi 158,16 - 158,16 missing]

[Garufi 158,17 - 159,3] at uero Pipinus iussu patris Guasconiam cum exercitu ingressus, sublatis ex ea seditiosis, totam ipsam prouin[Charta 191r]ciam ita placauit ut nullus in ea rebellis remansisse uideretur. imperator Ludouicus copiis adunatis Redonas ciuitate capta, que terminis est Brittanie contigua, Brittaniam ingressus, totam ferro et ignibus deuastans sibi subegit; qua subacta, obsidibusque receptis, rotomagum est reuersus.
ibi predicti Michaelis imperatoris ad eum cum muneribus causa firmande pacis legati uenerunt et ea sancita sunt reuersi.
sequenti uero anno mense iunio in territorio Augustidunensi aere in tempestate mutato, ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine cecidit, cuius longitudo xu, latitudo uii, grossitudo duos pedes habuisse dicitur.
Ludouicus imperator dum Aquisgrani conuentum haberet legatos de Normannia uenientes, similiter et legatos Danorum atque Frisiorum, nec non et Uultzorum Hispanieque, et Adelphonsi regis Galliciarum, regis etiam Sarracenorum, omnes quidem pacem petentes ac singulos dona deferentes recepit, quos et in pace dimisit.
tunc filiis suis Lothario quidem Italiam, Pipino uero Aquitaniam, Ludouico autem Baioariam dono permisit; Carolum uero uirilibus armis idest ense cinxit, caput eius regali corona insigniuit, partemque regni, idest Neustriam, ei tribuit, monens eos omnes ut unanimes essent et se alterutro tuerentur: Lotha[Charta 191v]rio quoque coronam imposuit.
his quoque temporibus in territorio Tullense iuxta Commerciacum uillam puella quedam annorum xii circiter post sacram communionem, quam in pascha de manu sacerdotis sumendo perceperat, primo quidem [Charta 159] pane, deinde aliis omnibus cibis ac potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur ut nulla penitus corporis alimenta percipiens, sine omni uictus desiderio, plenum triennium compleuerit.
quo tempore Eugenius papa decessit.

[Garufi 158,17 - 159,3 missing]

[Garufi 159,4 - 159,5] in cuius locum Ualentinianus diaconus a Romanis electus et consecratus, uis decem menses in pontificatu compleuit; hic autem Ludouicum coronauit imperatorem.

[Garufi 159,4 - 159,5 missing]

[Garufi 159,6 - 159,8] quo uita decedente Gregorius presbyter tituli sancti Marci a Romanis electus, sed non prius papa est ordinatus quam legatus Ludouici imperatoris Romam uenit et electionem populi qualis esset examinauit.

[Garufi 159,6 - 159,8 missing]

[Garufi 159,9 - 159,25] Ludouicus autem imperator natura clementissimus, quamuis in magnis seculi sublimitatibus constitutus esset humilitate tamen altius eminebat, qui in initio sui imperii causas ecclesiarum diligenti cura pertractans, constituit ut Christi ministri non essent humane seruituti obnoxii et unaqueque ecclesia suos haberet sumptus uiuendi communiter, ne alicuius auaritia ministerio ecclesiastico ad proprium abuteretur questum, nec propter inopiam cultus negligerentur diuini et hoc opere curauit similiter et per [Charta 192r]singula cenobia ordinauit stipendia monachorum, elemosinarum etiam largitione plurimarum sed et seruorum Christi orationum instantiam, quibus semper se commendabat, quotidie diuinitatem sibi placare studebat.
hic anno eius imperii xui indictione uii, sed et anno dominice incarnationis dcccxxx.
apud Aquisgranum iussit congregari synodum episcoporum catholicorumque et laudatorum uirorum clericorum ac laicorum propter statum atque utilitatem fidei, maxime regiminis ecclesiarum Dei, presidente Gregorio papa, et inter multa que iuste et pie ibi statuta sunt, in mandatis decretum est ut episcopi et clerici pretiosas exquisitasque uestes ac sericas, aut bracteis aureis seu gemmis cultis oneratas deponerent, nec ulterius talibus ornamentis uterentur: similiter et pretiosa cingula, siue huiusmodi pretiosa ac deaurata calciamenta; monstro namque simili dicitur et impietatis crimini deputatur, si ecclesiastice familie deputatus aspirare conetur ad huiusmodi pompe secularis gloriam.

[Garufi 159,9 - 159,25 missing]

[Garufi 159,26 - 159,28] anno dominice incarnationis dcccxxxuiii, indictione ii, corpus beati Bartholomei apostoli de Lypari insula in Beneuentum translatum est, principante tunc in eadem ciuitate Sicardo quinto iam Beneuentanorum principe filio Siconis principis.

[Garufi 159,26 - 159,28 missing]

[Garufi 159,29 - 160,10] anno dominice incarnationis dcccxl, indictione iii, [Charta 192v]Ludouicus imperator obiit anno uite sue lxiiiiiu, imperii uero xxuii, Aquitanie autem prefuit per annos xxxui, sepultusque est Metis in basilica sancti Arnulphi.
eodem anno facta est eclypsis solis feria iiiiiu, ante ascensionem Domini, hora diei nona, ii.
nonas madii.
Uergente igitur anno in die [Charta 160] ascensionis Domini apud Fontanetum in Burgundia fit bellum a quattuor filiis ipsius Ludouici, Carolo scilicet, Lothario, Ludouico atque Pipino, ubi multus effusus est sanguis humanus.
ex quibus Carolus, qui appellatur Caluus, regnum Francorum et postmodum imperium Romanorum optinuit: Lotharius uero Italiam et eam partem Gallie sibi uendicauit, que usque in hodiernum diem ex suo nomine Lotharii regnum appellatur; Ludouicus autem Burgundiam, deinde Germanie regnum sibi uendicauit; Pipinus uero Aquitaniam possedit.
post quattuor annos gens Normannica Galliam irrumpens Parisius usque uenit monasteriumque beati Germani depopulata est, quorum dux Ragenasius nomine sub principe Horich hanc deuastationem peragens post triduum expirauit.
ceteri uero raptores et uiolatores sancti loci disenterie morbo perierunt.

[Garufi 159,29 - 160,10 missing]

[Garufi 160,11 - 160,11] interea Rome Gregorius papa diem obiit.

[Garufi 160,11 - 160,11 missing]

[Garufi 160,12 - 160,14] et successit ei in pontificatus honorem Sergius seditque annis iii.
cuius temporibus Sarraceni [Charta 193r]deuastauerunt Italiam.
tunc quoque diuisus est principatus Beneuenti atque Salerni: et Beneuenti quidem princeps Radelchis, Salerni uero Sikenolfus factus est princeps.

[Garufi 160,12 - 160,14 missing]

[Garufi 160,15 - 160,24] Rome uero Sergio papa defuncto, Leo quartus successit in Romanum pontificatum, seditque annis uiii.
hic autem Ludouicum Lotharii filium coronauit imperatorem, quique etiam edificauit ciuitatem, que hodie porticus nominatur, quam Leoninam de nomine suo appellauit.
hic fecit ciborium super altare sancti Petri argenteum et ante ipsum altare tabulam auream mira gemmarum uarietate distinctam, et iuxta altare crucem auream, et regulas confessionis argenteas et portas ecclesie argenteas.
hic edificauit ecclesiam Rome que hodie dicitur sancta Maria Noua, et ecclesiam sanctorum iiiiiu Coronatorum.
hic idem, ut in pontificali legitur, inuidiose super quibusdam criminibus pulsatus synodum congregauit, et se iuramento innoxium demonstrauit.
hic quoque a Romanis orbatus est, qui licet orbatus, quandiu tamen uixit Romanam gubernauit ecclesiam.

[Garufi 160,15 - 160,24 missing]

[Garufi 160,25 - 161,1] anno dominice incarnationic dccclu corpus beati Uincentii a Ualentia Yspanie ciuitate per quemdam monachum in Galliam deportatum est, et apud monasterium beati Benedicti in Gallia quod Castrum uocatur, situm in pago Al[Charta 193v]biensium, conditum.
per idem [Charta 161] tempus defuncto Leone Romano pontifice, Benedictus papalem cathedram sedit annis ii.

[Garufi 160,25 - 161,1 missing]

[Garufi 161,2 - 161,8] quo defuncto Nicolaus pontificali cathedra sublimatus est, seditque annis ix.
iste Michaelem excommunicauit Constantinopolitanum imperatorem propter Ignatii patriarche iniustam depositionem; excommunicauitque Lotharium regem propter Gualderade pellicis sue societatem.
non multo post idem Lotharius rex per Italiam ueniens Romam, accepta penitentia, mortuus est.
cui Ludouicus nepos eius, genitus uero Caroli imperatoris, in imperium Italie substituitur; in Gallia autem eiusdem Lotarii regnum Carolus et Ludouicus Germanie rex inter se diuidunt.

[Garufi 161,2 - 161,8 missing]

[Garufi 161,9 - 161,14] anno dominice incarnationis dccclui Basilius cognomento Paracemomenus, quem Michael Grecorum imperator in consortium imperii Constantinopolitani ascirerat, eumdem Michaelem dolo interfecit et imperium sibi arripuit.
eodem anno Sarracenorum exercitus ad ecclesiam sancti Michaelis in monte Gargano perrexerunt et multos qui ad orationem conuenerant depredantes redierunt.
interea Rome Nicolaus papa defungitur et successit ei Hadrianus qui sedit annis u.

[Garufi 161,9 - 161,14 missing]

[Garufi 161,15 - 161,22] anno dominice incarnationis dccclxxi Carolus imperator Uienna in sua potestate accepta, Nordman[Charta 194r]nos perdomuit accipiens obsides quales quesiuit.
Ludouicus autem frater eius Germanie rex habuit filios Ludouicum et Carolum et Carlomannum.
Ludouicus uero Italie imperator die pentecostes Rome apud Lateranense palatium ab Hadriano papa coronatus est.
hic hoste collecta Capuam uenit, et per Beneuentum in Apuliam cuncta sibi componens; qui non multo post mortuus est.
eodem anno Ludouicus Germanie rex filium suum Carolum in Italiam misit qui eam optinuit.
quo tempore Basilius pater Constantini, et Leonis Constantinopolitanum regebunt imperium.

[Garufi 161,15 - 161,22 missing]

[Garufi 161,23 - 161,24] interea Hadrianus papa mortuus est et Iohannes Romane ecclesie archidiaconus in locum eius substituitur.

[Garufi 161,23 - 161,24 missing]

[Garufi 161,25 - 162,5] anno dominice incarnationis dccclxxu.
Carolus imperator a Iohanne papa inuitatus Romam uenit, a quo coronatus et Romanorum imperator appellatus est; quique [Charta 162] episcopis et ceteris quibusque clericis assistentibus, et uestibus ecclesiasticis indutis, ipse in gremio synodi in uestitu deaurato, Romano more paratus et coronatus, cantans antiphonam: exaudi nos Domine, concilium conuocat.
preterea Ludouicus rex Germanie diem obiit, cui successit Ludouicus filius eius.
hic cum Saxonibus contra Hunnos, qui e regione Saxonum sunt, bellum committens cum multa ex utraque hominum strage uic[Charta 194v]toriam adeptus est.

[Garufi 161,25 - 162,5 missing]

[Garufi 162,6 - 162,10] anno domini dccclxxuii Carolus imperator febre correptus in Italia letalem potum ueneno mixtum bibit quem sibi nimium dilectus ac credulus medicus iudeus, Sedecias nomine, dedit anno eius imperii xxxuii, et in successione Lotharii regis anno iii.
Carolo autem successit Ludouicus filius eius in regnum, et hic a Iohanne papa coronatus est.

[Garufi 162,6 - 162,10 missing]

[Garufi 162,11 - 162,21] anno dominice incarnationis dccclxxuiiiiix.
Ludouicus filius Caroli et Ludouicus filius Ludouici, concione collecta, regnum sibi statuerunt sicut a patribus eis acciderat.
ipso quoque anno Ludouicus Francorum imperator Caroli Calui filius post amministratum biennio regnum mortuus est; qui nichil fecisse nomen sortitus est.
uir omnibus immunditiis ac uanitatibus plenus nihil enim strenue gessit.
hic quamdam sanctimonialem monasterio abstractam suo coniugio copulauit: cuius peccato Gallia afflicta est mortalitate et maxima barbarorum clade.
Ludouico itaque diem obeunte, Carolus filius eius qui simplex est dictus, patre orbatus, ei in imperium successit.
Ludouicus autem Ludouici Germanie regis filius suggestione quorundam suorum amicorum uenit in Galliam ad optinendum eam: et ut cognouit quod eam optinere non posset, in Germaniam est reuersus.
hic utiliter sibi, [Charta 195r] ac regno uiuens non multo post tempore moritur.

[Garufi 162,11 - 162,21 missing]

[Garufi 162,22 - 162,25] anno dominice incarnationis dccclxxxi.
Carolus simplex Italiam perrexit, Romamque ueniens a Iohanne papa imperator unctus est.
iste multos a suis maxime quidem a Roberto suo principe labores in suo regimine pertulit.
apud Constantinopolim uero Leo et Alexander filii Basilii Paracemomeni tunc imperabant.

[Garufi 162,22 - 162,25 missing]

[Garufi 162,26 - 162,27] anno dominice incarnationis dccclxxxiii.
Iohannes papa, postquam decem annos et menses u Romanam gubernauit ecclesiam, defunctus est.

[Garufi 162,26 - 162,27 missing]

[Garufi 163,1 - 163,5] [Charta 163] et Marinus ei successit qui sedit anno uno et mensibus u.
quo defuncto, successit Hadrianus in Romanum pontificatum, seditique anno uno, mensibus iiiiiu; post cuius obitum Stephanus papalem cathedram gubernauit annis ui.
eo autem uita decedente, successit ei Formosus qui sedit annis u mensibus ui; cuius temporibus Langobardis repellentibus, Franci Italicum perdiderunt imperium.

[Garufi 163,1 - 163,5 missing]

[Garufi 062heading missing]

[Garufi 062heading missing]

[Garufi 163,6 - 163,7] [Charta 62] anni domini dcccxclxxxxiiiiiu.
primus Guaymarius suscepit principatum in Salerno, et regnauit annis xxxuiiiiix.

[Garufi 163,6 - 163,7 missing]

[Garufi 163,8 - 163,10] anno dominice incarnationis dcccccmii.
urbs Tauromenis a Sarracenis capta est.
eodem anno in nocte uisi sunt igniculi in modum stellarum per aera discurrentes: qua nocte rex Africe residens [Charta 195v]super Consentiam Calabrie ciuitatem, Dei iudicio, mortuus est.

[Garufi 163,8 - 163,10 missing]

[Garufi 163,11 - 164,9] anno dominice incarnationis dcccccmui.
Carolus Francorum rex qui Simplex est dictus, obiit anno regni eius xxuii, post cuius mortem quidam Rodulfus, annitente Robberto principe, regnum Francorum arripuit iniuste tenuitque annis xiii.
sub hoc itaque Rodulfo Ugo Robberti filius post patris obitum nomen Abbatis sumpsit.
mortuo autem rege Rodulfo Ludouicus Caroli Simplicis filius transactis puerilibus annis est iure unctus in regem.
post hec Francorum proceres instinctu Ugonis Abbatis rebellauerunt contra regem Ludouicum.
et ipso anno facta est fames ualida per totum regnum Francorum ita ut modius frumenti uenumdaretur solidos xxiiiiiu.
eodem quoque anno mense maio sanguis pluit super operarios.
hac itaque tempestate Otto non tam suggestione Saxonum quam et quorumdam faccione Francorum, maxime quidem Ugonis Abbatis, unctus est in regem Saxonie.
interea apud Constantinopolim mortuis Leone et Alexandro imperatoribus Constantinus eiusdem Leonis filius suscepit imperium, regnauitque annis sex.

[Garufi 163,11 - 164,9 missing]

[Garufi 164,10 - 164,11] anni domini dcccccmxiii, defuncto Constantino imperatore Romano, Heliopolitanus Constantinopolitanum suscepit imperium tenuitque annis xxu.

[Garufi 164,10 - 164,11 missing]

[Garufi 164,12 - 164,19] [Charta 64] inter hec Formosus [Charta 169r]Romane sedis episcopus moritur et successit ei Bonifacius, sedit annis xii.
quo defuncto Stephanus ei successit in sede pontificali; qui post anno i et mensibus ii uita decedens sedem dereliquit Romano episcopo qui sedit mensibus iii.
defuncto autem Romano Theodorus sedit dies xx.
post hec uero Iohannes sedit annis ii.
cui successit Benedictus papa qui sedit annis iii.
huic successit Leo et sedit mense i.
post quem Chistoforus mensibus ui sedit.
hic eiectus de papatu monachus factus est, et Sergius in sede pontificali constitutus qui sedit annis uii mensibus iii.
post cuius obitum Anastasius sedit annis ii mensibus ii.

[Garufi 164,12 - 164,19 missing]

[Garufi 164,19 - 164,25] eodem anno Landulfus princeps Beneuenti preliatus est cum Ursileone patricio Grecorum in Apulia eumque uicit.
at uero in Gallia Ludouicus Francorum rex captus est a Nordmannis dolo Ugonis Abbatis, qui postea dictus est Magnus, multis Francorum interfectis, qui rex totum tempus uite sue plenum ducens angustiarum et tribulationum diem clausit extremum anni domini dcccccmxxii, sepultusque Remis in basilica Sancti remigii.
hic autem duos liberos superstites reliquit, Lotharium atque Carolum, quos ex Giberga Ottonis Saxonum regis sorore genuerat.
defuncto igitur Ludouico Lotharius filius eius adhuc iuuenis unctus est in regem Remis et Ugo Magnus dux eius factus est.

[Garufi 164,19 - 164,25 missing]

[Garufi 165,1 - 165,3] anni domini dcccccmxxiii [Charta 196v]Anastasio papa defuncto, dando Romanum suscepit pontificatum seditque mensibus ui.
quo defuncto Iohannes sedem papalem sedit annis xiiiiiu mensibus ii.

[Garufi 165,1 - 165,3 missing]

[Garufi 165,4 - 165,7] anno dominice incarnationis dcccccmxxui, uenerunt Sclaui in Apuliam et ciuitatem Sipontum hostili direptione et gladio uastauerunt.
non post multum uero temporis Ungri uenerunt in Apuliam et capta Aerea ciuitate ceperunt Tarentum.
dehinc Campaniam ingressi non modicam ipsius prouincie partem igni ac direptioni dederunt.

[Garufi 165,4 - 165,7 missing]

[Garufi 165,8 - 165,9] anni Domini dcccccmxxxiii, alius Gisolfus factus est princeps in Salerno uixitque in principatu annis xluiii.

[Garufi 165,8 - 165,9 missing]

[Garufi 165,10 - 166,2] anni Domini dcccccmxxxuiiiiix, Constantinus cum filio Constantino apud Constantinopolim post Romano He[Charta 66]liopolitanum cepit imperare, regnaueruntque annis xui.
post quos filius eiusdem Constantini Romano cum filio suo Basilio annis iii imperauit, et post eos Niceforus imperauit annis ui.
his autem temporibus Ungri secundo ingressi sunt in Apuliam eamque optinuerunt annis uiiiiix.

[Garufi 165,10 - 166,2 missing]

[Garufi 166,3 - 166,8] inter hec quoque Iohanne papa defuncto, Leo papa sedit mensibus ui.
cui successit Stephanus qui sedit annis ii mense i.
huic uero Iohannes successit et sedit annis iiiiiu mensibus x.
hic autem fuit filius Sergii pape.
igitur Iohanni successit Leo qui sedit annis iiiiiu mensibus ui.
post quem Stephanus sedit [Charta 197r]annis iii mensibus iiiiiu.
cui Marinus successit seditque in pontificatu Romano annis iii mensibus ui.
quo uita decedente Agapitus sedit annis x mensibus uii.
huic itaque Iohannes successit, sedit annis nouem mensibus tribus.

[Garufi 166,3 - 166,8 missing]

[Garufi 166,9 - 166,25] anno dominice incarnationis dcccccmliiiiiu, corpus beati Mathei apostoli et euangeliste de Pestana ciuitate Bricie in Salernum translatum est, principante tunc in eadem ciuitate Gisulfo.
at uero in Gallia Carolus frater Lotharii Francorum regis euo iunior priuatis in rebus senuit.
fuerant autem Ugoni Magno filii Otto et Ugo atque Enricus, nati ex filia Ottonis regis Saxonum.
defuncto itaque Ugone Magno, successit ei Otto filius eius qui non post multum temporis mortuus est, et Ugo frater eius effectus est dux Francorum regis, Enricus quoque effectus est dux regis Burgundionum.
non post multos uero dies Lotharius rex Francorum congregans exercitum ualde copiosum renouauit in dicione sua Lotharium regnum.
quod audiens Otto Saxonum rex qui Aquisgrani tunc commanebat, relicto palatio quod sibi uendicauerat, fugiit.
post hec Otto rex congregans exercitum suum uenit Parisius, ubi interfectus est nepos illius cum aliis quam pluribus ad portam ciuitatis, incenso suburbio illius.
Lotharius igitur rex tribus diebus et tribus noctibus constanter [Charta 197v]persequens illos usque ad fluuium qui fluit iuxta Ardennam, interfecta hostium multitudine cum uictoria in Franciam reuersus est.
post hec non apposuit ultra Otto rex ut ueniret in Franciam.
[Charta 68] in ipso autem anno Lotharius rex consilio Ugonis ducis sui pacificatus est cum Ottone rege Remis ciuitate, deditque Lotharius rex Ottoni regi in beneficio Lotharium regnum in anno.
anno dominice incarnationis dcccccmlxiii.

[Garufi 166,9 - 166,25 missing]

[Garufi 167,1 - 167,3] sequente uero anno sed 962 idem Otto Saxonum rex Romam uenit nobiliter cum exercitu et a Iohanne papa coronatus est, accipiens ab eo totius Italie uexillum cum imperii dignitate, professus iureiurando seruare fidem Romane ecclesie.
ex tunc itaque Otto rex appellatus est imperator.

[Garufi 167,1 - 167,3 missing]

[Garufi 167,4 - 168,4] anno dominice incarnationis dcccccmlxuii, hic in Apuliam uenit cum exercitu et oppidum Barum expugnando cepit, cepitque ciuitatem Bibinum atque Asculum, Grecos expellens.
interea apud Constantinopolim defuncto imperatore Niceforo, Iohannes cognomento Simiski tenuit imperium annis ui.
quo defuncto Basilius et Constantinus filii eius ceperunt imperare ab anno incarnationis domini dcccccmlxx sed 976, regnaueruntque annis lu.
at uero Rome defuncto Iohanne papa Benedictus papa sedit annis ii, et post eum Leo sedit annis ui mensibus xi.
hic a Petro prefecto [Charta 198r] Romane urbis comprehensus et in castello sancti Angeli retrusus, deinde in Campaniam in exilium missus et post menses decem Romam reuersus est, et de persecutoribus eius ab Ottone imperatore in urbe Roma supplicium sumptum est.
iste quoque papa Iohannes coronam posuit imperii Ottoni imperatori, quique accepta corona Aquisgranum reuersus est.
hic etiam papa Iohannes nobilitauit Capuam archiepiscopatu, in qua ciuitate tunc principabatur Pandulfus cognomento Capudferreus.
eodem tempore Sarraceni uenerunt in Apuliam et expugnauerunt ciuitatem Grauinam eamque ceperunt.
hinc quoque secundo anno post hec ceperunt ciuitatem Bibinum ignique combusserunt.

[Garufi 167,4 - 168,4 missing]

[Garufi 168,5 - 168,7] anno incarnationis Domini dcccccmlxxui sed 986, Lotharius Francorum rex senex plenus dierum obiit, postquam regnauit annis liiiiiu, sepultusque in basilica Sancti remigii Remis.
cui successit Ludouicus filius eius adhuc iuuenis.

[Garufi 168,5 - 168,7 missing]

[Garufi 168,8 - 169,4] anno dominice incarnationis dcccccmlxxxi sed 972 defuncto Iohanne papa Benedictus ei in pontificatus honorem suc[Charta 70]cessit.
eodem anno sed 973 Otto maior imperator obiit anno xuiii ex quo imperator appellatus est.
successit autem ei Otto imperator, qui dictus est minor, qui postquam imperii coronam accepit, ueniens Salernum obsedit cepitque illam expugnans.
[Charta 198v] dehinc per Briciam et Lucaniam in Calabriam perrexit et apud Stilum Calabrie oppidum cum Sarracenis pugnauit eosque deuicit, Regium quoque cepit.
regnauit autem annis ii.
eo itaque defuncto successit illi tercius Otto.
quo tempore Iohannes factus est princeps Salerni.
interea papa Benedictus postquam annum unum sedit, diem obiit, et successit ei Bonus qui sedit anno i mensibus ui.
quo uita decedente Bonifacius sedit mense i.
cui expulso Benedictus successit in pontificatus honore qui sedit annis uiiiiix.

[Garufi 168,8 - 169,4 missing]

[Garufi 169,5 - 170,14] anno dominice incarnationis dcccccmlxxxu, sed 987 obiit Ludouicus Francorum rex iuuenis, postquam regnauit annis nouem, sepultusque est in basilica beati Cornelii Compendio.
cui successit Carolus frater eius filius Lotharii regis.
eodem anno quo Carolus hic cepit regnare, Ugo dux eius cognomento Chafet rebellauit contra Carolum regem consilioque habito cum Ascelino qui erat episcopus Laudum et consiliarius Caroli quatenus eum sibi traderet.
qui dolis acquiescens tradidit eum Ugoni duci quadam nocte cunctis quiescentibus.
uinctus est itaque Carolus rex cum uxore sua et positus in custodia Aurelianis ciuitate in turri, in qua uitam finiuit.
habuit tamen ex eadem uxore duos filios Ludouicum et Carolum.
Ugo itaque dux regnum sibi Francorum [Charta 199r]arripuit, constituitque regem filium suum nomine Robbertum.
sicque defecit prosapia regum a Carolo imperatore descendentium et ex tunc Francorum reges regali tantum honore contenti imperii dignitatem ammiserunt.
in illis diebus in Remensium ciuitate erat archiepiscopus, uir bonus et modestus, iam senex, frater Lotharii regis ex concubina nomine Arnulfus.
Ugo autem dux inuidebat ei uolens exterminare progeniem Lotharii regis.
congregansque in eadem ciuitate sinodum, fecit degradare domnum Arnulfum.
in loco uero eius consecrare fecit domnum Gibbertum monachum philosophum.
Seguinus autem archiepiscopus Senonum non consensit in degradatione [Charta 72] Arnulfi neque in ordinatione Gibberti, sed plus timens Deum quam terrenum regem, ipsum regem in quantum potuit redarguit.
rex itaque cum magno dedecore expelli iussit Arnulfum de ecclesia et sic alligatum retrudi in carcere, ubi nepos eius Carolus detinebatur, mansitque ibi annis iii.
nunciantur hec presuli Romano qui ualde indignans super hoc facto interdixit omnes episcopos qui iam dicto facinori consenserant, misitque Leonem abbatem a sede apostolica ad domnum Seguinum archiepiscopum Senonum qui uice sua in urbe Remensi sinodum congregaret, mandans illi ut sine dilatione in pristino gradu reuoca[Charta 199v]ret domnum Arnulfum et degradaret Gibbertum.
quod et fecit.
Gibbertus itaque intelligens quod iniuste pontificalem suscepisset dignitatem penituit.
post hec domnus Gibbertus electus est pontifex in urbe Rauenna a populo eiusdem urbis et ab Ottone imperatore, reseditque in eadem urbe pontifex quam plurimos annos.
defuncto uero papa urbis Rome statim omnis populus Romanus sibi dari acclamat domnum Gibbertum.
assumptus autem de urbe Rauenna ordinatus est pontifex in urbe Roma.

[Garufi 169,5 - 170,14 missing]

[Garufi 170,15 - 170,16] anno dominice incarnationis dcccccmlxxxuii.
Sarraceni depopulati sunt Calabriam, a quibus postea sequenti anno Cosentia obsessa est atque destructa.

[Garufi 170,15 - 170,16 missing]

[Garufi 170,17 - 171,1] anno dominice incarnationis dcccccmxc stella a parte septemtrionis apparuit habens splendorem qui tenebat contra meridiem quasi passum unum.
et post paucos dies iterum apparuit eadem stella a parte Occidentis et splendor eius ad orientem tendebat.
et non post multos fuit terre motus magnus qui plures euertit domos in Beneuento et in Capua multosque homines occidit et in ciuitate Apriano plures ecclesias subuertit.
ciuitas quoque Frequentus pene media cecidit, ciuitatem uero Consanam prope mediam cum episcopo subuertit, multosque homines oppressit.
Ronsem totam cum eius hominibus submersit.

[Garufi 170,17 - 171,1 missing]

[Garufi 171,2 - 171,6] [Charta 200r] preterea Rome defuncto papa Benedicto, Iohannes papa sedit mensibus uiiiiix.
hic autem in castello Sancti angeli retrusus et per menses iiiiiu fame afflictus mortuus est.
et iterum superior Bonifacius qui expulsus fuerat sedit mensibus xi.
quo uita dece[Charta 74]dente Iohannes sedit mensibus iiiiiu.
post quem alius Iohannes sedit annis x mensibus ui.
cuius temporibus Romani capitanei patriciatus sibi tirannidem uendicauere.

[Garufi 171,2 - 171,6 missing]

[Garufi 171,7 - 171,8] anno dominice incarnationis dcccccmxciiiiiu in Apulia ciuitas Matere a Sarracenis destructa est.

[Garufi 171,7 - 171,8 missing]

[Garufi 171,9 - 171,14] anno dominice incarnationis dcccccmxxxxxluiidcccccmlxxxxxcuiia later hand (hand2) added an 'l' before 'xxxx' above the line, thus correcting the date to 997.
Ugo dux Francorum obiit sepultusque est in basilica beati Dionisii martiris Parisius.
cui successit filius eius Robbertus rex qui pius fuit et modestus.
hic autem post mortem patris regnauit annis xxxiii.
per idem tempus Mel catipanus primum in Apuliam conduxit Normannos quos secum habens bellum cum Grecis in Apulia apud Basentellum commisit, et non multo post temporis ipse Mel ciuitatem Ascolum cepit.

[Garufi 171,9 - 171,14 missing]

[Garufi 172,1 - 172,9] non post multum uero temporis Henricus Burgundie dux qui Burgundionum quoque regnum sibi uendicauerat, mortuus est sine filiis, et rebellauerunt Burgundiones in regem Robbertum nolentes eum recipere.
post tercium itaque annum Robbertus rex assumptis Normannis cum duce suo Riccardo et exercitu uastauit [Charta 200v]Burgundiam.
Raynaldus comes Senonum post multa mala defunctus est, cui successit Fromundus filius eius.
mortuo itaque Fromundo comite Senonum successit ei Raynaldus filius eius nequissimus; hic persecutionem intulit ecclesiis Christi eiusque fidelibus quanta non est audita tempore paganorum usque in hodiernum diem.
post aliquot uero annos capta est ciuitas Senonum ab archiepiscopo Leotherico, qui successit uenerabili Saguino, et regi tradita Robberto.

[Garufi 172,1 - 172,9 missing]

[Garufi 172,10 - 173,11] preter hec autem Rome defuncto Iohanne papa successit ei Gregorius seditque anno i mensibus u.
cui Iohannes papa successit seditque mensibus x.
hic turpiter uitam suam finiuit.
successit autem huic Siluester, uir omnium artium liberalium peritissimus, qui primitus abbas Bobiensis, postea archiepiscopus Rauennas, post uero Romanus papa effectus est, seditque annis iiiiiu mense i.
cuius temporibus ingens in Campania per xu dies terre motus factus est multa diruens edificia.
Siluestro autem obeunte, Iohannes qui uocatur Sigo papalem sedit cathedram mensibus u.
quo defuncto Iohannes papa qui uocatur Fanassus [Charta 76] sedit anno i.
hic Ottonem regem Saxonum coronauit imperatorem.
post Iohannem uero Siluester Tiburtinus, qui uocatur osporco, Romanum suscepit pontificatum qui sedit annis iiii.
suo quidem tempore fuit pessima fa[Charta 201r]mes. hic autem mortuo Alberico qui patriciatus sibi nomen uendicauerat a Crescentio Numentano, qui patricius dicebatur, papa ordinatus est quique etiam Ottonem coronauit imperatorem, postea uero cum magno dedecore ab eodem Crescentio a papatu expulsus est.
et quidam Iohannes, Placentinus episcopus, Grecus genere, legatione functus Ottonis imperatoris a Constantinopolim rediens dum Romam causa orationis ueniret, a prephato Crescentio et a Romanis capitur, tenetur et, licet inuitus, papa tamen infelix ordinatur Romanus.
quod audiens rex mente efferus Romam ueniens, ipsum Crescentium diu obsessum cepit et capite truncauit, ipsum pontificem cecauit ceterisque membris debilitauit et ad dedecus et ignominiam sacerdotalis ordinis per plateas Leonine ciuitatis circumduci iussit.
sed antequam xxx dies implerentur anima et corpore rex impius mortuus est, anno dominice incarnationis minteresting paleographic case: this might be considered an abbreviation for adjective 'millesimo' or a numeral for 'one thousand', since it is a numeral 'm' with an 'o' above.
this case will be repeated often in the next pages.
i will treat them as numerals for analogy with so many other (ordinal) numerals that also mean dates ans should be read as 'anno millesimo etc.
', but do not have 'o' sign above.
i am encoding 'millesimo' at the alphabetic layer only when the whole adjective is spelled out with its graphemes ('m', 'i', 'l' etc.
).
perabbreviation 'p' with a horizontal stroke, systematically used for 'per'.
indictionem xiii.
hic autem tertius Otto imperator anno superiori obsederat Beneuentum in anno scilicet anno uidelicet incarnationis mi indictione xiiiiiu et acriter ipsam ciuitatem expugnans ui ceperat.
eo itaque mortuo frater eius Henricus maioris imperatoris Ottonis nepos fit rex, quique regnauit annis xxu.
cuius imperii anno secundo [Charta 201v]Sarraceni Campaniam ingressi Capuam obsederunt.

[Garufi 172,10 - 173,11 missing]

[Garufi 173,12 - 173,13] anno dominice incarnationis mxi indictione xiiiiiu fames ualida Italiam optinuit.
quo tempore Mel catipanus cum Normannis Apuliam expugnabat.

[Garufi 173,12 - 173,13 missing]

[Garufi 173,14 - 174,7] anno dominice incarnationis mxii indictione xu Siluester papa defunctus est et Benedictus frater Alberici papalem suscepit cathedram.
eodem anno Henricus Alamannorum rex Romam uenit et ab eodem Benedicto papa coronam accepit imperii et imperator appellatus est.
sedit autem ipse Benedictus annis xi mense i.
per idem tempus Basilius et Constantinus frater eius [Charta 78] Constantinopolitani catholici imperatores catipanum suum nomine Bugano magna cum thesauri pecunia direxerunt ut Apuliam cum circumquaque regionibus sibi uendicaret ac imperiali iuri componeret.
qui ueniens cepit omnia tranquille agere atque strenue ordinare.

[Garufi 173,14 - 174,7 missing]

[Garufi 174,8 - 175,15] anni domini mxiii.
indictione i.
hic in Apulie finibus rehedificauit ciuitatem diu dirutam nuncupauitque eam Troiam, que antiquitus Ecana uocabatur 1024 et iussu imperatorum fines per statutum priuilegium eidem stabiliuit ciuitati.
in hanc ciuitatem olim tempore Adriani imperatoris, qui Traiano successerat, fuit ab apostolica sede missus Eleutherius episcopus qui post duos annos iussu ipsius [Charta 202r]Adriani Rome ductus ac passus est.
tempore quoque Dioclitiani et Maximiniani imperatorum extitit in hac Ecana ciuitate Marcus episcopus, quique martyrio uitam finiuit.
et post aliquanta annorum curricula fuit in eadem urbe Secundinus episcopus, qui confessor et sanctus multas sanctorum ecclesias renouauit.
ipse etiam prenominatus catipanus in finibus Samnii et Apulie edificauit ac constituit plures urbes et oppida; ipsaque regio usque hodie Catipania dicitur.
quarto autem anno post predicte ciuitatis Troie rehedificationem, in anno uidelicet incarnationis Domini millesimo uicesimo secundo indictione u Henricus Alamannorum imperator ingenti cum exercitu, simul et cum Benedicto papa uenit super ipsam ciuitatem obseditque eam per iiii menses machinis illam fortiter expugnans.
imperator itaque uidens quod eam sine mora capere non posset – dixerat enim iratus quod si eam ui cepisset statim destrueret – timuit sibi suisque estiuum Apulie calorem, et sic composita pace cum ciuibus, obsidibusque ab eis receptis ad propria est reuersus.
Pandulfum Capuanum principem secum in Alamanniam deduxit.

[Garufi 174,8 - 175,15 missing]

[Garufi 176,1 - 176,2] anno dominice incarnationis mxxiiiiiu indictione uii.
Basilius imperator Constantinopolitanus diem obiit.

[Garufi 176,1 - 176,2 missing]

[Garufi 177,1 - 177,4] anno dominice incarnationis mxxu indictione uiii, [Charta 202v]Henricus Alamannorum imperator defunctus est, cui successit Churradus qui dux eius fuerat.
eodem anno papa Benedictus obiit et suc[Charta 80]cessit ei Iohannes frater eius, qui uno eodemque die et laicus fuit et pontifex, seditque annos uiiiiix et dies uiiiiix.

[Garufi 177,1 - 177,4 missing]

[Garufi 177,5 - 177,6] anni domini mxxuiii indictione x; apud Constantinopolim Constantinus imperator obiit et successit ei Romano gener eius una cum eius uxore Zoy imperatrice, regnauitque annis u.

[Garufi 177,5 - 177,6 missing]

[Garufi 177,7 - 177,8] anno dominice incarnationis mxxx, indictione xiii; Iohannes princeps Salerni defunctus est anno principatus sui luii, et successit ei Guaymarius filius eius.

[Garufi 177,7 - 177,8 missing]

[Garufi 177,9 - 178,3] anno dominice incarnationis mxxxi, indictione xiiiiiu Romano imperator Constantinopolitanus mortuus est, et successit ei in imperium Michael qui dicitur Catalactus cum Zoy imperatrice.
ipso quoque anno defunctus est Robbertus Francorum rex cui successit filius eius Henricus.
cuius in tertio anno urbs Parisii flagrauit incendio; regnauitque hic Henricus annis xxuiiiiix.

[Garufi 177,9 - 178,3 missing]

[Garufi 178,4 - 178,10] anno dominice incarnationis mxxxiiiiiu, indictione ii; fuit eclipsis solis in festiuitate sancti Petri.
quo anno Iohannes papa defunctus est et successit ei Benedictus qui uocatur Theofilatus, seditque annis xiii.
iste quidem de pontificatu eiectus est et suscepit papatum Iohannes Sabinensis episcopus cui nomen Siluester.
et iste quidem eiectus est.
post dies lui recuperatus est papa Benedictus qui [Charta 203r]post mensem unum et dies xx uendidit papatum Iohanni Rauennanti archipresbitero sancti Iohannis ante portam Latinam, cui nomen positum est Gregorius, qui sedit anno i et mensibus ui.

[Garufi 178,4 - 178,10 missing]

[Garufi 178,11 - 178,12] anno dominice incarnationis mxxxuii indictione u mense ianuarii; mons Uesubius eructauit incendium ita ut quasi flumen usque ad mare discurreret.

[Garufi 178,11 - 178,12 missing]

[Garufi 178,13 - 179,2] anno dominice incarnationis mxxxuiiiiix indictione uii apud Constantinopolim Michael imperator cognomento Catalactus diem obiit anno uii eius imperii.
cui Michael qui Etheriarchis dicebatur successit cum Zoy imperatrice.
eodem anno mense februarii Normanni ingressi iam in Apuliam, ter uno die cum Grecis graui prelio dimicarunt inter Aufidum amnem et Oliuentem, et Normanni uictores extiterunt.
in ipso quidem prelio fuit Drogo Normannorum comes et quattuor ex fratribus eius.
in ipso quoque anno Chunradus imperator defunctus est anno eius imperii xu, et successit ei Henricus filius eius.

[Garufi 178,13 - 179,2 missing]

[Garufi 179,3 - 179,7] anno domini mxl indictione uiii; defunctus est Michael [Charta 82] Etheriarchis imperator Constantinopolitanus anno ii postquam imperare ceperat.
et successit ei imperator Michael Archontopanthiu cum Zoy imperatrice.
quo uita decedente eodem anno successit ei Constantinus Monomachus in imperium cum Zoy imperatrice, qui regnauit annis xii.
quo tempore fames ualida fuit in Italia atque in Gallia per septem [Charta 203v]continuos annos.

[Garufi 179,3 - 179,7 missing]

[Garufi 179,8 - 179,9] anno dominice incarnationis mxlii indictione x; luna passa est eclipsim u idus ianuarii per quinque horas noctis.

[Garufi 179,8 - 179,9 missing]

[Garufi 179,10 - 179,11] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 179,10 - 179,11 missing]

[Garufi 179,12 - 179,14] anno dominice incarnationis mxlu indictione xiii; Drogo Normannorum comes cepit Bibinum eamque depopulatus est; sequenti uero anno, postquam eadem ciuitas reedificata est, flagrauit incendio.

[Garufi 179,12 - 179,14 missing]

[Garufi 179,15 - 180,12] anno Domini mxluii indictione xu Henricus imperator uenit Romam inuenitque sedem apostolicam ualde turbatam, nam uno eodemque tempore supradicti Theophilus qui et Benedictus, et Siluester qui et Iohannes Sabinianus, et Gregorius qui et Iohannes Rauennas, Romanum non regebant sed uastabant pontificatum.
tunc imperator ipse conuocatis episcopis atque ordinis utriusque uiris religiosis ac catholicis, sinodum congregari iussit, in qua statim, canonibus exquisitis, hii tres dampnati et exilio religati sunt, nullus enim eorum amplius iure poterat episcopari.
et tunc a clero et populo canonice Clemens electus est, ipso imperatore — quemadmodum in canonibus statutum est — assensum prebente.
qui consecratus sedit papalem cathedram mensibus uiiiiix: iste quoque Henricum coronauit imperatorem.
defuncto itaque Clemente Damasus electus et consecratus est, cuius electioni predictus imperator assensum prebuit, seditque Damasus dies xx.
imperator autem [Charta 204r] ipse usque Capuam uenit terram pro tempore sibi componens, et sic reuersus est mxlii, indictione xu.

[Garufi 179,15 - 180,12 missing]

[Garufi 180,13 - 180,15] hoc autem tempore comprehensum est oppidum Stuni a Garangis in mense octubris et in mense decembris et in mense iunii Benedictus papa per poculum ueneni occidit papam Clementem.

[Garufi 180,13 - 180,15 missing]

[Garufi 181,1 - 181,1] [Charta 84] anno dominicae incarnationis mxliii indictione i; Zoy imperatrix obiit.

[Garufi 181,1 - 181,1 missing]

[Garufi 181,2 - 181,5] anno dominicae incarnationis mxluiiiiix indictione ii, damaso uita decedente, Leo sanctissimus qui uocatur Bruno, a populo Romano expetitus, a clero electus, ab imperatore quoque commendatus, et ab episcopis, quibus officii huius auctoritas est attributa, consecratus est in pontificatus honorem, seditque annis u, mensibus ii.

[Garufi 181,2 - 181,5 missing]

[Garufi 181,6 - 181,10] anno dominicae incarnationis mli indictione iii mense augusti Drogo Normannorum comes defunctus est.
fuitque uir egregius, pius, strenuus atque famosus, qui propter animi mansuetudinem et iustitiae seruatam equitatem a cunctis est dilectus.
cui Gofridus frater eius Normannorum comes successit, tenuitque potestatem ipsius honoris per annos uii.

[Garufi 181,6 - 181,10 missing]

[Garufi 181,10 - 181,11] anno dominice incarnationis mlii indictione quinta Guaymarius princeps Salerni a suis interfectus est anno principatus sui xxiii.
cui successit Gisolfus filius eius.

[Garufi 181,10 - 181,11 missing]

[Garufi 181,12 - 182,19] anno ab incarnatione Domini mliii indictione ui mense iulii.
Leo papa multis precibus ab Enrico monitus imperatore [Charta 204v] per quorundam Sampnitum suggestionem uenit in Beneuentum ut Normannos Apulia expelleret.
inde mouens gressum simul cum Alamannis quos imperator cum eo duxerat, apud urbem nomine Ciuitatem, quae in confinibus Sampnii est et Apulie, cum Normannis acriter pugnauit.
commisso itaque praelio Normanni totum Alamannorum exercitum in ore gladii percusserunt.
in ipso quidem belli apparatu defecerunt Alamanni ii quorum uenerant suggestione, quique in auxilium eorum uenerunt.
Leo autem papa minime propter quod uenerat perficere ualens reuersus est.
iste primus Romanorum pontificum a beato Petro ad se usque cum manu armatorum in bellum processit, qui quamuis sanctus fuerit et pio hoc animo egerit, tamen quia id eius non erat officii neque hoc illi permissum fuerat a Domino qui pati uenerat, suosque ut ab aliis magis paterentur quam ut alios persequerentur praemonuerat, ideo exercitus sui multitudo caesa est, ipso perspicientem.
non enim Dominus discipulis suis neque idem apostoli suis successoribus praeceperunt ut curis saecularibus, ueluti principes, materiali gladio Dei populum [Charta 86] tuerentur si uerbo doctrinae monerent et piae conuersationis exemplo instruerent.
eodem anno Constantinus Monomachus imperator Constantinopolitanus obiit, post quem Theodora, soror Zoy imperatricis uirgo existens, imperium Constantinopolitanum uiriliter biennio tenuit.
qua [Charta 205r]defuncta Michael Nouicius imperii honorem adeptus est, qui eodem anno fuit inuitus monachus factus.
cui Isachius Commiano imperator successit, qui post annos iiiiiu ex quo imperauit imperio eiectus ac monachus factus est.
cui Constantinus cognomento Dioclizi in imperium successit.
at uero Leo papa sequenti anno postquam cum Normannis praeliatus est diem obiit mense aprilis.
et successit ei Uictor qui Gebeardus uocabatur sedit annis ii, mensibus ii.
post cuius obitum Stephanus Gondifridi ducis germanus qui dictus est Fridericus, sedit mensibus uii.
quo defuncto Benedictus Beliternensis episcopus Romanum inuasit pontificatum, qui sedit mensibus uiiiiix.
quibus temporibus Patarea idest Patareanorum secta apud Mediolanum exorta est.

[Garufi 181,12 - 182,19 missing]

[Garufi 183,1 - 184,6] anno dominicae incarnationis mluii indictione uii; Gofridus comes Normannorum diem clausit extremum, reliquens sibi successorem Bagelardum filium eius militem strenuum.
sed Robbertus cognomento Uiscardus, eiusdem Gofridi comitis frater, natus ex patre Tancredo, Normannorum comitatus honorem sibi arripuit, ipsum Bagelardum nepotem suum expellens.
Tancredus autem fuit timoris Dei non immemor, qui bissenos habuit filios.
quorum primus quidem fuit Sarnus, qui miles insignis extitit.
secundus autem comes Gofridus pater Robberti comitis de Lauritello.
tertius uero Drogo comes, de quo superius scriptum est.
quartus autem Willelmus, et ipse comes, qui propter fortitudinis suae prudentiam [Charta 205v]Brachiferreus est praenomine dictus: erat enim astutissimus et ferox fortisque uiribus.
quintus extitit comes Gonfridus.
sextus quoque Malgerius comes, probus atque famosus.
septimus itaque fuit Robbertus Guiscardus.
hic autem propter animi astutiam ingeniique prudentiam primus ex Gallorum genere in Apuliam ducatus honorem adeptus est.
qui non multo post sibi subegit Apuliam et Calabriam, Lucaniam atque Siciliam, militarem namque disciplinam gloriosissime rexit.
octauus autem [Charta 88] Alberedus armis strenuus.
nonus Tancredus.
decimus Willelmus de Sancto nicandro, pater Robberti comitis de Principatu.
fuit ipse Willelmus acer ingenio, et constans animo, serenusque natura.
undecimus Frumentinus.
duodecimus Rogerius Siciliae comes, qui miles insignis extitit, iustitiae tenax, suis suorumque opibus studens, ecclesiarum Dei atque sacerdotum honori consulens.
habuit quoque Tancredus horum pater et filias tres.

[Garufi 183,1 - 184,6 missing]

[Garufi 184,7 - 184,9] anno dominicae incarnationis mluiii, indictione xi.
Benedictus papa defunctus est et successit ei Nicolaus qui et Gerardus.
eodem anno Riccardus cum Iordano filio eius effectus est Capuae princeps.

[Garufi 184,7 - 184,9 missing]

[Garufi 184,10 - 185,7] anno dominicae incarnationis mlx, indictione xiii.
Henricus rex Francorum obiit, et Philippus filius eius successit in regnum.
ipso quoque anno comes Robbertus Guiscardus uocatus a Troianis ciuibus, ipsam eorum ciuitatem in sua potestate ab eis accepit, qui non post multos dies
[Charta 206r] from this point, the text is due to the first hand of manuscript a again.
cum exercitu in Calabriam profectus, Regium ciuitatem cepit atque omnium Normannorum dux effectus est.
hic accepit uxorem nomine Sigelgaytam Guaimarii principis filiam que sexu quidem mulier pudica fuit atque honesta animum uero uirilem et consilium prouidum gerebat.
ex qua habuit filios Roggerium Robbertum atque Guidonem et filias u.
ex alia quoque nomine Alberada prius habuit filium nomine Boamundum.
set Robbertus Guiscardus instituit sibi heredem suum filium Roggerium.
interea Robbertus dux ad Nicolaum papam perrexit eiusque liggius homo effectus est, promittens se iureiurando fidem seruaturum Romane ecclesie et eidem papae eiusque successoribus canonice intrantibus.
ipse autem papa Nicolaus statim inuestiuit eundem Robbertum Guiscardum per uexillum de honore ducatus sui cum tota terra.

[Garufi 184,10 - 185,7 missing]

[Garufi 185,8 - 186,5] anno dominice incarnationis mlxii indictione xu Nicolaus papa defungitur anno ordinationis sue ii, mense uiii.
et Alexander qui uocatus est Anselmus papa ordinatur, quo tempore princeps Riccardus Capuam cepit sibique ordinauit.
his au[Charta 90]tem diebus Robbertus dux ad Alexandrum papam proficiscens liggius homo eius deuenit et sicut Nicolao pape ita et huic iusiurandum fecit et per uexillum ab eo terram cum honore ducatus accepit.
seditque Alexander papa annis xi, mensibus ui.

[Garufi 185,8 - 186,5 missing]

[Garufi 186,6 - 186,7] hoc anno Riccardus princeps Capuae intrauit terram Campaniae obseditque Cipparanum et usque Romam deuastando peruenit.

[Garufi 186,6 - 186,7 missing]

[Garufi 186,8 - 186,8] anno Domini mlxiii.
hoc anno comprehensa est Tarentum a Normannis.

[Garufi 186,8 - 186,8 missing]

[Garufi 186,9 - 186,9] mlxiiiiiu.
hoc autem temporim comprehensa est Matera a Normannis mense aprelis.

[Garufi 186,9 - 186,9 missing]

[Garufi 186,10 - 186,11] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 186,10 - 186,11 missing]

[Garufi 186,12 - 187,2] anno dominice incarnationis mlxui indictione iiiiiu mense aprilis [Charta 206v]stella cometis apparuit a parte orientis, cuius fumus per aliquot dies tendebat ad meridiem.
ipso quoque mense hec eadem stella apparuit a parte Occidentis, cuius fumus ad meridiem per aliquot dies tendebat.
quo anno apud Constantinopolim Constantinus Dioclizi imperator, anno eius imperii ui, defunctus est, cui Romano Diogenes in imperium successit.
eodem anno dux Robbertus cepit ciuitatem Uestis apprehenditque ibi catipanum nomine Kuriacum.
hinc etiam ipse dux Barum obsedit Apulie ciuitatem et triennio eam incessanter oppugnauit; terra marique pontem quoque ibi in mari fecit.

[Garufi 186,12 - 187,2 missing]

[Garufi 187,3 - 187,4] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 187,3 - 187,4 missing]

[Garufi 187,5 - 187,8] mlxuiii, indictione ui.
hoc anno in sexto die mense februarii Robbertus dux obsedit ciuitatem Montempilosum et dimissa ibi obsidionem cum paucis uenit Abianum et caepit eam, et tradicione cuiusdam Gotthifrede intrauit ipse dux in praephatam Montempilosum ciuitatem.

[Garufi 187,5 - 187,8 missing]

[Garufi 187,9 - 187,11] Garufi's paragraph runs from page 187 line 9 to page 188 line rum without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
anno dominice incarnationis mlxx indictione uiii, apud Constantinopolim Romano Diogenes imperator transacto quarto imperii eius anno defunctus est.
cui in imperio Michael filius [Charta 92] Constantini Dioclizi successit.

[Garufi 187,9 - 187,11 missing]

[Garufi 187,14 - 188,1] eodem anno Robbertus dux cepit Barum ciuitatem longa obsidione fatigatam, indeque mouens exercitum, Siciliam properauit obseditque Panormum, ditissimam Sicilie ciuitatem, uiriliter eam expugnans, cepitque eam.

[Garufi 187,14 - 188,1 missing]

[Garufi 187,11 - 187,14] mlxx indictione uiii hoc anno mense ianuarii magnum homicidium actum est in Brundusii ciuitate.
nam Normanni uolentes eam comprehendere, tenti sunt ab eis quadraginta cum aliis eorum ministris xliii et capita omnium praedictorum ad imperatorem deportata sunt.

[Garufi 187,11 - 187,14 missing]

[Garufi 188,1 - 188,4] anno dominice incarnationis mlxxi, indictione.
et exinde portas ferreas et columpnas marmoreas quam plures cum capitibus fecit afferri in Troiam causa uictorie sue.
anno autem subsequente ordinatis ibi in Panormo municipiis, ipse [Charta 207r]dux in Apuliam ueniens cepit Tranum Apulie ciuitatem.

[Garufi 188,1 - 188,4 missing]

[Garufi 188,5 - 188,7] eodem anno Robbertus dux fecit fieri pontem in mari quatinus concluderet portum prephatae urbis Bari, et in quintadecima die mensis aprilis Robertus dux predictam ciuitatem caepit, et in sequenti praedictus dux caepit ciuitatem Panormum in mense ianuarii.

[Garufi 188,5 - 188,7 missing]

[Garufi 188,8 - 188,11] anno dominice incarnationis mlxxu, indictione xiii, Alexander papa diem obiit, et archidiaconus eius nomine Ildeprandus ipsa eadem die in ordine pontificali electus et papa Gregorius est nuncupatus, seditque annis xii, mense i.
hic autem pontifex amministrationem regni sibi primus ut rex assumpsit.

[Garufi 188,8 - 188,11 missing]

[Garufi 188,12 - 188,14] Garufi's paragraph runs from page 188 line 12 to page 190 line 8 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
anno dominice incarnationis mlxxu, dux Robbertus Sanctam Seuerinam Calabrie cubrie ciuitatem loco munitissimam tertio anno postquam illam obsederat, cepit.
hinc quoque cepit ciuitatem Comsanam obsesso castello Sancte Agathe, quod incessabili oppugnatione cepit.

[Garufi 188,12 - 188,14 missing]

[Garufi 189,2 - 189,5] his etiam diebus cum exercitu dux proficiscens obsedit Salernum, ciuitatem medicine utique artis diu famosam atque precipuam.
Gisolfus autem frater uxoris eiusdem ducis tunc in eadem ciuitate morabatur.
hanc incessanter terra marique expugnauit, nec destitit donec post uii menses obsidionis sue cepit illam mense decem[Charta 94]bris.

[Garufi 189,2 - 189,5 missing]

[Garufi 189,1 - 189,1] hoc anno Robertus dux dedit filiam suam nurum ad imperatorem Constantinopolitanum.
ex codice sancti Petri.

[Garufi 189,1 - 189,1 missing]

[Garufi 189,5 - 190,8] anno dominice incarnationis mlxxui, indictione xu; cepitque Gisulfum principem qui fame coactus se eidem duci tradidit, atque Turrim maiorem in qua se tutabatur.
in eadem uero ciuitate ipse dux construxit eccelsiam in honore beati Mathei apostoli et euangeliste.
in Panormo quoque fecit ecclesiam [Charta 207v]in honorem Dei genitricis semperque uirginis Marie, anno primo postquam cepit Salernum.
Robbertus dux Beneuentum obsedit, acriter eam expugnans.
et nisi Romanus pontifex, cuius precepto parebat, hoc idem duci prohibuisset, nequaquam ab incepto desisteret donec eam caperet.
simili modo et Riccardus princeps Neapolim obsedit ipso eodem anno, fortiter illam ciuitatem expugnans undique ut eam ui caperet.
sed eodem anno in eadem obsidione princeps iste mortuus est anno principatus sui xx, indictione i.
fuit autem hic statura procerus, forti animo, ingenio astutus, largitate famosus, circa beniuolos et sibi fideles mansuetus atque benignus, rebellibus autem ac perfidis ualde terribilis.
cui successit Iordanus filius eius.
hic autem in matrimonio accepit filiam Guaymarii principis Salernitani, ex qua habuit filios Riccardum et Robbertum atque Iordanum.

[Garufi 189,5 - 190,8 missing]

[Garufi 190,9 - 191,2] anno dominice incarnationis mlxxuiiiiix, indictione ii, apud Constantinopolim Michael filius Constantini imperatoris anno eius imperii uiii ipse cum filiis suis Michaele, Andronico et Constantino expulsus est.
et Niceforus Butanioth imperium sibi arripuit.
ipso anno dux Robbertus obsidens Uicum cepit ipsam ciuitatem, ibique Gradelonem nepotem suum capiens utroque statim priuari lumine fecit, eo quod ipse et [Charta 208r]alii plerique baronum rebelles ei extiterant.
ceteri uero metu perculsi ei se subdiderunt.

[Garufi 190,9 - 191,2 missing]

[Garufi 191,3 - 191,5] eodem anno corpus beati Canionis a loco, in quo olim positus fuerat, ab Arnaldo leuatur archiepiscopo et in sancte Dei genitricis Marie ecclesia nouiter inchoata honorifice collocatus.

[Garufi 191,3 - 191,5 missing]

[Garufi 191,6 - 191,12] anno Domini mlxxx, indictione iii, dux Robbertus Guiscardus cepit Spinazolam.
paucis etiam euolutis diebus ipse dux cepit Ydrontum cepitque Tarentum.
his autem diebus uenit ad [Charta 96] eum uir quidam dicens se Michaelem imperatorem fuisse, conquerens se male tractatum a suis et expulsum poposcitque auxilium sibi dari.
dux itaque, ut ei mos erat, diligenter illum excipiens te honorabiliter circa se habens secum duxit eum usque Salernum.
inde mouens gressum dux ipse perrexit ad Gregorium papam eiusque liggius homo iureiurando effectus apud Ciperanum, accipiens ab eo uexillum sancti Petri mense iunio.

[Garufi 191,6 - 191,12 missing]

[Garufi 191,13 - 194,5] anno dominice incarnationis mlxxxi indictione iiiiiu dux Robbertus magnum apud Ydrontum assumpsit exercitum, super Constantinopolim ire cupiens.
qui mare transiens cum Boamundo filio suo applicuit Auelone et eduxit exercitum suum necnon et predictum Rogerium filium suum omnibus sibi conmissis in Apulia dimisit.
inter hec autem Niceforus Butanioth Constantinopolitanus imperator aduentum Robberti ducis audiens, direxit Alexium megadomesticum suum cui equo animo militiam totam commiserat, deditque sibi permaximam thesauri copiam, ut non solum [Charta 208v]christianorum uerum etiam paganorum exercitum congregaret, quatenus duci Robberto uiriliter resistere posset.
Alexius ciuitatem Andropolim pergens, quoscumque poterat suscipiebat, susceptos cotidie singulos seducens fidelitatis sacramentum occulte sibi facere studebat, quibus unicuique priuatim multa tribuebat et plurima iurando promittebat.
ceteris autem militibus quibus adhuc animum suum aperire timebat nil interim tribuebat, sed eos sepe sic alloquebatur dicens: libenter uobis ego darem si imperator, uelud ipse promiserat mihi thesauros mitteret, sepe enim propter hoc ad eum direxi et quia non misit ualde doleo.
qui ut se suis auditoribus quasi ueridicum redderet, uasa propria ac uestes quibus utebatur quibusdam largiebatur dicens: si esset mihi posse, tam prudentes uiros uelut estis, de meis uobis ego largiendo ditissimos facerem.
et hec incessanter machinabatur ut omnium ad se militum uoluntates subtraheret.
quibus [Charta 98] etiam locutus est: ibo ad imperatorem ego pro uobis loquens, ut uestra uobis omnibus donatiua transmittat.
qui dum Constantinopolim perrexisset, quoscumque potuit simili modo donis ac promissionibus sibi illexit, subtrahens animos eorum ab imperatoris amore.
sed quia infidelitas numquam de se secura est, Alexius [Charta 209r] ipse postquam cum imperatore tamquam cum domino fidelis, ut eum securum redderet simpliciter est locutus, de se timens, noctu a Constantinopolim fugiit, et ad exrcitum quem sibi preparauerat, reuersus est dicens: imperator pro eo quod uestra sibi donatiua petii, minatus est me capi et male tractari.
et quia mihi credidistis ideo reuersus sum, uobis omnino consulturus, ita ut si uestra uoluntas mihi non defuerit, beneficiis et honoribus uos omnes ditabo
.
quorum omnium uoluntates dum sue uoluntati uidit concordes, statim cum omni exercitu armato super Constantinopolim perrexit.
imperator quippe supra quam credi potest stupefactus, se et ciuitatem, prout potuit muniuit.
Alexius autem quendam magistrum militum imperatoris, Arnonem nomine, ex genere Alamannorum, promissionibus magnis seduxit ut sibi ciuitatem proderet.
qui dolis acquiescens per noctem aperuit sibi portam, que Uulgarorum dicitur.
Alexius igitur cum omni christianorum ac paganorum exercitu ciuitatem ingressus nocte die Iouis, que cena Domini dicitur, totam exercitui suo predam ciuitatis triduo, quem admodum spoponderat, dono tribuit.
qui nulli indulgendo hostiliter queque inuenire poterant uastantes, depredati sunt.
non solum autem, uerum etiam ecclesias rebus omnibus spoliabant.
sacerdotes [Charta 209v]quoque diuina misteria celebrantes truncabant capite, pedibus sacrificia conculcabant plerisque sanctimonialibus ac Deo dicatis ab eis stupratis.
imperator autem Butanioth, ut ciuitatem proditam uidit, statim e palatio fugiit et in ecclesia sancte Sophie monachum se fieri iussit.
Alexius itaque palatium ingressus, Constantinopolitanum imperium arripuit.
ut autem dominice resurrectionis die coronatus est, exercitum a preda et rapinis reuocari iussit.
qui ut [Charta 100] se non quasi cupidum imperii magnatibus ostenderet, constituit secum in imperio Michaelem filium predicti Michaelis imperatoris, dicens omnibus: non propter me sed propter hunc qui iure in solio residere debet hoc quod factum est peregi.
postquam Alexius, qui et Commiano dictus est, imperialia sibi iura composuit, statim cum ingenti copia exercitus undique collecta una cum imperatore quem sibi quasi socium statuerat, contra ducem Robbertum properauit.
ordinatis itaque non longe a Dirachio suis ad dimicandum, ipse imperator tuto in loco positus premisit in prima acie eum quem secum imperatorem fecerat, ut bello interiret, nam diu socium eum habere nolebat, solus enim imperare cupiebat.
quid multa? commisso prelio dux Robbertus Guiscardus imperatorem fugauit ac deuicit.
filius [Charta 210r]autem Michaelis imperatoris, non diu imperator, statim in primo conflictu interiit.
in ipsa nanque pugna imperator lx milia milites et x milia saggittarios Turchos habuit.
dux uero Robbertus habuit milites dcc.
Alexius itaque imperator paucis secum assumptis usque Constantinopolim fugiendi moram non habuit.
qui cum solus imperaret, quoscumque ex imperatorum genere potuit inuenire aut eos lumine priuari fecit, aut ipsi tirannidem eius euadere cupientes exilium ceperunt.
interea Robbertus dux cepit Dirrachium ciuitatem et maximam partem regionis illius.

[Garufi 191,13 - 194,5 missing]

[Garufi 194,6 - 195,5] eodem anno Henricus Alamannorum imperator uenit Romam cum exercitu, obseditque Gregorium papam, qui excommunicauerat eum, eo quod imperator ipse inuestituram episcopatus per anulum et uirgam tradebat electis episcopis in ciuitatibus sue potestatis.
dicebat enim imperator ipse hanc sibi hactenus suisque predecessoribus inuestituram a Romanis pontificibus esse permissam ut episcopali electioni taliter assensum preberet.
Gregorius papa ex preceptione sui mandauit, ut quicumque eidem imperatori iusiurandum fecerat, nullus ei fidem nisi Romane ecclesie sibique obseruaret ut pariter rex et pontifex ipse et regni dominaretur et ecclesiam procuraret.
quamobrem ipse imperator una cum clero et populo [Charta 102] Romano Gibertum archiepiscopum Rauenne fecit eligi atque consti[Charta 210v]tui in ordine summi pontificis, nuncupans eum Clementem.
quo audito dux Robbertus in ultramarinis partibus sibi rebus ordinatis, dimittens Boamundum filium suum ut eandem terram custodiret, ipse cum uxore Apuliam repetiit.
dehinc assumens exercitum una cum filio suo Roggerio Gregorium papam adiit, hostes eius ab Urbe propulit ac ciuitatem Tyberim obsedit, acriter eam expugnans, illuc enim magna pars militum imperatoris simul cum falso papa Clemente se receptauerat.
tunc etiam ipse dux hostiliter Capuam obsedit, et acriter ipsam ciuitatem expugnauit mense iulio, indictione ui.
tandem ipse dux in Apuliam reuersus est, obseditque Cannas Apulie ciuitatem eo quod ciues ipsius rebelles ei extiterant, cepitque eam igne incendens.
superiori quoque anno priusquam dux Robbertus de ultramarinis esset reuersus, Roggerius eiusdem ducis filius destruxit Asculum combussitque eam igni.

[Garufi 194,6 - 195,5 missing]

[Garufi 195,6 - 195,8] mlxxxiii indictione sexta.
hoc anno intrauerunt Langobardi Italiam et dux in mense maio posuit ante Cannas ciuitatem Apuliae obsidionem et mense iulio comprehendit eam.
particulae desumptae ex codice sancti Petri.

[Garufi 195,6 - 195,8 missing]

[Garufi 195,9 - 196,2] anno dominice incarnationis mlxxxiiiiiu indictione uii dux Robbertus una cum filio suo Roggerio iterum ingenti cum exercitu Romam profectus est super Henricum imperatorem, qui obsederat Gregorium papam.
imperator autem aduentum eius audiens, timore coactus fugam iniit.
dux itaque Romam ingressus cepit maximam partem Urbis, hostiliter incendens et uastans a palatio [Charta 211r]Laterani usque castellum sancti Angeli, ubi papa Gregorius oppugnabatur.
Romani enim simul cum imperatore erant insidiantes eidem Gregorio pape.
tunc dux extraxit eundem papam de ipso castello, duxitque eum secum usque Salernum.
inter hec Boamundus filius ducis absente patre duo cum Alexio imperatore prelia gessit, quorum unum Boamundus ipse uiriliter uicit, alterum uero imperator uicit, non tamen ui sed insidiose agens.

[Garufi 195,9 - 196,2 missing]

[Garufi 196,3 - 197,7] anno dominice incarnationis mlxxxu, indictione uiii dux Robbertus collecto agmine iterato in ultramarinas partes statuit proficisci.
quod cum imperatori Alexio compertum esset, suum direxit exercitum cum multitudine nauium simul eum exerci[Charta 104]tu Uenecianorum, ut maris iter duci prohiberetur.
contra quos dux Robbertus una cum filio suo Rogerio cum nauibus suis non segniter progressus, cum eis acriter conflixit mense nouembris, et nauili bello commisso dux Robbertus una cum filio suo Rogerio uictoriam capiens, maxima cede prostrauit eos.
quorum quidem multi in mare demersi, plurimi autem capti, nonnulli uero uix per fugam elapsi sunt.
sicque prostratis hostibus dux ipse simul cum Roggerio filio exultans tripudio adiit Boamundum filium suum, quem in terris quas ibi acquisierat dereliquit cum suo exercitu, Constantinopolitanum imperium inuadere cupiens.
[Charta 211v] sed mense magio eodem anno papa Gregorius obiit, mense uero iulio Robbertus Guiscardus magnificus dux apud insulam Cassiopam existens obiit morte communi, maior sexagenario, anno ducatus eius xxui.
fuit autem Robbertus Guiscardus uir strenuus, in bello potens et fortis, corpore insignis, animo constans, moderator ciuilis, prouidus, callidus moribus et admodum astutissimus et prudens ingenio paululum impatiens morum correptor et diligens coercitor discipline militaris, dominandi supra quam credi potest ambitiosus.
urbes uero quas cepit castellis turribusque muniuit, cuius opinio insignis ubique preferebatur.
fuitque non minus consilio quam uiribus decoratus, quo nullus in bellis felicior aut in pace moderatior.
priuatos autem contubernio, pecunia, beneficiis atque honoribus ditauit.

[Garufi 196,3 - 197,7 missing]

[Garufi 197,8 - 197,12] huic itaque successit Roggerius filius eius dux anno dominice incarnationis mlxxxui, indictione uiiiiix.
hic autem post mortem patris ducatum nobiliter tenuit et ampliauit; adauxit enim sibi Capuanum principatum et usque Romam, magis beneficii munificencia quam potentie austeritate.
eodem anno xiii kalendas martii stella clarissima ingressa est in circuitu prime lune.

[Garufi 197,8 - 197,12 missing]

[Garufi 197,13 - 198,3] anno dominice incarnationis mlxxxuii indictione x mense maio corpus beati Nycolay confessoris de Mirrea translatum in Barum Apulie ciuitatem [Charta 212r]fuitque uirtus Domini ad sanandum multos infirmos.
eodem mense Uictor qui et Desiderius, Casinensis abbas, genere Sampnis, post duos annos ex quo Gregorius papa [Charta 106] obiit, papa est ipse ordinatus, qui post menses iiiiiu et dies ui ordinationis sue diem obiit.
cui successit in Romanum pontificatum Hostiensis episcopus nomine Otto ex Francorum genere et Urbanus est papa dictus seditque annis xii mensibus uiii.

[Garufi 197,13 - 198,3 missing]

[Garufi 198,4 - 198,5] hoc anno terrae motus magnus factus est per totam Apuliam, ut in quibusdam locis turres ac domos subruisse ferunt.

[Garufi 198,4 - 198,5 missing]

[Garufi 198,6 - 198,11] anno dominice incarnationis mlxxxuiii indictione xi.
Boamundus frater ducis Roggerii ex improuiso intulit bellum apud farnitum in Beneuenti territorio, et commisso bello dux Roggerius uiriliter eum uicit.
in quo siquidem bello, mirum dictu, quamuis plurimi ex parte Boamundi milites capti essent, nullus tamen hominum ex utraque parte ibi fuit interfectus preter unum.
postea uero ipse dux amore fraterno ductus dedit eidem Boamundo quandam partem terre sue in Apulie regionibus, cum pater eius nil sibi reliquit.

[Garufi 198,6 - 198,11 missing]

[Garufi 198,12 - 198,13] eodem anno comprehensa est Siracusa, Siciliae quondam caput, in qua fertur homines comedisse infantes ob diuturnitatem obsidionis.
hae duae particulae desumptae sunt ex codice sancti Petri.

[Garufi 198,12 - 198,13 missing]

[Garufi 198,14 - 198,15] anno dominice incarnationis mlxxxuiiiiix, indictione xii, luna in ortu suo passa est eclipsim.

[Garufi 198,14 - 198,15 missing]

[Garufi 198,16 - 198,17] this note is written in the margin of the next page, 212v, but an asterisk links it to this point of the text.
mlxxxuiiiiix, indictione xii, papa Urbanus uenit in ciuitatem Barum et sacrauit illic confessionem sancti Nicolai et Bandussianam ecclesiam.
hae particulae desumptae sunt ex codice sancti Petri.

[Garufi 198,16 - 198,17 missing]

[Garufi 199,1 - 199,8] anno dominice incarnationis mxc indictione xiii mense septembris Urbanus papa sinodum in ciuitate Melfia celebrauit, in qua Roggerius dux liggius eius homo effectus, promittens se iureiurando fidem seruaturum Romane ecclesie et eidem pape eiusque successoribus canonice intrantibus, accepit per uexillum ab eo terram cum ducatus ho[Charta 212v]nore. eodem anno Sikelgayta ducissa, mater Roggeri ducis, defuncta est mense aprilis.
eodem anno Acherontia ciuitas cremata est mense augusti, in tantum enim eodem uastata est igne, ut nulla domus, nullum inueniretur aedificium quod non ab igne consumptum deperierit.
homines etiam xxu eodem incendio mortui sunt.

[Garufi 199,1 - 199,8 missing]

[Garufi 199,9 - 199,12] [Charta 108] anni Domini mxci indictione xiiiiiu mense februario Iordanus Capue defunctus est anno xiii principatus eius.
hic autem fuit uir egregius, consilio sagax, uirtute in bello preualidus.
cui successit Riccardus filius eius princeps.

[Garufi 199,9 - 199,12 missing]

[Garufi 199,13 - 199,15] the paragraph is missing in codex a.
Garufi page 199, apparatus note to line 12, writes that the paragraph is added in margin in code a, but in fact there is no marginal note in a with the text of this paragraph.

[Garufi 199,13 - 199,15 missing]

[Garufi 200,1 - 200,5] anno dominice incarnationis mxcii indictione xu Roggerius dux duxit uxorem reginam Danorum nomine Alam, filiam Robberti Frisonis comitis Flandrensium et ex ea dux habuit filios Ludouicum et Guiscardum, qui in puerilibus annis mundo mortui Deo uixerunt.
habuitque ex ea alium filium nomine Wilielmum, qui postea eidem duci in honore ducatus successit.

[Garufi 200,1 - 200,5 missing]

[Garufi 200,6 - 200,8] anno dominice incarnationis mxciii indictione i mense martio Urbanus papa Troie sinodum celebrauit.
eodem anno uiiiiix kalendas octobris fuit solis eclipsis circa horam tertiam diei, feria ui indictione ii.

[Garufi 200,6 - 200,8 missing]

[Garufi 200,9 - 200,16] anni Domini mxciiiiiu indictione ii mense aprilis Urbanus papa Placencie sinodum celebrauit, et iiiiiu nonas eiusdem mensis aprilis fuit terribile signum in stellis, ita quod a medie noctis tempore usque mane uise sunt innumere stelle mixtim ex omni parte celi decurrisse et in terram decidisse.
sequenti anno uero indictione iiiiiu Urbanus papa apud Clarummontem Aruornie sinodum fecit, et tunc multitudo christianorum innumera exortatione Urbani pape commota est ex omni Europa pro[Charta 213r]ficiscentium ad sanctum sepulchrum Domini in Ierusalem.
eodem anno uii idus augusti indictione iiiiiu, luna passa est eclipsim a prima hora noctis usque in tertiam horam eiusdem noctis.

[Garufi 200,9 - 200,16 missing]

[Garufi 200,17 - 200,21] anno dominicae incarnationis mxcui, Rogerius comes Siciliae cum uiginti millibus Agarenorum et cum innumera multitudine aliarum gentium et uniuersis comitibus Apuliae obsedit Amalphim, ibique subito inspiratione Dei Boamundus cum aliis comitibus et mili[Charta 110]tibus Rogerii comitis sumpserunt signum sancte crucis in humeris suis et frontibus et sic reliquerunt obsidionem.
uidens haec comes Rogerius cum dedecore reuersus est in Siciliam.
particulae desumptae ex codice sancti Petri.

[Garufi 200,17 - 200,21 missing]

[Garufi 201,1 - 201,18] anno dominice incarnationis mxcuii indictione u mense octobris Boamundus frater Roggerii ducis et Robbertus Normannorum comes et Robbertus Flandrensium comes et comes Sancti egidii et Eustatius comes et dux Godifridus et Balduinus frater eius et Ugo Magnus et Tancredus Marcisi filius, hii omnes unanimiter cum multitudine christianorum ultra mare perrexerunt ad aperiendum iter sancti sepulchri.
et graui bello apud Niceam ciuitatem preliati sunt cum Arabis et Turkis ac Persis, qui ipsam christianorum terram occupauerant, et uicerunt eos.
capta quippe Nicea, Antiochiam obsederunt, ibique cum maximo paganorum ab orientali parte undique populo collecto preliati sunt, quorum erat innumera multitudo, eisque diuino auxilio deuictis ceperunt Antiochiam ciuitatem famosissimam in anno incarnati uerbi mlxxxxxcuiii indictione ui.
ipsam uero ciuitatem Boamundus ex omnibus sibi quidem uendicauit.
alii autem iam dicti magnates simul cum ceteris cum omni deuotione euntes, obsederunt Hierusalem ciuitatem sanctam et acriter atque incessanter expugnando cum machinis, undique eam aggressi sunt et uiriliter eam ceperunt mense iulii.
interfecta est ibi multitu[Charta 213v]do Sarracenorum, qui ciuitatem ipsam possidebant.
capta itaque Ierusalem, christiani statuerunt ibi Godifridum ducem ac protectorem.
Roggerius dux una cum Roggerio Sicilie comite urbem Capuam obsedit, et quadragesimo die eius obsidionis acquisitam eam Riccardo principi reddidit.
eodem anno kalendas augusti Troia flagrauit incendio.

[Garufi 201,1 - 201,18 missing]

[Garufi 202,1 - 202,4] anno dominice incarnationis mxcuiiiiix, indictione uii, kalendas decembris fuit eclipsis lune sero.
eodem anno iiiiiu kalendas augusti Urbanus papa Rome defunctus est.
cui Rainerius cardinalis presbyter natione Tuscus succedens, sublimatus est honore pontificali et Paschalis est papa nuncupatus, seditque annis decem et nouem mensibus sex.
[Charta 112]

[Garufi 202,1 - 202,4 missing]

[Garufi 201,19 - 201,20] hoc eodem anno papa Urbanus congregauit uniuersalem synodum in ciuitate Baro, in qua adfuerunt ex diuersis partibus episcopi centum triginta.

[Garufi 201,19 - 201,20 missing]

[Garufi 202,5 - 202,10] anno dominice incarnationis mc, indictione uiii; dux Roggerius Canusiam obsedit, cepitque illam ciuitatem retibus circum circa extensis.
eodem anno dux Godifridus in Hierusalem mortuus est et Balduinus frater eius rex est constituitus.
hoc anno in mense iulio Boamundus exiens ab Antiochia cum ccc equitibus, cum Turcis bellum commisit ceciditque et comprehensus est et uinctus catenis.
equites uero eius omnes illic mortui sunt.
fertur autem fuisse paganos cxxiii millia.

[Garufi 202,5 - 202,10 missing]

[Garufi 202,11 - 203,2] anno dominice incarnationis mci indictione uiiiiix mense iunii, Roggerius Sicilie comes defunctus est anno uite sue li comitatus autem eius anno xxxxxli, anno ab incarnatione Domini mc primo, indictione uiiiiix.
hic autem fuit miles egregius, moribus insignis atque famosus, iustitie tenax, suis suorumque opibus studens, suos enim ditabat.
fuitque pauperum nutritor, pius, in elemosinis largus, ecclesiarum Dei atque sacerdotum consulens.
huic successit filius [Charta 214r]eius Symon, qui paucis transactis annis mortuus est.
cui frater eius, predicti Roggerii comitis filius, Roggerius comes successit.
hoc anno a Mulmachabaeo Mons caueosus mutatur.

[Garufi 202,11 - 203,2 missing]

[Garufi 203,3 - 203,5] anno dominice incarnationis mcii indictione x Roggerius dux simul cum papa Paschali obsedit Beneuentum maximo cum exercitu, nec destitit donec eo qui tunc in eadem ciuitatem principabatur expulso, cepit ipsam ciuitatem et ipsius pape iuri ac potestati eam dimisit.

[Garufi 203,3 - 203,5 missing]

[Garufi 203,6 - 203,6] hoc tempore Boamundus dimissus est et rediit Antiochiam.

[Garufi 203,6 - 203,6 missing]

[Garufi 203,7 - 203,12] anno dominice incarnationis mcu, indictione xiii; dux Roggerius obsedit montem Sancti angeli cepitque ipsam ciuitatem et castellum eius mense Octobris.
mense uero decembris Boamundus a ciuitate Antiocia in Apuliam rediit profectusque in Galliam anno sequenti duxit uxorem filiam Philippi Francorum regis nomine Constantiam, ex qua Boamundus ipse duos filios habuit; quorum quidem unus nominatus est Iohannes, qui puer mortuus est, alter uero dictus est Boamundus, qui patri suo successit.

[Garufi 203,7 - 203,12 missing]

[Garufi 203,13 - 204,4] anno dominice incarnationis mcui indictione xiiiiiuthe addition in the next line actually starts with "cui" and ends with "xiiii".
i could not encode this without incurring in xml overlap.
Riccardus princeps Capuanus defunctus est mense ianuarii anno sui principatus xiiiiiu.
cui princeps successit frater eius Robbertus.
eodem anno apparuit stella cometis magna a parte Occidentis sero per totum mensem februarii.
ipso quoque anno mense iulii corpora sanctorum Pontiani pape et martyris et Eleutherii episcopi [Charta 114] et martyris et Anastasii confessoris de [Charta 214v]Roma in Troiam Apulie ciuitatem translata sunt, quorum meritis uirtus Domini fuit ad sanandum multos infirmos.

[Garufi 203,13 - 204,4 missing]

[Garufi 204,5 - 204,6] anno dominice incarnationis mcuii indictione xu dux Roggerius obsedit Luceriam Apulie ciuitatem cepitque eam mense augusto.

[Garufi 204,5 - 204,6 missing]

[Garufi 204,7 - 204,15] anno dominice incarnationis mcuiii indicione i Philippus Francorum rex obiit anno ex quo cepit regnare xxxxxluiiiiix; cui Ludouicus filius eius successit in regnum.
eodem anno obiit Guido frater Roggerii ducis.
obiit quoque Guiscardus filius ipsius Roggerii ducis mense augusti.
eo tempore Alexius Constantinopolitanus imperator mortuus est, et Caloiohannes filius eius in imperio illi successit.
his autem temporibus Henricus filius Henrici imperatoris Alamanorum, monitus per legatos a Paschali papa, persecutus est eundem patrem suum, auferens ei omnem imperii potestatem.
quem postquam expulit obsedit.
non post multum uero temporis idem Henricus imperator mortuus est obsessus anno imperii sui lxuii, et ipse filius eius regnum sibi suscepit.

[Garufi 204,7 - 204,15 missing]

[Garufi 204,16 - 205,2] anno dominice incarnationis mcx indictione iii stella cometis a parte septemtrionali circa polum uisa est tota nocte a sero usque mane per totum mensem iunii.

[Garufi 204,16 - 205,2 missing]

[Garufi 205,3 - 206,12] anno dominice incarnationis mcxi indictione iiiiiuthe addition in the next line actually starts with "tione" (last part of word "indictione") and ends with "iiii".
Henricus filius Henrici imperatoris Alamannorum, ingenti cum exerci[Charta 215r]tu Alamannorum et Suauorum Italiam uenit, plurisque rebus sibi compositis Nouariam ciuitatem sibi resistentem cepit eamque depopulatus est.
similiter et Ariciam.
cumque uelud pacificus Romam ueniret, Paschalis papa simul cum clero et populo Romano honorabiliter illum excepit in ecclesia beati Petri.
rex autem suorum militum caterua stipatus, post pacis osculum benedictionemque ab eo acceptam, dum ab eodem papa quod ipse per legatos sibi promiserat, optinere se non posse uideret, cepit ipsum papam cum omnibus qui cum eo illic erant, atque per duos menses in custodia haberi fecit, propter inuestituram episcopatus per anulum et uirgam quam rex petebat.
et papa predecessoris sui Gregorii cognomento Ildeprandi, qui hoc inchoauerat [Charta 116] negotium, statuta tenens, concedere sibi nullo modo uolebat.
tandem uero Paschalis, non tam terrore sui coactus, quam etiam suorum, eorum maxime qui sibi fideliores quidem esse uidebantur, suasu deceptus, sed et pro liberatione illorum qui cum ipso tenebantur, flexus, timens ne propter hoc rex ipse tirannice potestatis occasione inuenta et illos quos tenebat perimeret et plerumque Italie populum deuastaret, eandem inuestituram regi concessit et pariter cum eo comunicans imperii coronam capiti eius imposuit.
rex itaque dimisso papa cum omnibus qui cum eo et pro eo capti erant [Charta 215v]statim accepta ab eo corona reuersus est. eodem mense quo papa captus est, Roggerius dux morbo detentus Salerni diem clausit extremum mense februarii anno ducatus sui xxui mense ui, etatis uero sue l, sepultusque est in ecclesia beati Mathei apostoli, quam pater eius in eadem ciuitate construxerat.
fuit autem Roggerius dux corpore insignis, moribus illustris, moderata gloria, ciuilis, affabilis, ecclesiarum gubernator, Christi sacerdotibus humilem se prebens, clericos uehementer honorans, omnes ad se uenientes honorabiliter excipiens ac letos a se remittens, nutritor gentis, pacis amator, delinquentibus clemens, suis beneuolus, pacatus extraneis et cunctis amabilis atque largus in donis plurimis.
omnibus namque gratus ac commodus, et tam suis quam extraneis magis dilectioni quam timori se exhibere studebat.
eo quippe mortuo tantus luctus publicus fuit, ut omnes doluerint tanquam in propria orbitate.
cui Willelmus filius eius in honore ducatus eius successit.
post obitum uero ducis Roggerii die quarta decima Boamundus frater ipsius Roggerii ducis simili infirmitate in Apulia mortuus est sepultusque iuxta ecclesiam beati Sabini confessoris in ciuitate Canusia.
fuit autem Boamundus miles strenuus, corpore deducto, honorabilis, animo constans, cautus eloquio, ingenio [Charta 216r]astutus, bellicosus, inquietus, semper impossibilia appetens, peritia atque uirtute in bello preualidus.
huic autem Boamundus filius eius una cum matre sua Constantia successit.
[Charta 118]

[Garufi 205,3 - 206,12 missing]

[Garufi 206,n4 - 206,n5] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 206,n4 - 206,n5 missing]

[Garufi 206,13 - 206,17] mcxiiiiiu indictione uii.
hoc anno mense ianuario comprehensa a Barensibus equitibus mater Roberti comitis et in custodia missa.
unde iratus comes Robertus fecit incidi oliuas et arbores ac uineas Barenorum.
tunc Barenses fecerunt sibi caput et dominum Risonum archiepiscopum, et caeperunt habere guerram cum praedicto Roberto comite.
haec particula desumpta est ex codice sancti Petri.

[Garufi 206,13 - 206,17 missing]

[Garufi 206,18 - 207,2] anno dominice incarnationis mcxiiiiiu indictione uii Tancredus Marcisi filius cui Boamundus commendauerat Antiochiam mortuus est, et Roggerius filius Riccardi accepit Antiochie procurationem.

[Garufi 206,18 - 207,2 missing]

[Garufi 207,3 - 207,15] anno dominice incarnationis mcxu indictione uiii apud Ciperanum in ecclesia sancti Paterni Willelmus dux deuenit liggius homo pape Paschalis qui tunc sinodum celebrabat, et ipse papa statim per uexillum tradidit eidem duci totam terram cum honore ducatus, quemadmodum Gregorius papa concessit et tradidit eam duci Robberto Guiscardo apud ipsum Ciperanum, et quemadmodum Urbanus papa concessit Roggerio duci in ciuitate Melfia, et sicut idem Paschalis papa concessit et tradidit eidem duci Roggerio apud sanctum Trophimenem per illud idem donum atque consensum.
in predicta quidem sinodo Landulfus Beneuentanus archiepiscopus ab ordine pontificali deiectus est eo quod inobediens pape fuit, quique non post multum temporis largito munere in sede sua ab eodem papa restitutus est.
anno dominice incarnationis m eodem anno mense decembris in Siria ante natalem Domini terre motus ita fuit magnus, quod Manistra [Charta 216v]et Marais ad solum usque et alie quam plures ciuitates et castella attritis hominibus, sed et pars ciuitatis Antiochie ac usque Ierusalem prostrate ceciderunt.
eodem anno mense aprilis Ala ducissa mater Willelmi ducis defuncta est.

[Garufi 207,3 - 207,15 missing]

[Garufi 207,16 - 207,17] anno dominice incarnationis mcxui, indictione uiiiiix; Wilielmus dux accepit uxorem Gaitelgrimam filiam comitis Robberti de Airola.

[Garufi 207,16 - 207,17 missing]

[Garufi 208,1 - 208,9] anno dominicae incarnationis mcxui; eodem anno regina et Tancredus cum aliis multis, idest Goffredo Britton et Unfredo Grauina, dominio et equitibus [Charta 120] ut fertur usus ad cxx peditumque non exigua manu, audacter pergebant iuxta flumen Bradanum.
quibus comes occurrens Alexander cum suis ita deteruit ac debellauit eos, ut Tancredus fugae liberaretur praesidio et Britto Gofridus, regina uero, Unfredus cum multis aliis caperentur equitibus, omniaque eorum direptioni praedaeque data sunt.
regina uero ducta sub custodia est in Materam ciuitatem, in qua aliquanto peracto tempore retenta, dimissa est sub iureiurando ut reuerteretur in Materam et in Alexandri comitis custodia; sed minime hoc impleuit.
insuper mense maio cum cc equitibus et peditum turba terram uastauit Alexandri comitis Barensis.
haec particula desumpta est ex codice sancti Petri.

[Garufi 208,1 - 208,9 missing]

[Garufi 208,10 - 208,14] anno dominice incarnationis mcxuii, indictione x;the addition in the next line actually starts with "carnationis" (last part of word "incarnationis").
mense aprilis in Uenecia, Liguria, Emilia atque Flamminia Italie prouinciis, in Gallia quoque Transalpinam, multorum domus contritis hominibus pluraque edificia simul et ecclesie ingenti terre motu concusse ceciderunt.
eodem anno mense iulio, xuii kalendas augusti, feria iia, luna in signo aquarii passa est eclipsim ab hora octaua noctis usque matutinum.

[Garufi 208,10 - 208,14 missing]

[Garufi 208,15 - 210,8] anno dominice incarnationis mcxuiii, indictione xi; tertio idus decembris, feria iiiiiu, luna in signo geminorum passa est eclipsin a quinta hora noctis usque in horam nonam noctis eiusdem.
eodem mense decembris post solis occasum usque in tertiam horam noctis celum rubeum quasi ignis apparuit a septemtrionali parte usque ad arcton; sequenti uero mense ianuarii Pascalis papa Rome defunctus est.
et Iohannes natione Gaietanus qui Romane ecclesie diaconus et cancellarius fuerat, statim a clero et populo Romano [Charta 217r]in Romani pontificatus honorem electus et Gelasius est papa dictus.
qui priusquam ordinaretur, propter Henrici Alamannorum imperatoris aduentum, qui tunc Romam festinus aduenerat, ipse Gelasius in ciuitate Gaieta secessit, ibique a cardinalibus qui eum secuti sunt ordinatus et consecratus est; spreuerat enim predicti imperatoris assensum eiusque communionem.
imperator autem hoc uidens, conuocato populo Romano cum quibusdam clericis, iussit eligi in ordine summi pontificis quemdam Burdinum nomine, cui nomen impositum est Gregorius papa seditque in ecclesia beati Petri.
hic autem Burdinus prius in Toletana ecclesia Ispanie archidiaco[Charta 122]nus fuit, de qua postea assumptus fuit episcopus in ciuitate Conimbro, et imposuit sibi nomen Mauricius; dehinc mortuo Bracarensi archiepiscopo, effectus est ipse ciuitatis eiusdem archiepiscopus, Paschali papa in hoc assensum prebente, non parui muneris gratia ab eo sibi collati.
hinc etiam nonnullis decursis temporibus, mortuo Tolletano archiepiscopo, Burdinus ipse largita prefato Romano pontifici auri copia petiit ab eo sibi eundem Toletanum archiepiscopatum.
Paschalis autem accepta pecunia in honore petito assensum non prebuit.
unde Burdinus ipse Bracarensem archiepiscopatum omnino dimittens, imperatori Alamannorum adhesit.
Paschalis itaque, post[Charta 217v]quam ei mandauit ut in archiepiscopatum sibi commissum rediret et ipse eius iussioni acquiescere nollet, eum ab omni sacerdotali ordine deposuit.
postea uero idem papa Paschalis excommunicauit eum pro eo quod contra suam iussionem in ecclesia beati Petri missam celebrauit.
eodem anno quo papa Gelasius ordinatus est mense martii indictione xi in ciuitate Gaieta ipso Gelasio cum cardinalibus residente in episcopali ecclesia eiusdem ciuitatis, Willelmus dux liggius eius homo iure deuenit, et statim ipse papa per uexillum tradidit eidem duci totam terram suam cum honore sui ducatus dicens: quemadmodumGregorius papa tradidit illam Robberto Guiscardo auo tuo et sicut Urbanus papa eam Roggerio patri tuo tradidit et sicut Paschalis papa eidem Roggerio patri tuo prius illam et postea tibi tradidit, sic et ego trado tibi eandem terram cum honore ducatus per illud idem donum atque consensum.
eodem anno mense aprilis Balduinus rex Ierusalem obiit, cui successit in regnum Balduinus cognomento de Rubaia.
ipso quoque anno mense augusti mortuus est Alexius imperator Constantinopolitanus, successitque ei in imperium Galo iohannes filius eius.

[Garufi 208,15 - 210,8 missing]

[Garufi 210,9 - 210,22] anno dominice incarnationis mcxuiiiiix indictione xii pridie kalendas decembris luna passa est eclipsin a media nocte usque in matutinum.
eodem anno mense ianuarii Gelasius papa postquam per annum Romanam gubernauit ec[Charta 218r]clesiam, cum esset in Gallie partibus defunctus est.
tunc cardinales qui cum eo ibi fuerant, elegerunt in ordine Romani pontificis archiepiscopum Uiennensem nomine Guidonem, uirum utique nobilem, quem Calixtum papam nuncupauerunt.
qui Romano pontificio [Charta 124] sublimatus, post annum unum Romam uenit et papalem in Lateranensi palatio cathedram sedit.
anno quo Gelasius papa defunctus est mense augusto Sarraceni inuaserunt Antiochiam.
contra quos Roggerius Riccardi filius Antiochie procurator cum militibus et peditibus quos tunc habere poterat exiens, atque cum Sarracenis dimicans propter impatientiam suam uictus ac mortuus est.
multitudo quoque christianorum cum eo mortua est; noluit enim expectare Balduinum regem Ierusalem qui cum maxima militum manu ueniebat in auxilium christianorum.
non post multos uero dies ipse rex cum suis uenit in Antiochiam et cum predictis Sarracenis qui terram ipsam occupauerant, bellum commisit eosque deuicit et Antiochiam in sua manu accepit.

[Garufi 210,9 - 210,22 missing]

[Garufi 210,23 - 210,24] hoc tempore mense augusti regina Constantia comprehensa a comite Alexandro et Grimoaldo Barense in Menantia ciuitate et cum ea equites l traditione quorumdam ciuium.
haec particula desumpta est ex codice sancti Petri.

[Garufi 210,23 - 210,24 missing]

[Garufi 211,1 - 211,14] anno dominice incarnationis mcxx indictione xiii mense iunio Robbertus Capuanorum princeps defunctus est cui Iordanus frater eius successit in honore principatus ipsius.
mense octobris indictione xiiiiiu in Beneuenti palatio Willelmus dux deuenit liggius homo pape Calixti per directum contra omnes homines.
et ipse papa statim eidem duci donauit et concessit [Charta 218v]ac per uexillum tradidit omnem terram ipsius ducis cum toto honore ducatus ipsius dicens: ad honorem Dei et beati Petri apostolorum principis nec non et Pauli, fidelitatem quoque Romani pontificatus et nostram nostrorumque successorum canonice intrantium, donamus et concedimus tibi terram et omnem honorem, quemcumque nostri predecessores, uidelicet papa Nycolaus et Alexander atque Gregorius, donauerunt olim Robberto Guiscardo auo tuo ac deinde Urbanus papa et Paschalis eius successor donauerunt duci Roggerio patri tuo, idemque Paschalis postea atque Gelasius papa donauerunt tibi.
eodem uero mense idem papa Calixtus Troiam uenit.
audiens itaque Willelmus dux eiusdem pontificis aduentum obuius festinanter extra ciuitatem aduenit cum primatibus suis.
cui uice stratoris ipse pedes iuxta sellam usque ad ecclesiam episcopatus eiusdem [Charta 126] ciuitatis ingenti cum honore deduxit.

[Garufi 211,1 - 211,14 missing]

[Garufi 211,15 - 211,17] hoc tempore dux Guillelmus una cum Constantia regnum Tancredum obsederunt castellum Sancte Trinitatis, quod situm est super flumen Basantum, et caeperunt illud in die dominica in palmis mense aprilis.

[Garufi 211,15 - 211,17 missing]

[Garufi 212,1 - 212,4] anno dominice incarnationis mcxxi indictione xiiiiiu mense iunii Calixtus papa cum multitudine armatorum obsedit Gregorium papam, cognomento Burdinum, qui secesserat in ciuitate Sutri; ab obsidione Calixtus papa destitit, donec Burdinum cepit, captumque direxit in monasterium Sancte Trinitatis de Caua.

[Garufi 212,1 - 212,4 missing]

[Garufi 212,12 - 212,16] hoc tempore in mense iunio Rogerius comes Siciliae cum turba non exigua equitum et peditum transfetauit in Calabriam et castellum Sancti mauri nomine caepit et cremauit.
hic autem Callixtus et cetera…
hic autem Calixtus papatum Romanum in pace et tranquillitate possedit et urbem Romam pro sua uoluntate disposuit.
sedit autem in episcopatu Ro[Charta 219r]mano anni uii.
Rome defunctus est et honorifice sepultus.

[Garufi 212,12 - 212,16 missing]

[Garufi 212,5 - 212,9] mcxxii indictione xu mense septembris.
hoc tempore Callixtus peruenit usque Calabriam causa componendae pacis inter ducem Guillelmum et comitem Rogerium Siciliae, quod minime potuit facere.
sed mense februarii dux et Roggerius praedictus comes inter se paciscuntur, et acceptis a comite Rogerio septingentis equitibus exeredauit comitem Iordanum.
desumpta ex codice sancti Petri.

[Garufi 212,5 - 212,9 missing]

[Garufi 213,1 - 213,8] Garufi's paragraph runs from page 213 line 1 to page 21rum line 11 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
anno dominice incarnationis mcxxui indictione iii.
huic successit Honorius secundus natione Lombardus, prius archidiaconus Bononiensis, post cardinalis, deinde episcopus Hostiensis, qui et Lambertus dictus est.
hic ducem Wilhelmum, secundum statuta predecessorum suorum, per uexillum de ducatu Apulie inuestiuit, et ab eo liggium hominium et iuramentum accepit.
da questo punto la narrazione è opera di Romualdo ii.
dux autem Wilhelmus, licet a baronibus et hominibus suis multum diligeretur, tamen propter benignitatem et patientiam suam ab eis quodammodo habebatur contemptui, qui inter ipsum et Roggerium comitem Sicilie liggium hominem eius et [Charta 128] patruum consobrinum, discordie materiam ministrabant.

[Garufi 213,1 - 213,8 missing]

[Garufi 212,10 - 212,11] interponenda haec uerba et particulae desumptae ex codice sancti Petri: anno mcxxiii in mense aprilis Boamundusnote the important variant: ms a has "boamundus" while Garufi and Bonetti have "balduinus".
rex Hierosolimae capitur a paganis dum rediret de Antiochia, sed breui tempore dimittitur.
cumque et cetera…

[Garufi 212,10 - 212,11 missing]

[Garufi 213,8 - 214,11] cumque inter predictum ducem et comitem sepe esset pax et concordia reformata, ipsi inter eos guerram et discordiam innouabant.
et quia predictus dux homo erat liberalis et largus et quecumque habere poterat militibus erogabat, necessitate coactus primo Calabriam pro sexaginta milibus Bisantiorum prephato comiti in pignore posuit.
postea mediam ciuitatem Panormi, que ei iure hereditario pertinebat, illi uendidit.
postremo cum de uxore sua filium habere non posset, recepta a prenominato comite multa pecunia, eum apud Messanam de ducatu Apulie et tota terra sua heredem in[Charta 219v]stituit. hic Salernitane ecclesie omnia, que Robbertus dux auus eius, et Roggerius dux pater eius donauerat, confirmauit, et Iudaycam pro magna parte adiunxit.
Castrum Olibani reddidit, et totam Pastinam ecclesie moriens dereliquit.
mortuus est autem apud Salernum morte communi maior triginta annis, anno ducatus sui octauosexto decimo, anno dominice incarnationis mcxxuii mense iulio, in festo beati Nazarii, indictione u, sepultus est autem apud Salernum in tumulo patris sui in ecclesia beati Mathei apostoli, quam Robbertus dux auus eius a fundamentis edificauerat.
fuit autem Willelmus dux statura mediocris, corpore gracilis, miles audax et strenuus, et in militari arte peritus, largus, humilis, benignus et patiens, affabilis omnibus, pius et misericors, et a suis hominibus multum dilectus, ecclesias Dei et ministros eius uehementer honorans.
comes uero Roggerius, audita morte Willelmi ducis, qui eum heredem instituerat, statim cum galeis Salernum uenit, et a Salernitanis ciuibus honorifice receptus est, quibus tenimenta et possessiones et antiquas consuetudines confirmauit, et eos in suo recepit hominio.
Turrim tamen maiorem in eorum potestatem reliquit.
qui in eadem ciuitate ab Alfano Capudaquensi episcopo est unctus in principem.
dehinc Regium ueniens ibidem in ducem Apulie est [Charta 220r] promotus et sic in Siciliam rediit.

[Garufi 213,8 - 214,11 missing]

[Garufi 214,12 - 214,14] Garufi's paragraph runs from page 21rum line 12 to page 215 line 3 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
anno mcxxuii indictione ui mense septembris Boamundus ueniens transfretauit in Antiochiam, et factus est princeps in loco patris sui, et omnes ciuitates suas Apuliae comiti domino Alexandro consanguineo sui reliquit, ut uice sua eis uteretur.
altero uero et cetera… ex codice sancti Petri.

[Garufi 214,12 - 214,14 missing]

[Garufi 216,1 - 217,1] Garufi's paragraph runs from page 216 line 1 to page 217 line 12 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
altero uero anno cum magno exercitu Apuliam intrauit.
papa autem Honorius, cognito quod prephatus dux auctoritate sua uellet sibi ducatum Apulie usurpare, cuius inuestitura et dominium sibi predecessorum suorum iure legitimo pertinebat, Apuliam ingressus cum Robberto Capuano principe,

[Garufi 216,1 - 217,1 missing]

[Garufi 214,14 - 215,3] hoc anno Rogerius comes Siciliae excommunicatur ab [Charta 130] Honorio papa quia non permittebat ut episcopi Siciliae uenirent Romam.
denuo excommunicatur ab eodem papa quod indebitum sibi nomen ducis inconsulto Romano pontifice arripuit.
Raydulpho et cetera…

[Garufi 214,14 - 215,3 missing]

[Garufi 217,1 - 217,12] Raydulfo comite Ayrole cognato predicti ducis, cum Conuersanensibus, Grimoaldo principe Barensi, et aliis baronibus Apulie, contra eum uenit ut eum de Apulia expelleret.
dux uero Roggerius, uir eruditus et sapiens, pugnandi copiam eis prebere noluit, sed in tutis et munitis locis cum suo exercitu se recipiens, tamdiu eos immorari fecit, quousque affecti tedio et necessitate compulsi se diuiderent et unusquisque ad propria remearet.
papa uero uidens se a baronibus derelictum, Beneuentum rediit, quem dux Roggerius e uestigio prosecutus est, et missis nuntiis cum eo concordatus est, cui liggium hominium fecit, et iuramentum prestitit, et ab eo in ponte qui est super Sabbatum, per uexillum de ducatu Apulie inuestitus est.
quo facto Honorius papa Romam rediit, et dux Roggerius in Siciliam est reuersus.
alio iterum anno in Apuliam uenit, et cum predictis baronibus et Robberto Capuano principe concordatus est, et Turrim maiorem que est Salerni in sua potestate recepit.

[Garufi 217,1 - 217,12 missing]

[Garufi 219,3 - 219,4] hoc tempore Boamundus filius principis Boamundi [Charta 132] iuxta Damascum occubuit, cuius corpus sine capite fertur esse sepultum.
hae duae particulae desumptae sunt ex codice sancti Petri.
the note above ("hae particulae desumptae sunt ex codice sancti petri") by hand2 refer to additions with id "g219.
3-219.
rumadd100" and "g21rum.
1rum-215.
3add100".

[Garufi 219,3 - 219,4 missing]

[Garufi 218,1 - 218,2] Garufi's paragraph runs from page 218 line 1 to page 219 line 2 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because Garufi inserts one of the additions (the paragraph with id g218.
n16-218.
n23) after "coronari fecit".
postmodum baronum et populi consilio [Charta 220v]apud Panormum se in regem Sicilie inungi et coronari fecit.

[Garufi 218,1 - 218,2 missing]

[Garufi 218,2 - 219,2] qui regni solio potitus cum nauali exercitu et magna militia Salernum uenit, et Amalfiam, Rauellum et Scalam potenter obsedit et longa obsidione cepit, et tam castra eorum quam ciuitates suo dominio subdidit.

[Garufi 218,2 - 219,2 missing]

[Garufi 214,n8 - 215,n14] mcxxuii, indictione ui.
hoc anno mense septembris Boamundus filius Boamundi principis accersitus ab Antiochenis ut in loco patris regnum obtineret Antiochenum, reliquit omnes ciuitates Apuliae, quas tenebat, dompno Alexandro comiti, ut uice sua eis uteretur, et ipse cum triremis nauibus xiiiiiu absque aliis sex honerariis, et cum iuuenum electa multitudine pontica sulcans aequora perrexit Antiochiam.
mense iunii eadem indictione, dum castellum Obmanum iussione Roggerii comitis Siciliensis a comitibus Calabrie, id est Alexandro Senesii et a Robberto Grandimarulia et aliis multis, aduentante etiam ab eodem Rogerio comite militum peditum Sarracenorumque non minima multitudine, Rogerius uir iuuenis de intus cum militum aeque strenuissime agone illis resisteret, subito oriente sole quadam die Rogerius Terlizus et Robertus Ricuinus cum electa militum caterua super eos irruentes, ita illos protriuerunt ut nullus ex eis esset, qui non aut fugae presidio liberaretur aut captionis praetio uenumdaretur, seu uictoris gladio praemeretur.
Sarracenorum uero, aliorumque peditum nec referendus est numerus occisorum, qui, ut fertur, tota castra sanguine ut aqua maduerunt.
eorum uero omnia direptioni et praedae data sunt.
post haec et cetera… hae duae particulae desumptae sunt ex codice sancti Petri.

[Garufi 214,n8 - 215,n14 missing]

[Garufi 219,5 - 219,8] post hec Apuliam rediens obsedit Barum, que se ei reddidit, et tunc Grimoaldum eiusdem ciuitatis principem et nobiles ciues et potentes qui ei repugnauerunt secum in Siciliam transportauit.
interea Honorius papa mortuus est anno pontificatus sui sexto, anno dominice incarnationis mcxxxii indictione uiii.

[Garufi 219,5 - 219,8 missing]

[Garufi 215,n14 - 216,n10] the paragraph is missing in codex a.

[Garufi 215,n14 - 216,n10 missing]

[Garufi 219,8 - 221,14] Garufi's paragraph runs from page 219 line 8 to page 222 line rum without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
quo defuncto scisma in Romana exortum est ecclesia, nam maior et sanior pars cardinalium Gregorium natione Romanum diaconum cardinalem Sancti angeli in pontificem elegerunt qui et Innocentius secundus est appellatus.
alia uero pars cardinalium Petrum filium Petri Leonis nobilem ciuem Romanum diaconum cardinalem Sancti nycolay de Carcere in pontificem leuauerunt, qui ab eis Anacletus est appellatus.
hic autem parentum suorum quorum habebat copiam, auxilio et fortitudine pene totam urbem suo dominio subdidit.
Innocentius uero Frangentiumpanem usus consilio et auxilio, cum in Urbe morari non posset, priuatim per Tyberim in mare descendens cum galea Pisa[Charta 221r]norum Pisas uenit et a Pisanis honorifice susceptus est; et in ea ciuitate aliquantulum commoratus sollempne ibidem concilium celebrauit.
dehinc in Galliam uenit et a Ludouico rege Francie et tota occidentali ecclesia est receptus.
Anacletus uero Urbis dominio patitus nuntium ad regem Roggerium Sicilie misit.
a quo et receptus est.
cuius auctoritate Apuliam intrauit et apud Melfiam concilium celebrauit.
qui cum per nuntios suos prepha[Charta 140]tum regem sepe rogasset ut cum eo haberet colloquium et ei de more hominium faceret, ipse utpote uir astutus et sapiens et precauens in futurum ab eius se colloquio et aspectu subtraxit.
Anacletus autem aliquandiu in Apulia commoratus Romam rediit et ibi usque ad uite sue terminum mansit.
interea Robbertus Capuanus princeps et Raydulfus comes Ayrole cum aliis comitibus et baronibus Apulie regi Roggerio sunt rebelles effecti.
quo cognito rex Roggerius congregato nauali exercitu et magna multitudine militum et peditum Salernum uenit et apud Scafatim fluuium in territorio Nucerie cum Robberto Capuano principe et Raydulfo comite pugnauit et deuictus est.
qui fugiens Salernum se recepit.
postmodum uero resumptis uiribus iterum in Apuliam rediit, Conuersanenses obsdedit, eorum ciuitates et castella uiriliter expugnauit et quosdam [Charta 221v]de eis captos in Siciliam misit.
transacto uero aliquanto spatio temporis cum magno exercitu in Terram laboris uenit, Nuceriam cepit et diruit, Auersiam destruxit, Capuam et pene totam Terram laboris occupauit.
princeps uero Capuanus simul cum comite Raydulfo Neapolim se receptauerunt, sed quia ciuitas illa partim situ loci partim militia munita erat, eam expugnare non potuit, sed militiam suam apud Auersam et in aliis uicinis locis relinquens eam continuo inpugnari et deuastari fecit.
Robbertus uero Capuanus princeps Pysas ad implorandum Pysanorum auxilium iuit, relictis apud Neapolim Sergio magistro militum et duce eiusdem ciuitatis et comite Raydulfo.
qui postmodum cum magno nauali exercitu Pysanorum Neapolim uenit et maximam audaciam et fortitudinem baronibus qui Neapolim erant prebuit.
galee uero Pysanorum super Amalfiam uenientes eam inmunitam et huius rei insciam ceperunt et expoliauerunt.
quod audiens rex Roggerius qui tunc temporis in Terra laboris erat, misso exercitu suo Pysanos qui adhuc in Amalfie partibus morabantur fugauit et multos eorum in ore gladii perdidit et sic ciuitatem liberauit.

[Garufi 219,8 - 221,14 missing]

[Garufi 216,n10 - 217,n1] mcxxuiiiiix, indictione ix, mense iunii, dum ducis Rogerii stolium, quod ussis ad sexaginta ut fertur ueloces galeae erant, uelocissime circumdederunt ciuitatem Barum ita ut nec intrandi nec egrediendi facultatem in urbem esset aliquibus uel lintribus Barinorum.
dux itaque cum exercitu suo ueniens comrehendit Salpim ut fertur traditione ciuium.
cumque dompnus Tancredus et corporali molestaretur infirmitate et ducis Rogerii molestaretur oppressione, tandem cum domino Alexandro comite fratre suo, et cum dompno Grimoaldo Barensi in principatu, medio aestatis, id est decima die augusti, facta est pax cum dicto duce Rogerio, reddentes et terras ab eisdem comprehensas, id est Grauinam Roberto, Aquamuiuam Cornulo (.
.
.
)between cornulo and prioribus, hand2 has added three dots to mark a lacuna.
prioribus dominis sancti Guillelmi.
Pisani uero et cetera… haec particula desumpta, quae hic deest, desumpta est ex codice sancti Petri.

[Garufi 216,n10 - 217,n1 missing]

[Garufi 221,14 - 222,1] Pisani uero deuicti et confusi primo Neapolim postea Pysas redierunt.
rex autem Roggerius uir discretus et prouidus qui in agendis suis negotiis ma[Charta 222r]gis consilio quam uiribus utebatur, nunc in Terra laboris nunc in Apulia inimicos suos uiriliter inpugnabat et quosdam eorum minis et terroribus, quosdam ue[Charta 142]ro beneficiis et promissis ad suam amicitiam attrahebat.
Robbertus uero Capuanus princeps et comes Raydulfus et quidam alii de baronibus cognoscentes quod regi Roggerio resistere non ualerent, ad Lotharii imperatoris Teutonici auxilium confugerunt ipsum humiliter postulantes ut eis ammissas terras restitueret asserentes Apuliam et Siciliam ad ius sui imperii pertinere.
rex autem Roggerius postquam inimicos et rebelles suos a regno expulit et fugauit, totam terram in pace et tranquillitate possedit preter Neapolim quam expugnare non potuit.

[Garufi 221,14 - 222,1 missing]

[Garufi 217,n4 - 217,n10] mcxxx, indictione ix, mense septembris, dux itaque Rogerius postquam Apulie ciuitates suo subiungauit dominio, id est Troiam, Sipontum Montem garganum et Tranem cum omnibus castellis et uillis circumquaque positis, uenit Melfim fecitque ibidem congregari omnes comites Calabriae, Apuliae, Salentiae, Britiae et Lucaniae, Campaniae, et episcopos et abbates; iussitque omnibus comitibus ut sibi filiisque suis idest Rogerio et Tancredo omni tempore fideles essent et obedirent suis praeceptis, nec in terris eorumfrom this point on, the note is written in the footer, not in the right margin of the page.
furta et latrocinia sinerent esse nec consentirent. et his omnibus praescriptis sacramento firmatis mense Octubris reuersus est in Siciliam.

[Garufi 217,n4 - 217,n10 missing]

[Garufi 222,1 - 222,4] hic autem cum esset comes et iuuenis Albiriam filiam regis Ispanie duxit uxorem ex qua plures liberos habuit, Roggerium quem Apulie ducem instituit, Tancredum quem Tarenti principem fecit, Anfusium quem Capue principem ordinauit, Willelmum et Henricum.
habuit etiam de predicta uxore filiam unam.

[Garufi 222,1 - 222,4 missing]

[Garufi 218,n16 - 218,n23] mcxxxi, indictione iiiiiu, die natalis Domini praephatus dux Rogerius praecepit congregari in Siciliae prouincia omnes episcopos diuersarum prouinciarum, id est Calabriae, Apuliae, Campaniae qui iussione [Charta 136] Callixti papaeerrore nel testo: Callisto ii era morto nel 112rum.
si tratta di Anacleto ii.
unxerunt eum in regem ac super caput eius coronam regiam posuerunt et ab omnibus uocari regem iusserunt.
hoc tempore Boamundus filius principis Boamundi in bello iuxta Damascum occubuit cuius corpus sine capite inuentum est, et sepultum in monasterio sancte Marie quod est iuxta sepulcrum nostri redemptoris, in dextera parte eiusdem sepulcri, mense februarii.
interea et cetera… hae suprascriptae duae particulae, quae hic desunt, desumptae sunt ex codice sancti Petri et cetera…

[Garufi 218,n16 - 218,n23 missing]

[Garufi 222,5 - 222,12] Garufi's paragraph runs from page 222 line 5 to page 22rum line 19 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
interea Innocentius papa in Francia aliquantulum demoratus Alamanniam uenit et ab imperatore Lothario et uniuersis principibus eius cum summa est gloria et deuotione susceptus.
imperator autem tum predicti pape suggestione et ammonitione continua, tum exulum Apulie precibus et miseratione commotus [Charta 222v] cum magno esercitu Italiam intrauit et per partes Ancone simul cum papa Innocentio in Apuliam uenit, Robbertum uero Capuanum principem cum comite Raydulfo et aliis exulibus cum quadam parte sui exercitus Terram laboris intrare iussit, galeas etiam Pisanorum in eorum auxilio uenire precepit.
imperator autem totam Apuliam, resistente sibi nemine, occupauit.

[Garufi 222,5 - 222,12 missing]

[Garufi 219,n1 - 219,n13] mcxxxii, indictione uiii, mense septembre, dum Rogerius dux Brundusium ac turrem in eo constructam suae subdidit potestati ipsioque reuersus Siciliae fuisset, Tancredus ad obsidendam turrem perrexit, ubi tota ingenii arte decertauit ut caperet eam, set ut uidit inexpugnabilem eius esse munitionem accensus ira fertur iurasse quod nulli qui in eadem erat turri parceret sed alios patibulis alios ignibus daret, alios uero uiuos sepeliret si capere illos aliquando posset.
sed hoc iuramentum magis nocuit quam profuit, nam custodes et defensores turris contra se hoc iuramentum facinus cognoscentes inuicem coartantur magis se mori uiriliter pugnando quam se prodere eligentes.
cum eius obsidio nihil proficeret, iram suam ad consilium reuocat ut Barensis princeps Grimoaldus ueniret et dulci alloquio eos moneret ut eandem turrim seseque ipsi Grimoaldo daret, ipse autem Tancredus cum suis Gallipolim ad obsidendum pergeret.
quod et factum est.
mense autem decembris predictus princeps plus mansuetudine quam ferocitate caepit praephatam turrem, nullique malum faciens cum suis rebus abire permisit.
rex uero et cetera… ex codice sancti Petri haec, quae desunt.

[Garufi 219,n1 - 219,n13 missing]

[Garufi 222,12 - 223,12] rex uero Roggerius cognoscens quod imperatori resistere non ualeret, eo quod barones eius et ciuitates pro maiori parte recesserant ab ipso, ciuitates et castra sua fortia premuniuit; ipse uero cum exercitu suo una dieta aut multum duabus post imperatorem ueniens ciuitates et castella que imperator ceperat expugnabat et frequentes nuntios in exercitu imperatoris mittens, principes eius promissionibus et muneribus ad suum amorem et gratiam attrahebat.
Capuanus uero princeps cum comite Raydulfo Terram laboris ingressus, eam et ducatum Amalfie potenter optinuit et cum magno exercitu militum et galeis Pisanorum Salernum ueniens eam obsedit.
Salernitani autem ciues qui de antiquo suis dominis fideles extiterant, in fidelitate solita firmiter perdurantes, eis uiri[Charta 144]liter restiterunt.
erat tunc Salernum Robbertus regis Roggerii cancellarius cum militia regia et baronibus plurimis, qui simul [Charta 223r]cum Salernitanis ciuibus in exercitu principis et Pisanorum insultum sepius facientes eos uiriliter impugnabant.
cumque ciuitas ab eis fere unius mensis spatio esset obsessa et ab eis non posset modo aliquo expugnari, nouissime imperator ab Apulia uocatus cum apostolico et suo exercitu super eam uenit.
Robbertus autem cancellarius, uir magni consilii et discretus, metuens ne si forte ciuitas per uiolentiam ab imperatore caperetur, regi Roggerio inrecuperabile dampnum accideret, habito baronum consilio, Salernitanis ciuibus ex parte regis precepit ut cum imperatore concordiam facerent et se et regis militiam que in ciuitate erat a periculo liberarent.
ciues uero eius preceptis obtemperantes pacem cum imperatore fecerunt et data de suis imperatori magna pecunia, quadringentos milites qui in ciuitate fuerant, ad regem Roggerium cum rebus suis illesos abire fecerunt.
cancellarius autem cum baronibus et quibusdam militibus se in Turrim maiorem recepit.

[Garufi 222,12 - 223,12 missing]

[Garufi 217,n10 - 218,n16] Garufi writes that this addition is from a hand more recent than hand2: "l'ultima interpolazione, cioè la settima, cf.
p.
218 n.
2, dovuta ad uno interpolatore diverso da colui che scrisse le altre sei, come si può desumere dal differente sistema cronologico e dallo stile".
however, i don't see a significant difference between the handwriting of this note and that of hand2.
mcxxuiiiiix, indictione uiii.
hoc anno mense madii Rogerius dux transfretauit a Sicilia, uenitque in Apuliam ac perrexit Tarentum.
deinde abiit Neriton cum grand exercitu, fertur enim tria millia habuisse equites, pedites uero ac sagitarios et Sarracenos usque ad sex milia, quam uacue factamfrom this point on, the note is written in the footer, not in the right margin of the page.
inueniens cepit, praedae ac direptioni cuncta permiscenda, quin etiam et christianorum sanguinem a Sarracenis crudeliter fundi praecipiendo, nam senes interficiebant, pueros de sinu auferentes matrum [Charta 138] allidebant gladiisque fundebant, sacerdotes iuxta crucem et altare stantes interimebant, sacramenta ecclesiae id est sanctum chrisma in suius peronibus deridendo seu corporibus fundebant, mulieres coram maritis adulterantes, reliquos uero qui superfuerunt uinculatos Siciliae asportare precepit.
et exinde ammoto exercitu abiit Brundusium, posuitque ibi obsidionem in mense iunii per terram et mare, fecitque ante eam turrem fieri ex trabibus proceris et altissimis, ferreisque nexibus, coriis uiminibusque munitam, cuius altitudo muros praedictae urbis muros praecelleret.
sed nihil huiusmodi instrumentum machinae profuit sibi nec obfuit Brundusinis; Goffredus enim domni Alexandri comitis filius, et Riccardus Clarimonti dominus qui de ratus erant simili modo confecerunt balistas et machinas quae totam subito destruxerunt turrem.
dux uero uidens nullo modo suum praeualere ingenium, uidens omnem exercitum fame afflictum, ignem in turri misit, et cum illis pepigit.
facta autem pacem et cetera… haec particula quae quae hic heerat, desumpta est ex codice sancti Petri et cetera…

[Garufi 217,n10 - 218,n16 missing]

[Garufi 223,12 - 224,19] facta autem pace, Pisani utpote superbi et elati ceperunt iniurias et molestias ciuibus Salernitanis inferre.
qui eorum superbiam non ferentes, accipientes arma in eos irruerunt, et maximum castrum ligneum, quod ad expugnationem ciuitatis fecerant, eis presentibus, combusserunt.
unde Pisani in iram commoti ab imperatore, qui eis super [Charta 223v]hoc auxilium non prestiterat, recesserunt et postmodum sunt cum rege Roggerio concordati.
imperator uero ciuitate potitus, acceptis ab ea pro pecunia obsidibus, a ciuitate recedens, apud Sanctum seuerinum sua castra locauit, ibique habito apostolici et baronum consilio, comitem Raydulfum ducem Apulie ordinare disposuit.
propter quod inter apostolicum et imperatorem maxima contentio est aborta.
apostolicus enim asserebat inuestituram ducatus Apulie ad ius Romani pontificis pertinere et hoc a suis predecessoribus fuisse longo iam tempore firmiter obseruatum.
imperator e contrario affirmabat, hoc ad ius pertinere imperii, et ducatum Apulie debere auctoritate imperatoria ordinari.
sed quia uterque in procinctu erat itineris, et deficientibus ad presens utriusque partis in[Charta 146]strumentis et rationibus, controuersia hec ad plenum diffiniri non poterat, communi consensu ad hunc finem concordie deuenerunt: ut apostolicus et imperator per uexillum comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestirent, et postmodum habita oportunitate loci et temporis, utriusque partis allegationibus plenius exhibitis et ostensis, hec controuersia mediante iustitia finiretur.
quod et factum est, nam apostolicus accepto uexillo a superiori parte, imperator ab inferiori, comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestierunt.
quo [Charta 224r]facto imperator in Alamaniam rediit.
Innocentius uero Romam intrauit et a Frangentibuspanem et quibusdam aliis nobilibus honorifice receptus est.
Anacletus uero non multo post diem clausit extremum.
rex autem Roggerius audiens apostolicum et imperatorem recessisse, receptis etiam suis quadrigentis militibus qui a Salerno uenerant, fortior effectus festinus Salernum uenit et a Salernitanis ciuibus cum summa est deuotione susceptus.
nec moram, Nuceriam obsedit expugnauit et destruxit, totam Terram laboris potenter optinuit, Capuam in ore gladii cepit et concremauit.
tunc cum Sergio magistro militum Neapolitanorum concordatus est et eum secum in expeditione duxit.
dehinc acies suas uersus Apuliam dirigens totam terram Beneuentanam et Capitanatam recuperauit.
quo audito, comes Raydulfus, qui se ducem uocari faciebat, congregato exercitu militum et infinita multitudine maritimarum ciuitatum apud Ranianum ei potenter occurrit.

[Garufi 223,12 - 224,19 missing]

[Garufi 225,1 - 232,10] cumque de pace inter eos componenda, mediante Bernaldo Clareuallensi abbate, diutius esse tractatum nec potuisset, peccatis exigentibus, consummari, bellum inter eos ualidum est exortum.
dux autem Roggerius filius predicti regis, qui in acie percussoria fuerat, oppositas sibi acies uiriliter expugnauit et Sipontum usque fugauit.
rex uero, qui [Charta 224v]in magna ac postrema acie fuerat, lascessentibus militibus, in fugam conuersus est, et tunc multa milia hominum capta sunt et occisa.
Sergius quoque magister militum Neapolitanorum gladio percussus occubuit.
rex uero tota nocte equitans Salernum uenit et ab eiusdem urbis ciuibus more solito est reuerenter exceptus.
qui in ea ciuitate aliquantulum moratus, ciuitates suas et castella militibus et peditibus premuniuit.
tunc Willelmus natione Rauennas et electus [Charta 148] Capue, in Salernitana ecclesia est electus.
deinde recepta Neapolim et dispositis et ordinatis partibus regionis illius, cum Roggerio duce et Tancredo principe filiis suis in Siciliam est reuersus.
adueniente autem estate per mare et per terram cum magno exercitu in Terram laboris uenit.
papa uero Innocentius, mortuo Anacleto, dominio urbis potitus, magnum exercitum de Romanis et Campaninis congregauit, et terram regis ingressus, Sanctum germanum et pene totam terram Sancti benedicti occupauit, et Galluzium castrum obsedit.
quod audiens rex Roggerius Roggerium filium suum ducem Apulie contra eum cum magno exercitu misit.
qui ueniens castrum ab obsidione liberauit, Romanos uicit, dominum papam et multos cum eo nobiles Romanos cepit.
quem rex e uestigio prosecutus, ad pedes domini pape uoluit humi[Charta 225r]liter satis accedere. sed ipse utpote uir constans et rigidus eum primo recipere noluit.
tandem discurrentibus inter eos nuntiis et de pace componenda tractantibus, dominus papa habito consilio cardinalium propter multos ciues Romanos, qui cum eo capti fuerant, regem in gratia sua recepit, et recepto ab eo sacramento et hominio, ipsum per uexillum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestiuit.
eo tempore comes Raydulfus, qui dux dicebatur, occasione flebothomie, Troie mortuus est.
tunc etiam Ueseuus mons emisit puluerem ferruginei coloris et subrubei in tanta copia, quod usque Neapolim et Capuam et Salernum peruenit.
rex autem Innocentium papam satis honorifice usque Beneuentum deduxit, et accepta ab eo licentia, Troiam uenit et eam recepit.
postmodum Barum obsedit, que post longam obsidionem se ei reddidit.
et tunc Iaquintum, qui se principem Barensium uocari faciebat et multos alios suspendi fecit.
Riccardus etiam de Claromonte ibi occisus est, Alexander uero frater eius in Romaniam recessit.
sicque potentissimus rex Roggerius, inimicis et proditoribus suis superatis pariter et destructis, cum triumpho et gloria in Siciliam rediit, et regnum suum in summa pace et tranquillitate possedit.
papa uero Innocentius Romam rediit et eam in pace et tranquillitate tenuit.
non multo post tempore Lotharius Teutonicorum imperator [Charta 225v]obiit et ei Corradus in imperio successit.
similiter et Lodouicus rex Francorum mortuus est et ei Lodouicus filius eius in regno successit.
[Charta 150] rex autem Roggerius in regno suo perfecte pacis tranquillitate potitus, pro conseruanda pace camerarios et iustitiarios per totam terram instituit, leges a se nouiter conditas promulgauit, malas consuetudines de medio abstulit.
et quia cor magnificum et dominandi animum semper habuit, dominio Sicilie et Apulie nequaquam contentus, maximum naualem preparauit exercitum, quem cum multis militibus in Africam mittens, ipsam cepit et tenuit.
Susas, Bonam, Capsim, Sfaxim et Tripolim expugnauit et sibi tributarias reddidit.
cum rege Babylonie pacem ad honorem suum et commodum fecit.
eo tempore Calo iohannes imperator Constantinopolitanus sagitta tossicata lesus apud Antiociam obiit, cui Emmanuhel filius eius in imperio successit.
hic autem ad regem Roggerium legatos de parentela inter eos componenda mandauit.
rex autem pro hac causa perficienda honorabiles legatos ad imperatorem misit, qui eos uerbis suis more solito diutius detinuit, et postmodum in carcere retrudi fecit.
unde rex indignatus apud Ydrontum galeas et naues plurimas preparari fecit et eas cum comitibus et multa militia in Romaniam misit.
qui uenientes Corpho et multas alias in[Charta 226r]sulas depopulati sunt, Corinthum uero et Stipham ceperunt in ore gladii, et eos expoliantes pecuniam multam et pannos sericos inde asportauerunt.
alio quoque tempore predictus rex Roggerius misit Salernum ammiratum suum cum stolio suo in Romaniam, qui inuenit maximum stolium imperatoris apud Capud Malee, et ibi uiriliter pugnauit, Grecos deuicit, et Angelum Despoti, magistrum stolii et consanguineum imperatoris, cum multis aliis captiuos in Siciliam duxit.
interea RomeInnocentius papa mortuus est et sepultus apud Lateranum anno pontificatus sui xiiiiiu, anno uero dominice incarnationis mcxxxxxliii indictione uiiiiixthe addition in the next line actually starts with "xxxxiii".
. huic successit Guido, natione Tuscus, prius presbiter cardinalis, qui et Celestinus secundus est uocatus.
hic concordiam que inter Innocentium papam et regem Roggerium facta est, ratam habere noluit, sed eam reuocauit in dubium.
mortuus est autem sexto mense pontificatus sui.
cui successit Girardus natione Bononiensis prius presbiter cardinalis Sancte crucis et cancellarius, qui et Lucius secundus appellatus est.
audiens autem rex Roggerius promotionem Lucii pape, gauisus est ualde, eo quod compater et amicus eius exti[Charta 152]terat.
qui statim missis nuntiis suis predicto pape per mare usque Gaietam ueniens, ei apud Cepparanum occurrit.
cumque de pace inter eos componenda diu tractatum [Charta 226v]esset, repugnantibus cardinalibus, concordari non potuerunt.
quare rex indignatus in Siciliam rediit.
Roggerius uero dux Apulie filius eius ex mandato regis cum magno exercitu Campaniam ingressus, eam usque Ferentum depopulatus est et cepit, et sic in Apuliam rediit.
Lucius autem papa ad Urbem regressus est.
non multo autem post populus Romanus contra uoluntatem eiusdem pape Iordanum filium Petri Leonis in patricium promouit et senatores de nouo in Urbe creauit.
mortuus est autem Lucius papa mense pontificatus sui undecimo, anno dominice incarnationis mcxxxxxl indictione x.
huic successit Bernardus natione Pisanus, prius monachus Clareuallensis et abbas Sancti anastasii, deinde presbiter cardinalis, qui Eugenius tertius est dictus.
hic propter tumultum senatorum et populi de Urbe egrediens apud Farfense monasterium sollempniter est consecratus.
dehinc in Galliam proficiscens a Lodouico iuniore rege Francorum et tota Gallicana ecclesia honorifice est receptus.
hic Remis generale concilium celebrauit.
eo autem tempore Corradus rex Teutonicorum cum magna multitudine militum et peditum Ierosolimam proficiscens Constantinopolim uenit et ab Emmanuele imperatore tum timore, tum quia cognatam eius in uxorem duxerat, honorifice est receptus.
imperator autem predic[Charta 227r]to regi Corrado more Greco se satis humanum et benignum contulit, munera multa exhibuit promittens se illi ducatum itineris et uictui necessaria prebiturum.
postquam uero rex Curradus Brachium sancti georgii cum suo exercitu transfretauit, ut dicitur suggestione et mandato imperatoris, illi et exercitui eius uictualia sunt subtracta.
quare deficiente alimonia exercitus cepit deficere et lascessere.
Turchi autem hoc comperto super eos uiriliter irruerunt, et debilitatos fame et labore itineris Teutonicos expugnauerunt, multos eorum in ore gladii trucidantes, multos in seruitutem miseram redigentes.
imperator autem, ammissa maiori parte exercitus, uix cum paucis Ierosolimam uenit.
Lodouicus uero rex Francorum cum magno exercitu militum et peditum predictum regem Corradum eodem anno et eodem itinere prosecutus, ab Emmanuele impera[Charta 154]tore simili modo receptus est et deceptus.
nam postquam Brachium sancti georgii pertransiit, cum ex larga promissione imperatoris crederet sibi et exercitui suo uictui necessaria reperturum, deficiente alimonia, magnam partem sui exercitus partim fame partim bello ammisit, et Ierosolimam cum paulo exercitu uix peruenit.
sicque factum est, quod peccatis exigentibus, suggestione Grecorum et malitia, duo [Charta 227v]adeo potentes et nobiles principes, ammisso exercitu parum boni ad honorem nominis christiani perficere potuerunt.
qui Ierosolimam causa orationis aliquantulum sunt demorati; dehinc Corradus per Constantinopolim in Alamanniam rediit, rex autem Francie per Apuliam ad propria remeauit.
quem rex Roggerius satis officiose suscepit, equitaturas multas et munera plurima contulit, et eum per terram suam honorifice conduci precepit.
papa uero Eugenius postquam in Francia aliquantulum est demoratus, Italiam repetens apud Tusculanum se recepit, et congregata militia, Romanos sibi inobedientes iussit constringere et expugnare.
rex autem Roggerius, cognito predicti pape aduentu, legatos suos ad eum misit, et partem militum suorum ad eius seruitium delegauit.
cum autem predictus papa apud Tusculanum moraretur, rex Francie ab Ierosolimis rediens ad eum uenit.
qui memor beneficii et honoris sibi in Francia ab illo collati, eum prout decuit cum reuerentia magna et honore suscepit, dona multa optulit et in pace ad propria redire permisit.
rex autem Roggerius archiepiscopos et episcopos terre sue a papa Eugenio iussit consecrari; frequenter legatos ad eum de pace componenda transmisit, sed impetrare non potuit.
sed quia, ut ait scriptura, quem diligit Dominus, [Charta 228ar]corripit et flagellat omnem filium quem recipit, postquam Deus omnipotens regem Roggerium multis prosperis successibus extulit et exaltauit, ne succedentia prospera animum eius plus iusto extollerent et in superbiam eleuarent, eum quarumdam aduersitatum flagellis paterna miseratione corripuit.
nam primo Albidia illustris regina uxor eius, ex qua tot filios habuerat, mortua est, et filia eius.
post hec Tarentinus princeps et Anfusus Capuanorum princeps et Henricus mortui sunt.
nouissime autem Roggerius dux Apulie, primogenitus eius, mortuus est anno dominice incarnationis mcxl nono indictione xiii, uir qui[Charta 156]dem speciosus et miles strenuus, pius, benignus, misericors et a suo populo multum dilectus.
rex autem Roggerius tot flagellis afflictus constanti animo pii patris flagella sustinuit, et sic se medium inter prospera et aduersa exhibuit: nec eum prospera plus iusto erigerent nec aduersa penitus inclinarent.
nam licet multiplici dolorum stimulo perurgeretur in animo, foris tamen consolatoriam speciem et doloris temperantiam pretendebat in uultu, et in sua consolatione regno suo consolationem tribuit et inimicis suis insultandi materiam denegauit.
et quia solum Willelmum Capuanorum principem habebat superstitem, ueritus ne eundem conditione humane fragilitatis ammitteret, Sibiliam [Charta 228av] sororem ducis Burgundie duxit uxorem, que non multo post Salerni mortua est, et apud Caueam est sepulta.
tertio Beatricem filiam comitis de Reteste in uxorem accepit, de qua filiam habuit, quam Constantiam appellauit.
biennio autem antequam moreretur, Willelmum filium suum Capuanorum principem in regem Sicilie fecit inungi et secum iussit pariter conregnare.
interea Eugenius papa apud Tusculanum aliquanto tempore demoratus, pacem cum Romanis fecit et a senatoribus et ab uniuerso populo Romano cum summo est honore susceptus.
hic autem adeo uniuersum populum sibi beneficiis et elemosinis alligauit, quod bene pro maiori parte Urbem poterat pro sua uoluntate disponere; et nisi esset mors emula, que illum cito de medio rapuit, senatores nouiter procreatos populi amminiculo usurpata dignitate priuasset.
eo tempore Corradus Teutonicorum rex mortuus est, et ei Fredericus nepos eius in regno successit.
non multo uero post Eugenius papa Rome mortuus est, et apud Sanctum petrum est sepultus, anno pontificatus sui… anno dominice incarnationis m.
.
huic successit Corradus natione Romanus, senex et plenus dierum, prius presbiter cardinalis deinde episcopus Sauinensis et uicarius Romane ecclesie, qui et [Charta 229r]this is the actual beginning of folio 229r in ms 'a'.
there is another 'pb' in this xml file with n=229r: see note with id g23rum.
n1-236.
n10segmentationnote for a full explanation
Anastasius est appellatus, anno dominice incarnationis m.

[Garufi 225,1 - 232,10 missing]

[Garufi 232,11 - 232,21] interea rex Roggerius, qui tempore pacis et belli otiosus esse nesciuit, regni sui pace et tranquillitate potitus, Panormi palatium satis pulcrum iussit edificari, in quo fecit cappellam miro [Charta 158] lapide tabulatam, quam etiam deaurata testudine cooperuit, et ornamentis uariis ditauit pariter et ornauit.
et ne tanto uiro aquarum et terre delicie tempore ullo deessent, in loco, qua Fabara dicitur, terra multa fossa pariter et effosa, pulcrum fecit biuarium, in quo pisces diuersorum generum de uariis regionibus adductos iussit immitti.
fecit etiam iuxta ipsum biuarium, pulcrum satis et speciosum edificari palatium.
quosdam autem montes et nemora, que sunt circa Panormum, muro fecit lapideo circumcludi et parcum deliciosum satis et amenum diuersis arboribus insitum et plantatum construi iussit, et in eo damas, capreolos, porcos siluestres iussit includi.
fecit et in hoc parco palatium ad quod aquam de fonte lucidissimo per conductus subterraneos iussit adduci.

[Garufi 232,11 - 232,21 missing]

[Garufi 234,n1 - 236,n10] Garufi, page 23rum n.
2, discusses this addition.
he writes that is written in the page margin ("nei margini di questa e della carta seguente"), but it is not the case.
the long addition is written in added folios, whose pages are numbered as 228.
b (recto and verso) and 228.
c (recto and verso).
folio 228.
b is added right after folio 228.
a (i.
e.
the original folio 228), but a metamark collocates the addition between the paragraph with id g232.
11-232.
21 (".
.
.
iussit adduci") and that with id g233.
1-235.
5 ("sic uir sapiens et discretus.
.
.
").
this explains the irregular sequence of manuscript folios at this point of this digital edition the sequence of manuscript folios: 228av, 229r until "iussit adduci"; then added folios 228br, 228bv, 228cr, 228cv; finally, 229r again from "sic ut uir sapiens et discretus".
Garufi prints this paragraph, as well as all those having an id with "n1" or the like, in an apparatus note.
[Charta 228br] ut autem uniuersus mundus euidenter agnoscat, qualiter [Charta 160] rex Rogerius tota fuerit intentione catholicus, qualiter christianae fidei zelo et feruore succensus, subsequentis operis testimonium declarabit.
rex Rogerius quendam eunuchum habuit Philippum nomine, qui pro sui probitate seruicii ei gratus erat admodum et acceptus.
et quia ipsum in agendis suis fidelem et negotiorum suorum idoneum exsecutorem inuenerat, uniuerso hunc praefecit palatio, et totius domus suae statuit esse magistrum.
qui sic per incrementa temporum in eius gratia et amore profecit, qui illum stolii sui ammiratum esse disposuit et cum eodem Bonam misit, quam in ore gladii caepit et spoliauit, et cum triumpho et gloria in Siciliam rediit.
sed quia conditori suo de collatis beneficiis ingratus extitit, et regi caelesti malum pro bono rependit, merito terreni regis iram et indignationem incurrit.
hic enim clamyde christiani nominis diaboli militem gerebat absconditum, et cum specie tenus se esse christianum ostenderet, totus erat mente et opere sarracenus; christianos oderat, paganos plurimum diligebat, Dei ecclesias inuitus intrabat, sinagogas malignantium uisitabat, et eis [Charta 228bv]oleum ad concinnanda luminaria et quae erant necessaria ministrabat.
christianas traditiones penitus respuens, in diebus ueneris et quadragesimae carnes comedere non cessabat; nuntios suos cum oblationibus ad sepulchrum Magumethis miserat, et se sacerdotum loci illius orationibus plurimum commendauerat.
cum autem haec et alia illius scelera, quae sub umbra christiani nominis palliabat, ad aures Rogerii peruenissent, usus zelo Dei, secundum suam scientiam fecit illum de praenominatis criminibus in sua curia conueniri.
cumque ille de regis gratia et amore confisus, accusatoribus suis uiriliter responderet et quae sibi obiecta fuerant, tamquam falsa penitus denegaret, operante diuina iustitia, accusatores ea, quae dixerant uera esse fidelium hominum testimonio comprobarunt.
Philippus autem conuinctum se esse considerans, regis iustitiam metuens, caepit ueniam petere et regis misericordiam postulare, et de cetero futurum se esse christianum catholicum repromittere.
tunc rex fidei flamma succensus, prorumpens in lacrymas, ait: noscat uestra fidelitas, dilectissimi, quod animus meus maximo [Charta 228cr]dolore compungitur, et magnis iracundiae stimulis [Charta 162] agitatur, quia hic minister meus, quem a puero enutrieram ut catholicum, peccatis suis exigentibus, inuentus est sarracenus, et sarracenus et sub nomine fidei opera infidelitatis exercuit.
et quidem si maiestatem nostram in rebus aliis offendisset, si thesauri nostri partem licet maximam exportasset, seruitii sui recolenda memoria pro certo apud nos promereretur ueniam, et gratiam impetrasset.
sed quia in facto suo principaliter offendit Deum, et aliis peccandi materiam praebuit et exemplum, ac nostrae fidei iuniuriam et christianae religionis offensam proprio filio non remitterem nec cuilibet proximo relaxarem.
in hoc facto totus mundus adiscat, quod christianam fidem tota affectione diligo et eius iniuriam etiam in ministros meos uindicare non cesso.
exurgant igitur leges, et nostra iura ense aequitatis armentur, et inimicum fidei iustitiae gladio feriant, et per hoc infidelibus laqueum terroris inducant.
tunc comites, iustitiarii, barones et iudices qui ibi aderant, iustum regis animum adtendentes, tracti in [Charta 228cv]partem, diu communicato consilio, sententiam dictauere dicentes: Philippum, christiani nominis delusorem et sub uelamento fidei opera infidelitatis agentem, flammis ultricibus decreuimus concremandum, ut qui ignem charitatis habere noluit, ignem combustionis incurrat, et nequissimi hominis reliquiae nullae remaneant, sed conuersus in cinerem ab igne temporali ad ignem aeternum perpetuo arsurus accedat.
tunc mandantibus iustitiariis, equi indomiti pedibus alligatus usque ad calcariam, quae ante palatium erat, est uiolenter attractus, dehinc ab equi pedibus dissolutus in flammarum medio iactatus est et repente combustus.
alii autem suae iniquitatis complices et consortes capitalem subiere sententiam.
in hoc igitur facto manifestius elucessit, quod rex Rogerius fuit princeps christianissimus et catholicus, qui pro iniuria fidei uindicanda camerario et nutrito proprio non pepercit, sed pro eius honore et gloria incendio tradidit illum.
sic uir sapiens et…

[Garufi 234,n1 - 236,n10 missing]

[Garufi 233,1 - g234,3] Garufi's paragraph runs from page 233 line 1 to page 235 line 5 without interruptions.
i split Garufi's paragraph because the text segmentation in manuscript a is different than in Garufi.
[Charta 229r]this is the forth line from the end of folio 229r in ms 'a'.
there is another 'pb' in this xml file with n=229r: see note with id g23rum.
n1-236.
n10segmentationnote for a full explanation
sic uir sapiens et discretus predictis deliciis, prout temporis expetebat qualitas, utebatur; nam in yeme et quadragesimali tempore pro copia piscium in Fabare palatio morabatur; [Charta 229v]in estate uero apud parcum estiui caloris temperabat incendium, et animum diuersis curis et sollicitudinibus fatigatum, uenationis usu mediocri quodammodo releuabat.
quamuis autem predictus rex, sapientia, ingenio et plurima discretione polleret, tamen sapientes uiros diuersorum ordinum et e diuersis mundi partibus euocatos, suo faciebat consilio interesse.
nam Georgium uirum utique maturum, sapientem, prouidum et discretum ab Antiochia adductum, magnum constituit ammiratum, cuius consilio et prudentia in mari et terra uictorias multas optinuit.
Guarinum et Robbertum clericos litteratos et prouidos per successionem temporum cancellarios ordinauit.
et si quos probos et sapientes uiros, siue de terra sua siue aliunde genitos, laycos seu clericos inuenire poterat, sibi adherere iubebat, et prout cuiusque exigebat conditio, eos diuersis honoribus et diuitiis exaltabat.

[Garufi 233,1 - g234,3 missing]

[Garufi 234,3 - 235,5] nouissime Maionem iuuenem de Baro oriundum, uirum utique facundum, satis prouidum et discretum, primo scriniarium, dehinc uicecancellarium, postremo cancellarium fecit.
de nouo multos in regno suo comites ordinauit, ciuitatem Cephaludium ipse fecit edificari, in qua ecclesiam Sancti saluatoris pulchram satis et speciosam suis sumptibus fecit construi, cui ciuitatem optulit et eius [Charta 230r]seruitio deputauit.

[Garufi 234,3 - 235,5 missing]

[Garufi 236,1 - 237,5] circa finem autem uite sue secularibus negotiis aliquantulum [Charta 164] postpositis et ommissis, Iudeos et Sarracenos ad fidem Christi conuertere modis omnibus laborabat, et conuersis dona plurima et necessaria conferebat.
ecclesiam etiam Sancti nycolai de Messana cum maiori parte suorum sumptuum edificari iussit, licet suo tempore non potuerit consumari.
hic etiam ad memoriam nominis sui in Salerno tabulam argenteam suis expensis factam, ante altare beati Mathei fecit apponi, et quotiens Salernum a Sicilia ueniebat, de more Salernitane ecclesie unum uel duo pallia offerebat.
sed quia negatum est summis stare diu, totius regni sui peccatis exigentibus, gloriosissimus rex Roggerius post tot uictorias et triumphos apud Panormum febre mortuus est, et sepultus in archiepiscopatu eiusdem ciuitatis, anno uite sue quinquagesimo octauo, mensibus duobus, diebus quinque, uicesimo septimo die mensis februarii, anno regni sui uicesimo iiiiiu, anno dominice incarnationis mclii, indictione i.
fuit autem rex Roggerius statura grandis, corpulentus, facie leonina, uoce subrauca, sapiens, prouidus, discretus, subtilis ingenio, magnus consilio, magis utens ratione quam uiribus.
in acquirenda pecunia multum sollicitus, in expendenda non plurimum largus, in publico ferus, in priuato benignus, fidelibus suis honores [Charta 230v]et premia largiens, infidelibus contumelias et supplicia inferens.
erat suis subditis plus terribilis quam dilectus, Grecis et Sarracenis formidini et timori.

[Garufi 236,1 - 237,5 missing]

[Garufi 237,6 - 237,12] defuncto autem rege Roggerio, Wilhelmus filius eius, qui cum patre duobus annis et mensibus decem regnauerat, illi in regni amministratione successit.
hic autem post mortem patris, conuocatis magnatibus regni sui, proximo pascha est sollempniter coronatus, cui curie Robbertus de Basauilla comes de Conuersano consobrinus frater eiusdem regis interfuit.
huic rex Wilhelmus comitatum de Lauritello concessit et eum in Apuliam cum honore emisit.
postmodum Maionem cancellarium magnum ammiratum constituit, cuius consilio et prouidentia regni sui negotia precipue pertractabat.

[Garufi 237,6 - 237,12 missing]

[Garufi 237,13 - 242,17] interea circa natiuitatem Domini Anastasius papa mortuus est anno dominice incarnationis m.
hui successit Nicolaus natione Anglicus, prius canonicus regularis et abbas Sancti rufi, et post Albanensis episcopus, qui et Adrianus quartus est appellatus.
quo audito, rex Wilhelmus nuntios ad eum de pace com[Charta 166]ponenda transmisit, sed optinere non potuit.
postmodum circa quadragesimam rex Salernum uenit et ibi usque est demoratus ad pascha.
quo cognito, Adrianus papa Henricum cardinalem [Charta 231r] Sanctorum Nerei et Achillei ad eum misit, quem rex recipere noluit, sed Romam redire precepit, eo quod in litteris apostolicis, quas regi portabat, papa ipsum non regem, sed Wilhelmum dominum Sicilie nominabat.
pro quo facto Adrianus papa et tota Romana curia contra regem turbata est et commota.
rex autem celebrata festiuitate paschali Askittino Catheniensi archidiacono, quem cancellarium fecerat, Apulie amministrationem commisit, et ipse cum ammirato in Siciliam rediit.
cancellarius autem ex mandato eiusdem regis, congregato magno exercitu, Beneuentum obsedit et eam usque ad menia deuastauit.
ciues autem eiusdem ciuitatis eidem uiriliter restiterunt et Petrum archiepiscopum, quem pro parte regis suspectum habebant, interfecerunt.
cumque ciuitas illa aliquanto tempore fuisset obsessa, quidam de baronibus rebelles effecti, ciuitatem ingressi hostibus adheserunt.
alii uero sine licentia relicto exercitu ad propria redierunt.
sicque exercitus diuisus est et ciuitas ab obsidione liberata.
comes autem Robbertus de Lauritello timens ne suggestione ammirati, qui eum habebat odio, a rege caperetur, dolens et inuitus a rege recessit.
multi etiam de baronibus Apulie rebelles effecti guerram maximam in Apulia excitauerunt.
quo audito barones Sicilie [Charta 231v]et ipsi similiter guerram contra regem in Sicilia commouerunt.
rex autem congregato exercitu contra eos uenit, qui eum expectare timentes, in Buteria se receperunt, et cum aliquanto tempore eos obsessisset, mediante Maione ammirato, eis condonauit et in suam gratiam illos recepit.
interea estate proxima Fredericus rex Teutonicorum Romam uenit, et ab Adriano papa facto illi sacramento, ut moris est, in ecclesia beati Petri sollempniter est coronatus.
qui cum ante receptam coronam pape promisisset, quod senatores nouiter creatos deponeret, Urbem et regalia beati Petri in illius potestate redigeret, post perceptionem corone circa Urbem aliquantulum demoratus, in Alamanniam rediit.
papa uero sua promissione frustratus, congregato exercitu cum Robberto Capuano principe et Andrea de Rupecanina Terram laboris ingressus, eam uiolenter optinuit, et a Beneuentanis est cum honore receptus.
in[Charta 168]terea Emmanuel Constantinopolitanus imperator, inuenta oportunitate, quod de iniuriis sibi a rege Roggerio illatis uindicaret in filium, Paliologo uirum quendam nobilem cum multa pecunia ad comitem Robbertum et barones Apulie transmisit, ut de ea milites retinerent, et Willelmo regi guerram inferrent.
misit etiam Comminiano Sebasto et alios potentes uiros cum [Charta 232r]suo stolio, qui uenientes Brundusium ceperunt preter castrum in quo regis militia se recepit.
Barum autem et relique ciuitates maritime Grecis et comiti Robberto adheserunt.
sicque factum est, quod partim a Robberto Capuano principe, partim a comite Robberto tota terra occupata est preter Neapolim, Amalfiam, Salernum, Troiam et Melfiam et quasdam alias ciuitates et castra munita.
quo cognito rex Wilhelmus, prout melius potuit per mare et terram congregauit exercitum, et recto itinere Brundusium uenit.
in quo Sebasto et Cominiano et reliquos potentes Grecorum cum multo exercitu et stolio congregatos inuenit, qui castrum Brundusii et gentem regis uehementer impugnabant.
comes autem Robbertus, aduentu regis cognito, Brundusium reliquit et Beneuentum se contulit.
rex uero Wilhelmus Brundusium per mare et terram potenter obsedit, et per mare et terram uiriliter impugnando, in ore gladii debellauit, cepit Grecorum nobiles, et stolium ac pecuniam multam, et plures de baronibus Apulie et hominibus qui ei rebelles extiterant, de quibus multos suspendi et excecari fecit.
quo facto Barum uenit et eam cepit, et quia Barenses castrum regis destruxerant, rex ira commotus ciuitatem a fundamentis subuertit.
dehinc per maritimam Apulie rediens omnes ciuitates maritime cepit, et totam [Charta 232v]terram quam perdiderat, sine bello recuperauit. ipse autem recto tramite Beneuentum uenit, quo inimici et rebelles eius ad auxilium domni pape confugerant.
Robbertus uero Capuanorum princeps, dum pre timore regio uellet aufugere et iam Garilianum fluuium pertransiret, Riccardus de Aquila comes Fundanus, qui homo eiusdem principis erat, positis insidiis ipsum cepit et regis baiulis assignauit, sicque sub hoc tempore, proditionis genere, gratiam regis, quam perdiderat, recuperauit.
rex autem predictum principem incarcerandum in Siciliam transmisit.
comitem Robbertum, Andream de Rupecanina et reliquos ini[Charta 170]micos suos, qui Beneuentum ad domnum papam confugerant, eiusdem pape precibus liberos et illesos cum rebus suis de regno exire permisit.
ipse autem multis nuntiis intercurrentibus et capitulis pacis hinc inde dispositis, cum papa concordatus est.
nam Adrianus papa cum cardinalibus suis ad ecclesiam sancti Marciani, que prope Calorem fluuium sita est, ueniens, regem Wilhelmum ad pedes suos humiliter accedentem benigne recepit.
qui facto iuramento, ut moris erat, liggius homo pape deuenit, et papa ipsum per unum uexillum de regno Sicilie, per aliud de ducatu Apulie, per tertium de principatu Capue inuestiuit.
hic autem amore regis Wilhelmi, precibus etiam et studio [Charta 233r] Maionis ammirati et Ugonis Panormitani archiepiscopi interueniente, Agrigentinam et Mazariensem ecclesias, que ad ius Romane ecclesie specialiter pertinebant, ecclesie Panormitane subiecit, et earumdem ecclesiarum episcopos eiusdem ecclesie suffraganeos in perpetuum esse concessit.
quo facto Adrianus papa in Campaniam rediit.
rex autem plures de inimicis suis de regno expulit, quosdam in carcere posuit, quosdam in sua gratia et amore recepit.
dehinc Symonem senescalcum, cognatum Maionis ammirati, magistrum capitaneum Apulie constituit, ipse uero tanta potitus uictoria, cum ammirato in Siciliam rediit.
non multo post tempore magnum stolium preparauit, et ipsum cum Stephano ammirato in Romaniam misit.
qui ad Egripum ueniens, maximum stolium Emmanuelis imperatoris ibidem preparatum inuenit.
cum quo uiriliter decertauit et ipsum deuicit, multos de Grecis cepit, stolium combussit, Egripum et uicinas ciuitates expoliauit et sic uictor in Siciliam rediit.
imperator autem cognoscens multos de suis a rege Sicilie captos, nec posse cum eo de pari contendere, missis frequentibus nuntiis, cum rege concordatus est, et pacis federa sunt hinc inde iurata.
eodem tempore Mesemuti a Morrocho uenientes, totam terram usque in Africam in ore gladii ceperunt.
Africana uero ciuitas adhuc sub [Charta 233v]potestate regis Wilhelmi erat, et multos in ea milites et pedites ad eius custodiam et defensionem posuerat.
Mesemuti autem eam undique per terram et mare obsederunt, chri[Charta 172]stiani uero, qui in ea erant, illis uiriliter resistebant, nec in aliquo eos formidabant, nisi quod uictualium maximam inopiam patiebantur.
quo agnito, rex Wilhelmus stolium suum, quod in Ispaniam miserat, festinanter reuocari fecit, precipiens ut ad liberationem Africe quantocius festinarent.
ueniens autem gaytus Petrus eunuchus regis, qui stolio preerat, ad Africam, cum stolio Mesemutorum pugnauit, et pugnando in fugam conuersus est, et multas de galeis suis ammisit.
christiani autem, qui in Africa remanserant, cum nullum possent habere subsidium et uictualia eis penitus defecissent, facta pace cum Mesemutis, relicta eis Africe ciuitate, ipsi cum rebus suis in Siciliam sunt reuersi.
rex autem Willelmus, adhuc uiuente patre cum esset princeps Capuanorum, Margaritam filiam Garsie regis Nauarre duxit uxorem, de qua plures liberos habuit; Rogerium quem ducem Apulie constituit, Robbertum quem Capuanorum principem ordinauit, Willelmum et Henricum.
audiens autem Fredericus imperator Adrianum papam cum rege Willelmo concordatum et quod eum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestisset, molestissime tulit.
anni Domini m.

[Garufi 237,13 - 242,17 missing]

[Garufi 242,18 - 243,4] eo tempore Mediolanenses [Charta 234r]super Lombardos equitantes, pene totam Lombardiam suo dominio subdiderunt, unde Lombardi ira et dolore commoti, nuntios ad imperatorem miserunt, humiliter postulantes, ut ueniret et eos de Mediolanensium potestate eriperet.
imperator autem eorum petitionibus annuens, congregato maximo exercitu, cum rege Boemie, duce Saxonie et aliis suis principibus in manu ualida Italiam intrauit, et sociatis sibi pene omnibus Lombardis, Mediolanum potenter obsedit.
Mediolanenses autem utpote uiri bellicosi et strenui, ciuitatem suam magnis fossis circumdederunt, et imperatori audacter et uiriliter restiterunt.
cumque imperator aliquanto tempore esset in obsidione moratus, et nichil ciuitati per uiolentiam posset inferre, habito consilio, receptis obsidibus, cum eis ad pacem et concordiam deuenit.
non multo post cum imperator uellet in ciuitate baiulum constituere, et eam pro suo arbitrio ordinare, Mediolanenses Teutonicorum superbiam pati nequeuntes, ceperunt resistere et pacis federa uiolare.
qui super castrum, in quo [Charta 174] eorum obsides tenebantur uenientes, ipsum ceperunt, et recuperatis obsidibus sunt in sua ciuitate reuersi.
quo cognito, imperator plurimum indignatus, cum non posset eos in campo de facili expugnare, cepit casalia eorum destruere, et terram eorum iuridicioni pertinentem pro posse [Charta 234v]uastare et Lombardos alios, qui illis prestabant auxilium, ab eorum adiutorio reuocare.
suasione autem Cremonensium, castrum Creme, quod Mediolanenses pro posse iuuabat, et Cremonensibus uiriliter resistebat, potenter obsedit, nec prius ab obsidione cessauit, quousque ipsum caperet et a fundamentis euerteret.

[Garufi 242,18 - 243,4 missing]

[Garufi 243,5 - 244,5] interea Adrianus papa apud Anagniam mortuus est, anno pontificatus sui quinto, mense octauo, diebus sex, anno dominice incarnationis mclix, indictione uiii, prima die februarii.
corpus uero eius Rome ductum est et in ecclesia beati Petri cum honore sepultum.
omnes autem cardinales cum episcopis in eadem ecclesia congregati, primo unanimiter conuenerunt in electione Rolandi Romane ecclesie cancellarii et cardinalis Sancti marci, qui, uir religiosus et timens Deum, considerans tanti honoris sarcinam, pro posse restitit et repugnauit.
episcopi uero et cardinales attendentes indignum fore sacerdotio, nisi fuerit ordinatus inuitus, predictum cancellarium humiliter repugnantem elegerunt, et papam Alexandrum tertium nominarunt.
episcopus uero Tusculanus cum Iohanne Pisano, cardinali Sancti martini, et Guidone Cremense, auxilio quorundam laicorum et falsagraui et comitis Blandacensis nuntiorum imperatoris, qui tunc Rome erant, Octauianum cardinalem Sancte cecilie elegerunt et eum [Charta 235r]papam Uictorem uocauerunt.
Alexander autem cum reliquis cardinalibus et episcopis in turri beati Petri se recepit.
Octauianus interim cepit pecuniam multam per Urbem expendere, et senatores et populum ad suum auxilium prouocare.
Alexander uero auxilio Ocdonis Fraiapane et aliorum nobilium cum cardinalibus et epicopis Urbem egressus, Nimphas uenit, et ibi ab Ubaldo Hostiensi episcopo et reliquis episcopis et cardinalibus est sollempniter consecratus, et postea Terracenam uenit.
Octauianus uero in Urbe aliquantulum demoratus, cum in ea parum posset proficere, Campaniam uenit, et apud Segniam man[Charta 176]sit.
rex autem Wilhelmus, audita promotione pape Alexandri, nuntios ad eum misit, et eum in patrem et dominum cum suo regno recepit.

[Garufi 243,5 - 244,5 missing]

[Garufi 244,6 - 249,10] eo tempore Ionathas comes Consie, et Gilbertus comes Grauine, et Boamundus comes Monopelli, et Roggerius comes Acerre, et Philippus comes de Sangro, et Roggerius comes Tricarici, et multi barones cum Melfiensibus et Neapolitanis et quibusdam aliis contra Maionem ammiratum coniurationem fecerunt, asserentes eum regis esse proditorem et ad regni dominium aspirare.
quod audiens rex Wilhelmus, quia ammiratum temere diligebat et de eo plurimum confidebat, contra eos uehementer est indignatus, et per frequentes nuncios et litteras eis precipiendo mandauit, ut ab hoc proposito desisterent, [Charta 235v]quia ipse ammiratum pro fideli et legali uiro habebat.
quod ipsi facere neglexerunt dicentes, se ammirati dominium et amministrationem nolle ulterius sustinere.
qua de causa in tota Apulia guerra maxima et diuisio est exhorta.
Matheus autem Bonella, qui filiam ammirati in uxorem iurauerat se ducturum, cum quibusdam aliis baronibus Sicilie huic coniurationi, licet occultus, fauebat.
promissum enim illi erat a comitibus, quod si ammiratum occideret, Clementiam comitissam Catanzarii illi darent in uxorem.
qua spe et promissione ille succensus, sub occasione fidelitatis regie, de occidendo ammirato cepit esse sollicitus.
cumque ammiratus ab amicis suis super hoc esset sepe premonitus, tum pro parentela que inter eos contracta erat, tum pro multis beneficiis que illi contulerat, hoc credere recusauit.
dum autem in uigilia beati Martini ammiratus a uisitando Panormitano archiepiscopo inchoata iam nocte reuerteretur, Matheus Bonella positis insidiis in uia, que est iuxta portam beate Agathe, ei obuiam uenit, et illum ense percutiens interfecit, et eadem nocte a Panormo exiens ad suam terram confugit.
quo agnito, rex Wilhelmus multum turbatus est, et condoluit, sed quia tumultus propter hoc erat in ciuitate, et Matheus Bonella habebat sociam multitudinem, dissimulauit dolorem et [Charta 236r]uisus est mortem ammirati equanimiter tolerasse.
unde uxorem eius [Charta 178] et filios, sorores et fratrem, et omnes res eorum capi precepit.
post hec rogatus a multis, Matheum Bonellam quodammodo in suo amore recepit.
barones autem et multi de populo, qui in hoc facto socii Mathei fuerant, cognoscentes hoc regi manifestum esse pariter et molestum, ceperunt ualde timere ne rex temporis oportunitate inuenta in eos de hoc facto acri uindicare.
quare ceperunt secum et cum quibusdam aliis priuatim deliberare, qualiter regem caperent uel morte dampnarent; quod factum est.
nam adueniente prima quinta feria quadragesime, dum rex uellet ad audiendam missam pergere, consentiente castellano et seruientibus, carceres sunt aperti, et comes Wilhelmus de Principatu et Riccardus de Mandra et Alexander Monachus et multi alii prisones subito exeuntes carcerem, arreptis armis, ceperunt insilire palatium.
multi etiam de solidariis et de populo huius coniurationis prisonibus sunt adiuncti, et ceperunt eos in expugnando palatio adiuuare.
rex autem huius rei nescius et ignarus et de tam repentino casu attonitus, ad fenestram turris Pisane uenit, et quosque transeuntes cepit ad suum auxilium conuocare.
sed cum nullus esset qui succurreret, captum est palatium nemine repugnante, et ex magna parte expoliatum.
[Charta 236v] set ipse rex captus est et in carcere positus, regina quoque cum filiis suis in quadam camera honeste custodita.
prisones uero Roggerium ducem Apulie, filium regis, imponentes equo per totam ciuitatem Panormi circumduxerunt, uolentes per hoc populi sedare tumultum.
quo facto, adueniente nocte, prisones clausere palatium nec aliquem absque suo consensu illuc ingredi permiserunt.
facto uero mane, die ueneris, iterum Roggerium ducem per ciuitatem equitare fecerunt.
interea inter Sarracenos et christianos eiusdem ciuitatis bellum maximum est exortum, et multi de Sarracenis mortui sunt et expoliati.
adueniente autem nocte sabbati, Wilhelmus comes de Principatu et Tancredus comes de Liccia cum quibusdam aliis ad Matheum Bonellam, qui huius coniurationis caput extiterat et tunc erat apud Mestrectam, uelociter iuerunt, et ipsum cum sua militia Panormum festinanter adducerent; timebant enim, quod euenit, ne si diu moram facerent, rex, qui iniuste captus fuerat, auxilio populi de eorum manibus tolleretur.
[Charta 180] die uero sabbati Romoaldus Salernitanus et Robbertus Messanensis archiepiscopi, et Riccardus Syracusanus electus, et Tustinus Mazariensis episcopus, uidentes regem iniuste captum et palatium expoliatum, deteriora his in posterum expectantes, ceperunt admonere populum, ut ad regis liberationem intenderent, quod et factum est; nam populus [Charta 237r]eorum ammonitione arma arripiens insultum fecit in palatium, comminantes prisonibus et his qui erant in palatio, quod nisi regem liberarent, omnes in ore gladii interficerent.
illi uero timore attoniti, quia nullum poterant habere succursum, et populo resistere non ualebant, ad pedes regis humiliter cucurrerunt eius gratiam et misericordiam postulantes.
qua impetrata, simul cum rege ad fenestram turris Pisane uenerunt.
tunc rex uniuerso populo de sua liberatione gratias egit, mandans eis ut singuli reuerterentur ad propria et in pace quiescerent.
archiepiscopi uero et episcopi cum aliis fidelibus palatium ascenderunt, et regem de infortunio, quod acciderat, pro posse sunt consolati.
huic autem dolori regio dolor alius non mediocris superuenit; dum enim pro liberando rege insultus in palatio fieret, Roggerius dux Apulie, filius eius, sagitta iuxta oculum est percussus, qui non post multos dies huius uulneris occasione interiit.
Matheus uero Bonella, audiens regis liberationem, plurimum doluit, sed dissimilauit, et per nuntios suos regi mandauit se de eius captione plurimum doluisse et quod pro eo liberando cum sua militia ueniebat.
rex autem malitiam eius agnoscens et conscientiam suam, conditione temporis exigente, abscondens, legatis illius benigne respondit et eos cum gratiarum actione remisit.
illi autem, qui regem ceperant et palatium expoli[Charta 237v]auerant, timore regis ad Matheum Bonellam pariter confugerunt.
Matheus autem cum Willelmo et Symone et Tancredo comitibus et multis aliis usque Fabaram uenit, et frequentibus nuntiis inter eos et regem discurrentibus, ad hunc modum concordie deuenerunt.
rex liberalitate sua et gratia omnibus eis offensam, quam in eum fecerant, remisit; Matheo Bonelle et aliis baronibus Sicilie gratiam et terras suas restituit; Willelmum Symonem et Tancredum comites cum multis aliis, qui in terra remanere nolebant, saluos [Charta 182] et illesos cum rebus suis usque Terracenam cum galea fecit conduci, alios uero Ierosolimam ire permisit.
metuens autem rex, ne comites Apulie, qui cum eo occasione ammirati fuerant discordati, rebelles fierent, Romoaldum Salernitanum archiepiscopum cum litteris suis in Apuliam misit, et per eum predictis comitibus gratiam suam et amorem restituit.
qui ueniens tam ciuium quam baronum et comitum turbatos animos mitigauit et eos ad amorem et fidelitatem regiam uehementer attraxit, adeo quod unanimiter uolebant in Siciliam pergere et regis iniuriam uindicare.
adueniente autem pascha rex per litteras suas predictis comitibus mandauit, ut sacramenta, que fecerant, abiurarent, quod ipsi nullatenus facere uoluerunt.
sed de regis recuperanda gratia desperantes, omnes preter comitem Gilbertum et comitem Boamundum ad [Charta 238r]Robbertum comitem de Lauritello iuerunt, et facto ei hominio simul cum ipso terram regis inuadere et occupare ceperunt.
Roggerius autem Sclauo simul cum Lombardis cepit seditionem in Sicilia excitare, terram de domanio regis inuadere et Sarracenos ubicumque inuenire poterat trucidare.
quo cognito, rex Wilhelmus primo Matheum Bonellam capi et in carcerem retrudi fecit, dehinc congregato exercitu Plazzam uenit et eam destruxit et Lombardos in fugam uertit.
Roggerius autem Sclauo cum multis Lombardis a facie regis fugiens, in Buteria se recepit.
quo rex eos persecutus Buteriam undique cum suo exercitu obsedit, et quia rex Wilhelmus guerram in Terra laboris et Apulia exortam audiuit, Aquinum de Moac in Terram laboris misit, ut milites retineret et inimicis suis resisteret — iam enim Andreas de Rupecanina eandem terram ex parte inuaserat — comes etiam Robbertus terram Apulie, resistente nemine, occupabat.
qui Salernum ueniens, eam habere credidit.
sed Salernitani regi de more fideles existentes, ipsum recipere noluerunt.
dehinc Beneuentum ueniens a Beneuentanis est cum honore receptus.
post hec in Apuliam regressus Tarentum usque peruenit.
rex autem Wilhelmus pene per totam estatem in obsidione Buterie est moratus.
sed cum ea situ loci et fortium uirorum numerositate munitam expugnare non posset, facta con[Charta 238v]cordia, Roggerium Sclauonem cum Lombardis ultra mare illesos ire permisit.
ipse autem Buteriam destruens, totam Siciliam pacificauit et Panormum est cum triumpho reuersus.

[Garufi 244,6 - 249,10 missing]

[Garufi 249,11 - 250,13] [Charta 184] interea Alexander papa, cum apud Anagliam et Terracenam fuisset aliquando tempore demoratus, suggestione Uillani Pisani archiepiscopi, qui ad eum cum una galea uenerat, acceptis etiam galeis regiis, cum cardinalibus Ianuam uenit, et a Ianuensibus cum summa est deuotione susceptus.
dehinc cum galeis eorum usque Prouinciam perrexit.
Octauianus autem, qui apud Segniam, moratus fuerat cognito recessu Alexandri, in Lombardiam ad imperatorem uenit, a quo satis honorifice est receptus.
dehinc imperator, episcoporum conuentu apud Papiam sollempniter congregato, Octauianum, qui Uictor dicebatur, in catholicum papam recepit, promittens publice et legaliter, quod nec ipse nec successores eius Alexandro uel successoribus eius ulterius obedirent.
imperator uero, cum per quinquennium Mediolanum inpugnasset, et ciuitatem resistentibus bellicosis ciuibus expugnare non potuisset, tandem cum eis ad concordiam deuenit, promittens ciuitatem integram et ciues cum rebus suis permanere illesos.
qui postmodum sue promissionis oblitus ciuitatem destruxit et ciues ab ea expulsos in casalibus manere precepit.
qua uictoria potitus, [Charta 239r]imperator Lombardiam cepit pro sua uoluntate disponere, ministros et baiulos in castellis et ciuitatibus ordinare, regalia et tributa exquirere et magnam partem Lombardie in demanio suo conuertere.
sicque factum est, quod Lombardi, qui inter alias nationes libertatis singularitate gaudebant, pro Mediolani inuidia cum Mediolano pariter corruerunt et se Teutonicorum seruituti misere subdiderunt.
audiens autem imperator Alexandrum papam perrexisse in Gallias, metuens ne a Francorum rege reciperetur, nuntios ad eum festinanter mandauit, rogans ut apud Diionem pariter conuenirent, et quicquid de papa Alexandro et Uictore eis esset faciendum, ecclesiasticarum personarum iudicio difinirent.
quod uerbum Lodouico regi Francorum admodum placuit, qui in prefixo die et termino cum paucis militibus ad locum constitutum uenit, set imperatorem ibidem minime inuenit.
altera autem die imperator cum magna magna militum et peditum et cum Octauiano ad eumdem locum uenire curauit.
quod rex Francie cognoscens, eius uersutias metuens, uenire ad illius colloquium recusauit.
quare imperator indignatus, cum [Charta 186] Octauiano in Alamanniam rediit.
Octauianus autem aliquantulum in Alamanniam demoratus, nec ab Alamannis reuerenter exceptus, intrauit Italiam, et post hec Luccam ueniens, ibidem usque ad uite sue terminum mansit.

[Garufi 249,11 - 250,13 missing]

[Garufi 250,14 - 251,4] [Charta 239v] interea dum Alexander papa apud Saluiniacum moraretur, primo rex Anglie ad eum ueniens, ipsum cum uniuerso regno suo in dominum et patrem recepit.
post hec rex Francie cum tota Gallicana ecclesia eum pro uniuersali papa recipiens, honorifice Parisius usque deduxit.
papa autem Alexander regem Francie et Anglie conueniens, pacem inter eos et concordiam reformauit.
qui non multo post Turonis uniuersale concilium celebrauit, in quo archiepiscopi episcopi abbates Anglie, Scozzie, Hybernie, Hyspaniarum et totius Gallie conuenerunt.
eo tempore Corradus quidam nobilis clericus Alammannie et imperatoris consanguineus, qui in Maguntina ecclesia erat electus, nolens Octauiani et imperatoris scismati consentire, ecclesiam suam deserens, ignorante imperatore, ad Alexandrum papam in Franciam festinus aduenit, quem papa satis benigne recipiens, postmodum secus Romam usque deduxit; dehinc in cardinalem et Sabinensem episcopum promouit, postremo in Maguntinum archiepiscopum sublimauit.
quo audito imperator ira commotus, Christianum cancellarium in Maguntina ecclesia fecit eligi, et a suis suffraganeis consecrari.
dum autem Alexander papa demoraretur in Francia et in ecclesiis Dei ecclesiastica iura disponeret, Octauianus Luzze mortuus est.
cui Guido Cremensis auctoritate Raynaldi cancellarii imperatoris successit, et a suis Paschalis est ordinatus.

[Garufi 250,14 - 251,4 missing]

[Garufi 251,5 - 252,2] interea rex Wilhelmus, sedata Sicilia, congregato per mare [Charta 240r] et per terram exercitu, in Apuliam uenit, et primo Tabernas in ore gladii cepit atque detruxit.
dehinc Tarentum ueniens ipsum obsedit et habuit, in quo uindictam maximam de suis proditoribus fecit.
post hec exercitum suum uersus maritimam Apulie direxit.
quod audiens comes Robbertus, qui tunc apud Salpas cum suo exercitu morabatur, metuens ne barones Apulie ipsum solito more relinquerent, in Abrutium est reuersus.
quo cognito, rex Wilhelmus Riccardum de Saya cum magno exercitu post eum misit.
sed comes Robbertus, utpote uir astutus et sapiens, [Charta 188] ante aduentum illius regnum exire curauit.
rex autem Wilhelmus usque Sanctum germanum cum suo exercitu uenit, comitem Riccardum de Aquila a regno expulit, et Montem archanum, quem ipse de nouo edificauerat, a galiotis suis capi fecit et destrui, in quo uxorem eius et filium comprehendit.
et sic recuperata tota terra, Salernum uenit.
et quia indignatus erat Salernitanis ciuibus, urbem intrare noluit, sed iuxta eam tentoria fixit.
cepit autem a ciuibus magnam pecuniam petere, quam cum illi statim soluere non possent, inuenta occasione plurimum indignatus, quosdam ex eis suspendi fecit, cominatus aliis, quod nisi pecuniam cito soluerent, urbem dextrueret.
beatus autem apostolus Matheus, qui Salernitane ciuitati a Deo patronus datus est et defensor, ciuitatem suam in tanto discrimine non reliquit.
nam cum rex in eo esset proposito, quod multa [Charta 240v]mala Salerno inferret, media die cum tanta esset celi serenitas, quod nulla in aere nubes appareret, subito a septemtrione uentus ualidus cum ingenti pluuia et turbo impetuosus erupit, qui totius exercitus tentoria uniuersa deiecit et tentorium regium in eminenti positum sic a loco, in quo fixum fuerat, impulit et commouit, quod regem dormientem pene prostrauit.
expergefactus rex et tanta inundatione attonitus cepit fugere et apostoli auxilium inuocare et uix in quodam paruo tentorio se recepit.
et licet rex animi sui timorem super hoc facto dissimularet, magnates tamen curie et uiri prudentes manifeste nouerunt hoc miraculum uirtute apostolica perpetratum; apostolus enim in hoc facto et commisso sibi populo et regi manifeste consuluit, dum et commissum sibi populum a periculo eruit, et regem ne propositum malum perficeret impediuit.
rex ergo quod factum fuerat secum recogitans et indignationem apostolicam pertimescens, cum se moraturum circa Salernum aliquantulum disposuisset, mutato proposito, altera die galeas intrauit et festinanter in Siciliam rediit.

[Garufi 251,5 - 252,2 missing]

[Garufi 252,3 - 253,2] interea Romani, morte Octauiani cognita, nuntios suos ad Alexandrum in Franciam transmiserunt, affectuose rogantes ut ad Urbem rediret et commissum sibi populum uisitaret, quia ipsi [Charta 190] eum [Charta 241r]cum honore et deuotione reciperent. Alexander autem credens hoc sibi et ecclesie profuturum, Magalonem uenit, et preparata quadam magna naui, que erat Hospitalis, cum eam pene omnes cardinales intrassent, et papa cum paucis cardinalibus cum galea Nerbonensium eamdem nauim ascensurus ueniret, galee Pisanorum, que illi parauerant insidias, repente apparuerunt.
quibus uisis papa cum galea sua festinus Magalonem rediit, galee autem Pisanorum nauim, in qua erant cardinales, circumdederunt, et non inuento ibi apostolico, eam in pace liberam abire permiserunt, que uento flante secundo, primo Panormum dehinc Messanam applicuit.
non multo post Alexander papa cum cardinalibus qui remanserant et Maguntino archiepiscopo quandam minorem nauim intrauit et alto se committens pelago, licet multis exagitatus procellis, saluus tamen cum omnibus suis Messanam Domino ducente, peruenit.
quo cognito rex Wilhelmus, qui tunc erat Panormi, nuntios suos cum muneribus ad papam transmisit, et eum cum quinque galeis usque Romam conduci precepit.
qui Salernum ueniens, a Romoaldo Salernitano archiepiscopo et toto populo ciuitatis cum debita est reuerentia et honore susceptus.
qui postmodum cum eisdem galeis usque Tyberim, et Tyberim usque ad Sanctum paulum cum omnibus cardinalibus uenit.
cui clerus et Romanus populus obuiantes, ipsum cum magno [Charta 241v]honore et gloria usque Lateranum unanimiter conduxerunt.
eo tempore rex Wilhelmus palatium quoddam altum satis et miro artificio laboratum prope Panormum beneficari fecit, quod Sisam appellauit, et ipsum pulchris pomiferis et amenis uiridariis circumdedit, et diuersis aquarum conductibus et piscariis satis delectabile reddidit.

[Garufi 252,3 - 253,2 missing]

[Garufi 253,3 - 254,5] rex autem Wilhelmus circa quadragesimam fluxu uentris et molestia cepit affligi, quam passionem cum aliquanto tempore occultasset, circa mediam quadragesimam eadem passione crescente, credens se moriturum, penitentiam et confessionem accepit, quosdam de captiuis liberauit, redemptionem pecunie, quam Apulie imposuerat, condonauit, testamentum fecit, in quo Wilhelmum filium suum maiorem totius regni heredem instituit.
Enrico alteri filio principatum Capue, quem concesserat, comfirmauit, pecuniam magnam expendendam pro salute anime sue dereliquit; Margaritam regi[Charta 192]nam uxorem suam, totius regni et filiorum suorum tutricem et gubernatricem pariter ordinauit, Riccardum uero Siracusanum electum et Matheum suorum notariorum magistrum, uiros utique legales, prouidos et discretos, illius et filiorum suorum consiliarios et familiares esse disposuit.
sed cum predicta passio ingrauesceret, rex Wilhelmus Romualdum Salernitanum archiepiscopum, qui in arte erat medicine ualde peritus, ad se uocari precepit.
qui ad eum circa pascha ueniens, ab ipso honorifice est susceptus, [Charta 242r]cui multa salutaria medicine consilia tribuit.
sed ipse sui ingenii auctoritate confisus, sibi nonnisi que ei oportuna uidebantur medicamina adhibebat.
unde accidit quod sabbato ante octauas pasche emitritea illum febris inuasit, et inualescente passione mortuus est et sepultus est in cappella beati Petri in palatio suo.
defunctus est autem rex Wilhelmus anno uite sue quadragesimo sexto, anno autem regni sui, quo cum patre suo et per se regnauerat xu, mense x, anno autem ab incarnatione Domini mclxui, indictione xiiiiiu mense madii, septimo die intrantis eiusdem mensis circa horam nonam.
fuit autem rex Wilhelmus pulchra facie et decorus aspectu, corpore pinguis, statura sublimis, honoris cupidus et elatus, in preliis per mare et terram uictoriosus, regno suo odibilis et plus formidini quam amori, in congreganda pecunia multum sollicitus, in expendenda non adeo largus, fideles suos diuitiis et honoribus extulit, infidelibus supplicia intulit et de regno exulare coegit.
Diuino officio extitit multum intentus et personas est ecclesiasticas plurimum ueneratus.
cappellam Sancti petri, que erat in palatio, mirabilis musidii fecit pictura depingi, et eius parietes pretiosi marmoris uarietate uestiuit et eam ornamentis aureis et argenteis et uestimentis pretiosis ditauit plurimum et ornauit.
clericos in ea multos et prebendas instituit, et diuinum in illa officium decenter et tractatim et cum Dei reuerentia et timore celebrare disposuit.

[Garufi 253,3 - 254,5 missing]

[Garufi 254,6 - 254,22] [Charta 242v] quo defuncto, Wilhelmus filius eius maior natus, annos duodecim, illi in regno successit.
hic autem secundo die post mortem patris, ex mandato regine, consilio archiepiscoporum et episcoporum et baronum et populi in regem est promotus.
nam eo die cum maxima gloria et apparatu regio ad ecclesiam beate Ma[Charta 194]rie de Panormo ueniens, assistentibus plurimis archiepiscopis et episcopis et baronibus, a Romualdo secundo Salernitano archiepiscopo in regem unctus est et coronatus.
postmodum uero cum magno honore et totius populi gaudio et letitia ad palatium rediit coronatus.
regina uero, utpote mulier sapiens et discreta, manifeste cognoscens animos populi sui, propter molestias quas a rege Wilhelmo passi fuerant, plurimum esse turbatos, illos ad amorem et fidelitatem filii sui beneficiis credidit prouocandos.
inde est, quod salutari usa consilio, carceres aperuit, captiuos plurimos liberauit, liberatis terras restituit, debita relaxauit, comites et barones, qui de regno exulauerant, reuocauit in regnum, et eis terras sublatas reddidit.
ecclesiis, comitibus, baronibus, militibus terras multas regia liberalitate concessit.
his autem et plurimis aliis beneficiis, totius populi sui animos in fidelitatem et dilectionem filii sui uehementer accendit, ita quod de fidelibus fideliores et de deuotis deuotiores effecit.
eodem tempore gaytus Petrus eunuchus et magister [Charta 243r]camerarius palatii cum quibusdam aliis fugam petiit, et ad regem de Morrocho ueniens multam secum pecuniam transportauit.

[Garufi 254,6 - 254,22 missing]

[Garufi 254,23 - 255,9] Emmanuel autem imperator Constantinopolitanus, cognita morte regis Wilhelmi, nuntios suos ad regem Wilhelmum iuniorem in Siciliam misit, mandans quod libenter cum eo pacem innouaret, et filiam suam unicam et heredem sui imperii simul cum imperio illi in uxorem traderet.
rex autem et regina, habito consilio, frequentes pro hoc negotio legatos ad imperatorem misit et recepit, pacem cum eo pristinam innouauit, negotio parentele propter multa capitula, que interueniebant, indiscusso manente.
rex autem Wilhelmus propter multa beneficia, que ipse et regina suo populo contulerunt, multum cepit a suis hominibus diligi et regnum suum in pace et tranquillitate tenere.
eo tempore Enricus naturalis frater regine in Siciliam ad regem uenit, cui rex comitatum Montis caueosi et unam de filiabus regis Rogerii in uxorem concessit.
his etiam diebus Stephanus filius comitis de Percia, clericus et consanguineus regine, in Sicilia ad regem uenit, quem rex et regina primo cancellarium, post hec in Panormitana ecclesia eligi fecerunt.
qui in breui spatio temporis [Charta 196] tantam regis et regine gratiam et familiaritatem optinuit, quod totum regnum pro suo arbitrio disponebat.

[Garufi 254,23 - 255,9 missing]

[Garufi 255,10 - 256,11] hoc autem tempore Fredericus imperator Teutonicorum iterum Italiam intrauit, et per partes Marchie [Charta 243v]usque Anconam uenit et eam obsedit.
misit etiam Raynaldum cancellarium et Andream de Rupecanina cum quadam parte sui exercitus usque Tusculanum, ut pape Alexandro et Romanis guerram inferrent.
Romani uero superbi et elati, plus iusto de suis uiribus presumentes, inconsiderate et inordinate super Teutonicos irruerunt.
Teutonici uero positis insidiis ex aduerso, Romanos expugnauerunt, et multi ex eis capti sunt et occisi.
reliqui uero fugientes uix in Urbem se recipere potuerunt.
quod factum Alexandrum papam et omnes ciues Romanos plurimum perturbauit, et eis timorem uehementer incussit.
cancellarius autem nuntios ad imperatorem misit, mandans ut cito ad Urbem ueniret, quia eam posset pro sua uoluntate disponere.
qui licet Anconam iam expugnasset, et in eo esset, ut terram Wilhelmi regis inuaderet, festinus tamen in augusto ad Urbem rediit, et iuxta ecclesiam beati Petri sua castra locauit.
Romani uero tum pro morte parentum suorum, tum quia multi ex eis ab imperatore capti detinebantur, ei resistere non potuerunt.
unde imperator, hac occasione inuenta, armata manu ecclesiam beati Petri uiolenter inuasit.
porticum, quod erat ante ecclesiam, comburi fecit, Guidonem Cremensem in ecclesiam induxit et eum ibidem missam canere fecit.
quo cognito, Alexander papa, qui tunc in turri Cartularie morabatur, in habitu peregrini cum paucis Urbem exiit, et Gaietam usque peruenit, et ibi assumpto pontificali ha[Charta 244r]bitu, Beneuentum ueniens a ciuibus eiusdem ciuitatis honorifice est receptus.
Deus autem iniuriam apostolo Petro illatam et ecclesie sue uiolationem condigna pena multauit, nam incontinenti mortalitas maxima exercitum imperatoris inuasit, ita quod cancellarius et Carolus Corradi filius, et multi nobiles, et maxima pars exercitus sui in breui spatio temporis interiit.
quod imperator uidens et Dei uindictam manifeste cognoscens, relicto apud Urbem prefecto, uix cum paucis tristis et merens in Alamanniam rediit.

[Garufi 255,10 - 256,11 missing]

[Garufi 256,12 - 258,13] [Charta 198] rex autem Wilhelmus, ut prediximus, propter multa beneficia, que ipse cum matre sua regno contulit, ab hominibus suis cepit multum diligi, et regnum suum uiriliter in pace tenere.
Stephanus autem cancellarius primo quidem omnibus se humilem et benignum exhibuit, postmodum uero in superbiam elatus, consilio prauorum hominum, indigenas terre cepit habere odiosos pariter et suspectos.
qui circa natiuitatem Domini cum rege et regina et magnatibus curie Messanam uenit.
Gilbertus etiam comes Grauine, regine et cancellarii consanguineus, qui tunc capitaneus erat totius Apulie, cum magna manu militum Messanam accessit.
cancellarius autem, habito cum eo consilio, comitem Enricum fratrem regine capi fecit, et apud Regium custodiri, imponens ei, quod ipse cum multis mortem cancellarii et comitis Gilberti iurasset.
pro qua occasione Riccardus comes de Mulisio, Bartholo[Charta 244v]meus de Parisio, Iohannes de Sinopolim et multi alii capti sunt et in custodia positi.
quod factum animos hominum regni non modicum perturbauit.
post hec consilio et auxilio cancellarii Gilbertus comes Grauine comitatum Loritelli cum omnibus suis pertinentiis a rege optinuit et in Apuliam cum honore recessit.
cancellarius uero cum rege et regina circa pascha Panormum rediit, dehinc non multis transactis diebus Matheum magistrum notarium domni regis et familiarem sine causa capi fecit.
quod factum graue resedit omnibus et molestum, quia predictus Matheus homo erat sapiens et discretus, et in aula regia a puero enutritus, et in agendis regiis probate fidelitatis inuentus.
infra octauas autem pasche populus Messane in tumultum conuersus Regium iuit, et comitem Enricum de carcere eduxit, comitem etiam Riccardum qui apud Taurimenium tenebatur in carcere liberauit, et Oddonem Quarellam clericum cancellarii et eius familiarissimum, qui tunc erat Messane, occidit.
quo audito populus Panormi similiter in sedicionem uersus, insultum in cancellarium fecit, et eum cum omnibus suis in turri campanarum per diem unum obsedit, altera autem die ex mandato regis et regine cum quibusdam de suis galeam intrauit.
sed cum uenisset Lecatam, galea fracta est.
qui postmodum nauim ingressus in Ierosolimam uenit, et ibi non multo tempore [Charta 245r]demoratus interiit. Gilbertus etiam comes Loritelli cum Berteraimo filio suo [Charta 200] comite Andrie cum omnibus suis terram abiurauit, et Ierosolimam perrexit.
comes uero Enricus et comes Riccardus, postquam de carcere exierunt, simul cum Messanensibus cum uiginti galeis Panormum uenerunt.
quibus rex gratiam suam reddidit et sublatas terras restituit.
postquam autem cancellarius et comes Gilbertus de terra exierunt, terra in pace et tranquillitate remansit.
recedente autem cancellario, clerus Panormitane ecclesie Gualterium eiusdem ecclesie canonicum et Agrigentinum decanum et regis magistrum sibi in pastorem unanimiter elegerunt.
qui cum regni esset negotiis applicatus et ob hoc a regis latere facile non posset discedere, Alexander papa a rege satis affectuose rogatus, illius amore et gratia predictum electum concessit a suis suffraneis consecrari, et per Iohannem Neapolitanum cardinalem suum pallium illi transmisit.
qui recepto ab eo sacramento obedientie, pallium illi de more concessit.
Robbertus uero comes de Loritello, qui frequenter regis Wilhelmi gratiam postulauerat nec potuerat impetrare, nouissime frequentes litteras et nuntios regi Wilhelmo iuniori transmisit, humiliter postulans ut ei amorem suum et gratiam restitueret.
rex autem et regina solita pietate eius miserti illum in suam gratiam receperunt, cui etiam rex liberalitate sua comitatum Loritelli, sicut pater suus illi concesserat, reddidit, [Charta 245v]et de habundantia gratie plenioris comitatum Conuersani illi adiecit.

[Garufi 256,12 - 258,13 missing]

[Garufi 258,1 - 258,7surplus] the usual hand2 wrote this addition without realizing that this portion of the text was already in the text body of the manuscript.
i am transcribing it only as a possible source of other readings.
then someone deleted the addition and another hand wrote another note: "hec habentur in retro pagina lit.
a".
recedente autem cancellario, clerus Panormitanae ecclesiae Gualterium eiusdem ecclesiae canonicum et Agrigentinum decanum et regis magistrum sibi in pastorem unanimiter elegerunt.
qui cum regni esset negotiis applicatus et ob hoc a regis latere facile non posset discedere, Alexander papa a rege satis affectuose rogatus, illius amore et gratia praedictum electum concessit a suis suffraganeis consecrari, et per Ioannem Neapolitanum cardinalem suum pallium illi transmisit.
qui recepto ab eo sacramento obedientiae, pallium illi de more concessit.
eo tempore et cetera…

[Garufi 258,1 - 258,7surplus missing]

[Garufi 258,14 - 258,19] eo tempore in Sicilia terremotus factus est maximus, ita quod castrum Siracusanum pro maxima parte cecidit.
ciuitas etiam Catheniensium a fundamentis euersa ruit.
ecclesia etiam sancte Agathes corruens, episcopum cum quadraginta quinque monachis occidit.
Lentinum etiam Mohec, et multa alia castra Sicilie pro terre motu corruerunt.
apud Messanam etiam maximus et manifestus terre motus fuit.
hoc autem factum est anno dominice incarnationis mclxuiii, indictione ii, mense februarii, in uigilia beate Agathes.

[Garufi 258,14 - 258,19 missing]

[Garufi 259,1 - 259,20] interea Guido Cremensis, qui et Paschalis dictus est, mortuus est.
cui successit intrusus quidam Tusculanensis episcopus, Iohannes de Struma nomine, qui et Calixtus a suis appellatus est.
papa autem Alexander, uir catholicus et honestus, cum suis cardinalibus apud Beneuentum morabatur, et ibi ab imperatore Grecorum, a rege Francie et Anglie, et a prelatis ecclesiarum nuntios [Charta 202] recipiens, negotia ecclesiastica sapienter et prouide disponebat.
post hec Campaniam rediit, et rogante Ionatha domino Tusculani et eiusdem loci ciuibus, eandem ciuitatem in sua protectione recepit, et ad illam cum cardinalibus et tota curia sua perrexit, et prenominato Ionathe de eadem ciuitate concambium tribuit.
quod factum Romanis multum displicuit, recolentes enim dampna, iniurias et mor[Charta 246r]tes suorum ciuium, quas Tusculanenses cum Raynaldo imperatoris cancellario eis intulerant, indignati sunt plurimum et turbati, quod Alexander papa Tusculanum, quam ipsi dextruere nitebantur, in sua protectione receperat; et ob hoc inter eos et predictum papam guerra maxima est exorta.
que cum aliquando tempore perdurasset, Romani utpote callidi et dolosi, benignitatem Alexandri pape circumuenientes, promiserunt, quod eum tamquam patrem et dominum in Urbe reciperent, et mandatis suis libenter obedirent, si prenominate ciuitatis muros dextrui pateretur.
Alexander autem papa eorum promissionibus et uerbis fidem adhibens, muros predicte ciuitatis passus est dirui.
quo facto Romani uoto suo potiti, quod pape promiserant adimplere noluerunt.
papa uero a Romanis se circumuentum plurimum condolens, turrim Tusculanorum fossis et muris circumuallari fecit, et relicta ibi militum et peditum competenti custodia, Anagniam rediit, et ibi multo est tempore demoratus.

[Garufi 259,1 - 259,20 missing]

[Garufi 259,21 - 261,15] illis autem diebus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, uir religiosus et Deum metuens, dum pro libertate et ecclesiarum iustitiis Henrico regi Anglie uiriliter repugnaret, de Anglia exire compulsus ad regem Lodouicum uenit in Franciam, qui eum ob sue religionis reuerentiam satis officiose recepit, et per aliquos annos in terra sua [Charta 246v]detinuit, et que erant illi necessaria, liberalitate regia ministrauit.
tandem Alexandri pape precibus, et eiusdem regis interueniente gratia, ad pacem regis Anglie Thomas Cantuariensis archiepiscopus rediit, et ad ecclesiam suam eo est permittente reuersus.
transacto autem aliquanto tempore, rex Anglie suggestione prauorum hominum cepit personas ecclesiasticas molestare et ecclesiis sua iura subtrahere.
quod ubi [Charta 204] archiepiscopus comperit, ab equitatis tramite non declinans, omni timore postposito, cepit se ei pro iustitia recta fronte opponere, et tanquam bonus pastor pro liberando grege regi uerbo et opere contraire.
cumque hec discordia de die in diem cresceret, et Cantuariensis archiepiscopi dicta simul et facta regem plurimum pregrauarent, quidam milites Anglie, uidelicet Ugo de Moruille, Wilhelmus de Traci, Renaldus filius Ursi, Riccardus Britto, Robbertus de Broch regi in hoc placere credentes, sacerdotalis reuerentie et diuini timoris obliti, altera die post festum Innocentium Thomam Cantuariensem archiepiscopum ante altare maioris ecclesie stantem pariter et orantem, ensibus percutientes in capite, occiderunt.
moxque nemine persequente, sed sola illos commissi homicidii conscentia remordente, sunt in fugam conuersi.
cum autem monasterium et ciuitatem tanti sceleris fama [Charta 247r]replesset, cateruatim monachi, clerici, layci ad maiorem ecclesiam concurrentes, quod dictu nefas est, pastorem suum iuxta altare occisum crudeliter reppererunt.
tandem copiosas lacrimas profundentes, dantes ex alto suspiria corde et gemitus, Christi pontificem in eadem ecclesia cum ymnis et laudibus sepulture honorifice tradiderunt.
iustus autem et miserator Dominus, qui sanctos suos non solum in futuro sed etiam in hoc seculo sepe remunerare consueuit, Thomam archiepiscopum, qui pro testimonio ueritatis occisus fuerat, et quem pena simul et causa martirem fecerat, multis signorum indiciis et nouis miraculorum argumentis toti mundo celebrem reddidit et famosum.
cumque ad aures Alexandri pape miraculorum eius certa fama et ueridica peruenisset, communicato fratrum suorum consilio, prenominatum archiepiscopum auctoritate apostolica canonizauit in martyrem et ipsum in catalago martyrum scribi et eius martyrium in die sui anniuersarii per omnes ecclesias precepit annis singulis sollempniter celebrari.
rex autem Anglie audiens, quod sceleris in archiepiscopum perpetrati, tanquam illius rei fuisset conscius, opinio eum quodammodo uulgaris attingeret, et mendax illum sine culpa fama morderet, de sue innocentie puritate confisus, quosdam de episcopis suis et clericis [Charta 206] Anagniam ad Alexandrum papam direxit.
[Charta 247v]qui coram eo et suis cardinalibus, tactis sacrosantis euangeliis, publice iurauerunt, quod prenominatus rex ab effusione iusti sanguinis erat innoxius et a communione commissi criminis prorsus extiterat alienus.
milites autem illi, qui in Christi pontificem cruentas manus inicere non timuerunt, redeuntes ad cor, et reatum suum et malitiam recolentes, ad pedes Alexandri pape humiliter aduenerunt, et se reos, se esse impios publice proclamantes, penitentiam de commisso scelere postulabant.
quos papa de admissa nequitia uehementer redarguit, et uenturum Dei iudicium super eos, nisi digne penituissent, comminando promisit.
quibus etiam dedit in mandatis, ut discalciati et ciliciis induti, Ierosolimam pergerent, et sacra loca cum dolore et gemitu uisitarent, dehinc ad Montemnigrum, qui Antiocene ciuitati adiacet, festinanter accederent, ibique solitarii in ieiuniis, uigiliis, orationibus et lamentis omni uite sue tempore perdurantes, de tam immani scelere penitentiam agerent et Dei misericordiam iugiter postularent.

[Garufi 259,21 - 261,15 missing]

[Garufi 261,16 - 262,7] eo tempore cum Emmanuhel imperator Constantinopolitanus frequentibus nuntiis delegatis filiam suam Zura Mariam Wilhelmo regi Sicilie in uxorem tradere promisisset, tandem ex conuentione utriusque partis factum est, quod imperator, presentibus legatis eiusdem regis, in anima sua iurare fecit, et iuramentum suum [Charta 248r]magnatum suorum iureiurando firmari, quod in termino et loco ab utraque parte prefixo filiam suam regi pro uxore transmitteret.
et simile iuramentum ex parte regis et suorum familiarium de filia imperatoris recipienda prestitum est et iuratum.
quo facto, rex Wilhelmus, utpote uir legalis et Deum metuens, iuramentum suum obseruare desiderans, simul cum Henrico fratre suo Capuanorum principe Tarentum uenit, et ibi nuntios imperatoris cum eius filia in prefixo loco et termino aliquandiu expectauit.
dehinc ad Sanctum angelum in Monte gargano orationis studio deuotus princeps accessit, et post hec Barolum rediit, et ibi aliquantis diebus demoratus est.
sed imperator iuramenti sui et promissionis oblitus, filiam suam regi statuto loco et termino non transmisit.
quo rex cognito per terram Beneuentanam transiens, Henricum Capuanorum principem fra[Charta 208]trem suum, quia infirmus erat, Salernum misit, et ipse primo Capuam dehinc Salernum uenit.
prenominatus autem princeps galeam ingressus Panormum rediit, et ibi corporis inualescente molestia, anno uite sue tercio decimo mortuus est, et in ecclesia Sancte marie de Panormo iuxta sepulchrum regis Roggerii aui sui honorifice est sepultus anni Domini mclxxii et medio mense iunii, indictione u.
rex autem cum aliquantis diebus Salerni moram fecisset, [Charta 248v]simul cum Gualterio uenerabili Panormitano archiepiscopo, et Matheo uicecancellario galeas ingressus Panormum rediit, ubi principis fratris sui morte cognita, primo, sicut debuit, carni et nature compassus multum doluit, dehinc, sicut decuit, rationi et suorum fidelium consiliis acquiescens, sui meroris in Domino consolationem accepit.

[Garufi 261,16 - 262,7 missing]

[Garufi 262,8 - 262,16] anno Domini m clxxiii Fredericus autem Romanorum imperator recolens et alta mente reuoluens iniurias sibi a Lombardis frequenter illatas, et quod pene contra eum omnes coniurassent, et quod Mediolanenses, eo prohibente, Mediolanum reedificassent, et Alexandrini ciuitatem suam de nouo edificare cepissent, primo Christianum cancellarium suum et Maguntinum archiepiscopum, uirum utique prouidum et discretum et in negotiis bellicis apprime eruditum, per montana Lombardie et Ianuam usque in Tusciam et marciam Ancone direxit.
marchione Montisferrati et Papiensibus et quibusdam aliis Lombardis ipsum affectuose rogantibus, collecta magna multitudine Brebitionum et aliorum conductitiorum militum, Italiam potenter intrauit.

[Garufi 262,8 - 262,16 missing]

[Garufi 262,17 - 266,4] anno dominice incarnationis m clxxiiiiiu.
primo autem ingressu suo Astensem ciuitatem, Taurinum et uicinas [Charta 249r]ciuitates, ipsis se sponte reddentibus, occupauit.
dehinc markionis Montisferrati et Papiensium suggestione Alexandriam ciuitatem obsedit.
multi enim nobiles et populares uiri de terra prenominati markionis oriundi, plures iniurias et molestias perpessi, illius insolentiam perpeti non ualentes, relictis habitationibus suis in quadam planicie pariter conuenerunt, et adiuuantibus eos Mediolanensibus et aliis Lombardis, in eadem planicie ciuitatem de nouo edificare ceperunt, et eam ob reuerentiam pape [Charta 210] Alexandri Alexandriam uocauerunt.
cum autem hec ciuitas ab imperatore fuisset obsessa, propter sui nouitatem necdum tota erat fossatis circumdata et domus eius erant palea cooperte, unde et a Teutonicis in contemptum et ironiam, Palearum ciuitas est appellata, que postmodum in conflictu bellico ferrea est inuenta.
imperator autem, animantibus eum Papiensibus et markyone, cepit ciuitatem uiriliter impugnare, machinas circumquaque instruere, fossata diruere et replere, et eam frequentibus insultibus molestare, credens illam in breui tempore pro suo arbitrio optinere.
sed Alexandrini, utpote uiri fortes et ad bella doctissimi et pro libertate pugnantes, ceperunt imperatori animose resistere, fossas suas defendere et illius machinas suis machinis oppugnare.
super [Charta 249v]autem yeme, que solito asperior inorruerat, adeo quo pro inundatione ualida et algore nimio de equis et hominibus plures extingueret, imperator tamen in suo proposito perseuerans, noluit ab obsidione recedere, sed eam frequentibus preliis et insultibus uariis non destitit impugnare.
adueniente autem pascha, in die parasceue et sabbati sancti propter dierum reuerentiam imperator eis imaginariam tegruam concessit; cumque Alexandrini sub occasione tregue sue ciuitatis custodiam aliquantulum neglexissent, imperator, nacta oportunitate, nescientibus Alexandrinis, fossas et cuniculos sub terra fieri iussit, et per eos armatos milites intrare fecit, ut ex improuiso de cuniculis repente erumperent et cituitatem huius fraudis nesciam occuparent.
sed mox ut Alexandrini hoc perceperunt, arreptis armis, ceperunt ad fossati superiora concurrere, et terram dirumpere, propter quod terra desuper subito corruit.
ad fossata currere et introeuntibus Teutonicis uiriliter repugnare.
sed operante diuina potentia, quedam pars fossati subito corruit, et eos, qui in cuniculis et foueis erant, oppressit pariter et extincxit.
quo cognito, Alexandrini foras egressi, castrum ligneum armatis militibus plenum, quod imperator credebat in ciuitatem inducere, immisso igne simul cum militibus combusserunt.
imperator autem sua spe et intentione frustratus, et de morte suorum uehementer afflictus, non ualens ultra progredi, se intra castra recepit.
Lombardi autem et alii, qui cum [Charta 250r]Alexandrinis coniurauerant, [Charta 212] oppressione ciuitatis cognita, magna militum et peditum multitudine congregata, ad eius liberationem festinare ceperunt, et secundo die post pascha circa Alexandriam castra metati sunt.
quo cognito, imperator eis obuiam, relicta ciuitatis obsidione, perrexit.
cumque hinc et inde acies forent militares disposite et in eo essent ut pariter dimicarent, religiose quedam persone et uiri sapientes inter imperatorem et Lombardos hunc modum concordie tractauerunt: ut Lombardis, dimissis armis, imperatoris tanquam domini sui gratiam humiliter postularent, dehinc tres prudentes uiri ex parte imperatoris et tres ex parte Lombardorum eligerentur, quorum dispositione et arbitrio eorum deberet pax et concordia terminari.
cumque hoc pactum et imperatori et Lombardi non modicum placuisset, imperator Papiam rediit, et Lombardi ad propria sunt reuersi.
imperator interim nuntios ad Alexandrum papam apud Anagniam direxit, rogans ut aliquos de fratribus suis ad eum in Lombardiam mitteret, qui simul cum Lombardis tractande pacis colloquio interessent.
papa uero, consilio habito, Hubaldumthe 'u' of 'hubaldum' is written with the 'v'-like allograph.
this confirms that 'v' in the graphic system of the manuscript is an allograph.
Hostiensem et Bernardum Portuensem episcopos, et Willelmum Papiensem cardinalem Sancti petri ad uincula in Lombardiam misit, ut simul cum Lombardis pacem ecclesie et Italie pertractarent.
qui uenientes, habito Lombardorum consilio, diu cum imperatore [Charta 250v] pacis colloquium habuerunt. sed cum neque cardinales neque Lombardi aliquem fructum pacis ab imperatore consequi potuissent, cardinales et Lombardi infectis negotiis ad propria redierunt.
imperator autem spe pacis consequende frustratus, de nouo guerram Lombardis facere cepit et Alexandriam modis quibus poterat infestare.
Lombardi autem e conuerso ceperunt illi pro posse resistere et Alexandrinis opem et auxilium pro uiribus ministrare.
et quia imperator multos de suis et fame et bello ammiserat, et repugnante horrore yemis, in obsidione Alexandrie stare non poterat, se cum suis intra Papiam recepit, et nacta oportunitate temporis, frequenter circa Alexandriam discurrebat, eius labores et uineas deuastabat, capiebat ciues, et dampna eis quantacumque poterat inferebat.
Alexandrini autem tum per se tum [Charta 214] Lombardorum auxilio ei uiriliter resistebant, et uicina loca, que ei fauebant, inpugnare et destruere non cessabant.
imperator uires suas debilitatas et militiam suam pro maiori parte defecisse considerans, frequentes nuntios principibus suis in Alamanniam direxit, rogans atque precipiens, ut ei, misso militari auxilio, proxima estate succurrerent, quo se posset ab iniuria illi a Lombardis illata uiriliter uindicare.
Christianus autem prenominati imperatoris cancellarius, quem ipse in Tuscia premiserat, sicut [Charta 251r]uir prouidus et discretus, partim uiribus, partim precibus Tusciam pacificauit, et imperatoris preceptum iurare fecit.
dehinc ad ducatum Spolitinum et ad Markyam ueniens, multa castra regionis illius depopulatus est et cepit Asisiam ciuitatem et Spolitinam suo dominio subdidit.
Anconam cum Uenetis tempore longo obsedit, credebat enim Grecum quemdam Constantinopolitani imperatoris nuntium, qui in eadem ciuitate erat, cum sua pecunia capere; sed quia ciues eiusdem ciuitatis ei uiriliter resistebant, et comitissa de Berthenora cum Willelmo de Markysella nobili Ferrariensi catanio, cum magna multitudine militum et peditum ad succursum eiusdem ciuitatis ueniebat, non potuit quod intendebat perficere, sed recepta ad Anconitanis magna pecunia, ab obsidione recessit.
interea predictus cancellarius ex mandato imperatoris nuntios ad Willelmum Sicilie regem transmisit, suadens et postulans, ut ipse, imperatoris filia in uxorem accepta, cum eo pacem perpetuam faceret et ipsi se amicabiliter couniret.
sed rex Wilhelmus, utpote christianissimus et religiosus princeps, sciens hoc matrimonium Alexandro pape plurimum displicere et Romane ecclesie non modicam iacturam inferre, Deum et Alexandrum papam in hac parte reueritus, imperatoris filiam in uxorem et eius pacem recipere noluit.
quod factum imperator egre [Charta 251v]tulit et multum ad animum reuocauit. sed non multo post imperatoris filia est defuncta.

[Garufi 262,17 - 266,4 missing]

[Garufi 266,5 - 267,12] adueniente autem estate, Philippus Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam principibus Alamannie et magna multitudine strenuorum militum per montana Cumarum Italiam intran[Charta 216]tes, imperatori succurrere festinabant.
quo cognito, imperator eis obuiam perrexit, et simul cum illis uersus partes Mediolani ad deuastandum eorum segetes ire disponebat.
quo audito Lombardi, licet omnes suos nullatenus expectassent, imperatori obuiam ire ceperunt.
cumque exeuntes quoddam nemus ex insperato imperatori, qui militares acies iam ad bella parauerat, subito occurrissent, cum illo ceperunt habere conflictum.
sed quia non multi adhuc de Lombardis conuenerant, primo sunt ab imperatore in fugam conuersi.
pedites autem Mediolanenses cum paucis militibus, qui circa carrucam erant, fugere non ualentes, simul conglomerati stare ceperunt.
imperator autem uidens Lombardos milites aufugisse, pedestrem multitudinem, que remanserat, credidit facile superare.
cumque congregata sua militia super eos uellet irrumpere, illi oppositis clippeis et porrectis astis ceperunt eorum furori resistere, et ad se uenientes animose repellere.
cumque conflictus iste inter imperatorem et Lombardos pedites aliquandiu perdurasset, Lombardi, qui fugerant, resumptis [Charta 252r]uiribus et aliis, qui de nouo uenerant, sociati, ad pugnam sunt animose reuersi, et simul cum suis peditibus super imperatoris exercitum impetum facientes, ipsum in fugam unanimiter conuerterunt.
Lombardi autem fugientes Teotonicos usque ad uicinum fluuium insecuti, multos eorum cedentes gladio, plurimos in flumine submerserunt.
deinde redeuntes ad castra, magnam imperatoris et exercitus eius suppellectilem occuparunt, et sic tanta potiti uictoria, circa Papiam castra metati sunt.
sed quia uictoria solet elationis spiritum ministrare, in eodem loco moram facere negligentes, ad propria sunt reuersi.
imperator autem cum in prenominata pugna uiriliter dimicasset, et fugientium pene ultimus extitisset, superueniente nocte delicuit, et cum aliquantis diebus fuisset absconditus et quo diuertisset esset incognitum, nocte cum paucis Papiam intrauit.
tunc uero manifeste Dei sibi repugnare potentiam, cuius ecclesiam et ministros persequi non cessabat, ad cor rediens, habito saniori consilio, Madeburgensem archiepiscopum, electum Guarnaciensiem et protonotarium suum cum Christia[Charta 218]no cancellario, qui in partibus illis erat, ad Alexandrum papam pro consequenda pace Anagniam direxit.
qui cum aliquantis diebus fuisset papam et eius curiam moram fecissent, habito cum eo et paucis cardinalibus secreto nimis et priuato de modo et forma pacis [Charta 252v]consilio, hac lege et conditione proposita dissesserunt. papa quidem Alexander, utpote uir religiosus et sanctus, pacem ecclesie affectuose desiderans, imitatus eum, qui ea, que in celis et que in terris sunt, sui sanguinis effusione pacauit, dignitatem sui officii et laborem sui corporis pro bono pacis et comodo non attendens, promisit per mare usque Rauennam uel Ueneciam pergere, et habito Lombardorum consilio, colloquium cum imperatore de bono pacis habere.

[Garufi 266,5 - 267,12 missing]

[Garufi 267,13 - 268,6] eo tempore Emmanuel imperator Constantinopolitanus, congregato christianorum et paganorum militum et peditum, sagittariorum et balistarum infinito exercitu, brachium Sancti georgii transiens, terram soldani Yconii uiolenter inuasit, et partem eius non modicam occupauit.
Soldanus autem de sua uirtute diffidens, per internuntios suos imperatoris amorem et gratiam satis humiliter postulauit, nec eam potuit impetrare.
cumque de recuperandi imperatoris gratia esset penitus desperatus nec ei posset in campo resistere, congregata suorum multitudine, in angustis locis, unde erat imperatoris exercitus transiturus, parauit insidias, et super eundem ex improuiso irruens, exercitum in fugam conuertit.
cepit ex eis multos Latinos, qui noluerunt fugere, fere omnes in ore gladii interemit, multos de consanguineis imperatoris retinuit pariter et occidit.
crucem dominicam, quam imperator secum detulerat, et sanctorum reliquias et spolia plurima atque thesaurum maximum occupauit.
[Charta 253r]tunc imperator, ammisso tanto exercitu, nullam uiam euadendi inueniens, cum soldano treuguas quales potuit fecit, et sic in terram suam, rebus et hominibus perditis, humilis et inglorius rediit, quod ex iusto Dei iudicio credimus prouenisse.
iustus enim iudex considerans, quod imperator, neglecta religione fidei, de filia sua illustri regi Sicilie tradenda in matrimonio, periurauerat, per inimicos fidei de eo uoluit uindicari, et indignum reputans crucem suam ab infideli principe debere seruari, passus est eam in ultionem impe[Charta 220]ratoris et iniuriam ab infidelibus occupari.
qui tamen eam cum magna reuerentia detinentes, facta treugua, imperatori honorifice remiserunt.

[Garufi 267,13 - 268,6 missing]

[Garufi 268,7 - 269,6] interea rex Wilhelmus consilio pape Alexandri Heliam Traianum electum et Arnulfum Caputaquensem epicopum et Florium de Camerota regium iustitiarium ad regem Henricum in Angliam misit, ut ei Iohannam minorem filiam suam in uxorem daret.
rex autem Henricus pape Alexandri et principum suorum consiliis acquiescens, petitionis regie prebuit gratanter assensum, et filiam suam cum nuntiis eiusdem regis et principibus suis usque ad Sanctum egidium honeste transmisit.
quo cognito, rex Wilhelmus Alfanum Capuanum archiepiscopum et Riccardum Siracusanum episcopum et comitem Robbertum de Caserta cum xxu galeis ei obuiam misit.
qui uenientes ad Sanctum egidium, prenominatam regis filiam intra galeas recipientes, eam usque Neapolim deduxerunt.
sed quia puella, nauigationis insolita, fluctus maris pati [Charta 253v]non poterat, celebrato Neapolim dominice natiuitatis festo, per Salernum et Calabriam Panormum uenit, ibique a rege Wilhelmo et magnatibus suis, sicut decuit, satis est honeste suscepta.
conuocatis rex Wilhelmus proceribus Sicilie et magna populi multitudine, prenominatam filiam regis Anglie in cappella sua desponsauit, et se et eam gloriose coronari fecit, et sollempnes de illa nuptias celebrauit anno dominice incarnationis mclxxui, mense februarii, indictione x.

[Garufi 268,7 - 269,6 missing]

[Garufi 269,7 - 270,4] papa autem Alexander in Lombardiam iturus, ante festum natiuitatis Hubaldum Hostiensem episcopum et Raynerium cardinalem in Lombardiam premisit, ut Lombardorum consilio securitatem ab imperatore reciperent, ut ipse cum omnibus suis et quicumque ad eum ire uellent, secure et sine dampno aliquo pergere possent.
uenientes autem ad imperatorem, ab eo honorifice sunt recepti, et presentibus eis et Lombardis, treugue et securitates hinc inde sunt prestite, et ut colloquium tractande pacis apud Bononiam fieret, utriusque partis assensu ordinatum est et dispositum.
Cremonenses autem et Terdonenses, audito quod papa uenturus esset in Lombardiam, ut inter imperatorem et Lombardos pacem componeret, credentes anticipare alios et ob hoc maiorem imperatoris gratiam impetrare, obliti promissionibus et iura[Charta 222]menti, quod aliis ciuitatibus fecerant, eis nolentibus et contradicentibus, cum imperatore sunt concordati.
unde postmodum a papa et ab omnibus, qui hoc audierunt, uiles et proditores sunt abiti.
papa uero antequam iter ar[Charta 254r]riperet, nuntios suos ad regem Wilhelmum in Siciliam misit, ut aliquos de magnatibus suis a latere suo ad eum transmitteret, qui cum illo et pro parte eius tractande pacis colloquio interessent; papa enim firmiter in suo habebat proposito, nequaquam cum imperatore sine rege Wilhelmo pacem facere, ut qui adiutor ecclesie et defensor in tribulatione fuerat, in compositione pacis ecclesiastice socius et particeps fieret.
rex autem Wilhelmus Romoaldothe only two alphabetical graphemes are "rom", so it's impossible o ascertain whether it is "romualdus" or "romoaldus".
secundo Salernitano archiepiscopo et Roggerio comiti Andrie et magistro comestabulo et magistro iusticiario totius Apulie et Terre laboris per litteras suas dedit in mandatis, ut honorifice preparati simul cum papa in Lombardiam pergerent, et pro parte regia componende pacis cum imperatore tractatui interessent.

[Garufi 269,7 - 270,4 missing]

[Garufi 270,5 - 271,9] Alexander igitur papa ab Anagnia se mouens et per Terram laboris Beneuentum ueniens, a festo natiuitatis usque in epyphaniam ibidem est demoratus.
dehinc per Troiam et Sipontum Uestam uenit, et Willelmum Portuensem episcopum et Iacinthum cardinalem Sancte marie de scola greca et quosdam alios cardinales per terram premisit, quia mare propter eius inundationes et procellas intrare metuebant.
quos exeuntes de terra Aprutii et de finibus regni, Christianus cancellarius per Markyam satis honeste ad imperatorem Rauennam usque deduxit.
imperator autem eos officiose recepit, et sicut decuit, multum honoris et reuerentie illis exhibuit.
Alexander uero papa simul cum Malfredo Prenestrino episcopo et Iohanne Neapolitano et Hugone de Bononia et Bosone et Cencio Cappello cardinalibus et prenominatis regis [Charta 254v]nuntiis, impediente tempestate, apud Uestam usque in quartam feriam, quando ieiunium inchoabatur, nono scilicet die intrante mensis martii demoratus, cum undecim galeis mare Andriaticum est ingressus, et dominico die primo uenturo Iadaram applicuit, ubi ab archiepiscopo et episcopis regionis illius et comite et popolo ciuitatis satis honorifi[Charta 224]ce est receptus.
dehinc per insulas Dalmacie nauigans, nono die stante mensis martii ad portum Uenetie aura flante secunda peruenit.
et ibidem cum omnibus suis de galea descendens, in monasterio Sancti nycolay, quod dicitur ad litus, ipso die quieuit.
altera autem die dux Uenecie cum magna nauium et populi multitudine et patriarcha Uenecie simul cum patriarcha Aquileie et omnibus suis suffraganeis ap pedes Alexandri pape humiliter accedentes, ipsum processionaliter cum summo honore et gloria usque ad Sancti marci ecclesiam deduxerunt, in qua facta oratione populum benedixit.
dehinc nauem ducis cum ipso simul ingressus, usque ad palatium patriarche ueniens, in ipso hospitio se recepit.
episcopi autem et abbates uicinarum partium, aduentu pape cognito, omnes cum suis clericis ad eius uestigia deuote et humiliter accesserunt.
in festo autem annuntiationis Uirginis papa a duce Uenetie et magnatibus eius affectuose rogatus ad ecclesiam Sancti marci cum cardinalibus suis accessit, et in ea missam publice decantauit.

[Garufi 270,5 - 271,9 missing]

[Garufi 271,10 - 272,4] Fredericus autem imperator, qui apud [Charta 255r]Cesenas morabatur, cum aduentum pape in Ueneciis cognouisset, Madeburgensem archiepiscopum et electum Guarmacensem et protonotarium suum ad eum transmisit, affectuose postulans, ut, si ei placeret, locum futuri colloquii a Bononia transmutaret; non enim sibi tutum fore arbitrabatur Christianum cancellarium suum cum aliis nuntiis illuc dirigere, eo quod eiusdem loci ciuibus odiosus esset pariter et offensus, quia eos in bello deuicerat et iniurias plurimas et dampna intulerat.
quibus papa respondit: imperator legatorum nostrorum et Lombardorum consilio, communi pariter et assensu, tractatum pacis apud Bononiam habere disposuit, quod ergo de eorum communi uoluntate est dispositum, non debet sine communi consilio immutari.
qua de causa Alexander papa cardinalibus, qui erant Rauenne, archiepiscopis, episcopis et abbatibus, potestatibus, consulibus et rectoribus Lombardie mandauit, ut ei Ferrariam occurrerent, quatinus, communicato eorum consilio, imperatori de loco, in quo habendum esset pacis colloquium, et de aliis suis petitionibus responderet.
ipse uero cum Ueneciis diebus esset quindecim demoratus, per mare Lauretum uenit, dehinc per Padum Ferrariam cum galeis unde[Charta 226]cim in dominica passionis ascendit.
ubi ab episcopis multis et eiusdem urbis ciuibus et magna populi multitudine, que illuc propter feriam, que illuc celebrabatur, conuenerat, satis est magnifice et honeste susceptus.
proxima uero [Charta 255v]septimana Rauennas archiepiscopus cum suis suffraganeis, Mediolanensis archiepiscopus cum episcopis et abbatibus Lombardie, potestates, rectores, consules et multi prudentes de ciuitatibus Lombardie Ferrariam ad Alexandrum papam festino gressu letabundi uenerunt, quos papa paterno affectu, prout decuit, benigne satis et iocunde suscepit.

[Garufi 271,10 - 272,4 missing]

[Garufi 272,5 - 273,10] altera uero die cum eis in maiori ecclesia Sancti georgii, congregata populi multitudine magna, conuenit, quos facto silentio tanquam filios taliter est allocutus: nouit uestra discretio, filii dilectissimi, quod, peccatis nostris exigentibus, nauis ecclesie, que in portu placido et tranquillo deberet consistere, adeo persecutionis ualide procellas sustinuit, adeo iniquorum hominum turbines et fluctus incurrit, quod pene est in profundo pelagi cum suo gubernatore demersa.
imperator enim Romanus, qui ecclesiam tanquam illius aduocatus gubernare et defensare debuit, impugnauit, et sue uoluntatis non rationis sequens arbitrium, eam a sua unitate diuisit, altare contra altare extulit, et inconsutilem dei tunicam, quantum in eo fuit, diuidere non expauit.
unde ecclesiastica uirtute diuisa, et pacis uinculo dissoluto, Romane ecclesie dignitas pene deperiit, et que domina gentium et princeps prouinciarum fuerat, facta est sub tributo.
et quia, imminente ualide persecutionis articulo, Romane ecclesie quodammodo est debilitata auctoritas, cum non esset qui delinquentium errores [Charta 256r]et peccata corrigeret, sanctorum patrum statuta et canones de suo ordine sunt et iure mutata.
sicque factum est, quod occasione huius scismatis et discordie multe ecclesie et monasteria sunt destructa, honestas ex parte perdita et religio uiolata, adulteria plurima, fornicationes, furta et omicidia sine uindice perpetrata, castella et urbes sunt dirute et incendio concremate, res uiduarum et pauperum prede sunt et direptioni exposite.
sed licet iustus iudex et patiens retributor, culpa humani generis exigente, iam per decem et octo annos uirgam [Charta 228] peccatorum super sortem iustorum iusto iudicio, sed occulto, reliquerit, et ecclesiam suam persecutione ualida passus sit uehementer affligi; tandem motus ad ueniam pio compassionis oculo afflictionem sui populi miseratus aspexit et nauem ecclesie sue cum Petri uicario et suis fratribus persecutionis unda pene demersam noctis medio uisitauit, et de salute propria et futura tranquillitate penitus desperantes uoce salutifera confortauit dicens: confidite, ego sum, nolite timere.
ad cuius uocis imperium uentus tribulationis siluit et unda persecutionis quieuit.
operante enim illo, qui uoluntates principum pro suo beneplacito dirigit et corda regum, sicut uult trutinat et disponit, imperator Romanus, qui uerbum pacis audire non poterat, mutatus in uirum alterum, pacem modo requirit et ecclesie concordiam, quam despexerat, nunc affectuose deposcit.
benedicta sit gloria Domini de [Charta 256v]loco sancto suo. ecce enim lapis, quem edificantes reprobauerant, factus est in caput anguli, et in summitate ecclesie collocatus.
non ab homine sed a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris quod senex presbyter et inhermis furori Teutonico potuit propugnare et sine bello imperatoris potentiam potuit debellare.
quod ex manifesto Dei iudicio credimus prouenisse, ut humana superbia manifeste recolat et totus mundus euidenter agnoscat, quod pugnare contra Deum sit impossibile, et nemo illius potentie audeat contraire.
solus enim Altissimus dominatur in regno hominum, et cui uoluerit dabit illud.
et licet imperator nos de pace ecclesie et dilecti in Christo filii et illustris regis Sicilie aput Anagniam per suos nuntios requisierit, et eam uobis absentibus perpetrare uoluerit: nos tamen ardorem uestre fidei et deuotionis firmiter recolentes, considerantes etiam, qualiter uos murum pro domo Israhelthe abbreviation 'ihl' with a horizontal strike crossing the 'h' and the 'l' means "israhel" in the graphic system of the manuscript.
opponere studuistis, et qualiter pro statu ecclesie et libertate Ytalie uiriliter decertastis, oblatam nobis imperatoris pacem recipere sine uobis nolumus, ut sicut fuistis socii tribulationis, participes sitis et gaudii.
inde est, quod non attendentes honoris proprii digni[Charta 230]tatem, nec causati corporis fatiscentis etatem, nec maris ueriti tempestatem, nos et fratres uestros labori et periculo exponere non timuimus, sed ad uos per ignem et aquam indubitanter accessimus, ut uestro communicato consilio, oblatam imperatoris pacem, si [Charta 257r]ecclesie et illustri regi Sicilie et uobis conueniens fuerit et idonea, suscipere debeamus
.

[Garufi 272,5 - 273,10 missing]

[Garufi 273,11 - 274,4] postquam Alexander papa suo sermoni finem imposuit, Lombardi in utraque militia diligenter instructi — sunt enim in bello strenui et ad concionandum populo mirabiliter eruditi — per sapientes suos taliter apostolico responderunt: uenerande pater et domine, uniuersa Ytalia pedibus se uestre dominationis inclinat et sue deuotionis obsequia cum gratiarum actione multiplici uestre beatitudini representat.
letatur autem plurimum et exultat, quod pater ad filios, prelatus ad subditos, dominus ad subiectos est dignatus accedere, ut errantes oues a luporum morsibus potenter eripere et ad caulas ecclesie prudenter ualeat reuocare.
persecutionem, quam uobis et ecclesie imperator intulit, magis opere quam sermone cognoscimus, et persecutionis eius molestias, quas mundus auditu didicit, nos in nostris tribulationibus experimento sentimus.
primo enim nos eius impetum sustinuimus, primo nos illius furori obiecimus, et ne ad destruendam Italiam et libertatem ecclesie opprimendam propius posset accedere, nostrorum corporum et armorum obice prohibuimus.
nos pro honore et libertate Ytalie et Romane ecclesie dignitate seruanda imperatorem cum suis scismaticis nec recipere nec audire uoluimus.
et ob hoc expensas non modicas, labores plurimos et angustias, dampna rerum, pericula mortis et corporum subire [Charta 257v]non refutauimus. et ideo, reuerende pater, satis est conueniens et rationi plurimum consentaneum, ut oblatam uobis imperatoris pacem non solum sine nobis non recipere, sed nec etiam audire debeatis.
ipse nanquam sepe nobis pacem sine ecclesia optulit, nec recepimus; concordiam nobiscum sine uobis facere uoluit, nec admisimus; magis enim uolumus guerram [Charta 232] illius cum ecclesie unitate incurrere, quam pacem eius cum ecclesie diuisione seruare.
quod autem personam uestram et fratrum uestrorum exposuistis periculo et labori, paternitati uestre super hoc de abundanti respondemus.
nam pro paucis laboribus multos rependimus, pro paruis periculis maiora recepimus, dum pro honoris uestri et ecclesie gloria nostra indifferenter expendimus, et pro liberanda ecclesia nos et nostros filios morti exponere non rennuimus.
sciat autem uestra sanctitas et imperialis potentia euidenter agnoscat, quod nos gratanter imperatoris pacem, saluo Ytalie honore, recipimus et eius gratiam, libertate nostra integra remanente, preoptamus.
quod ei de antiquo debet Ytalia, libenter exsoluimus, et ueteres illi iustitias non negamus; libertatem autem nostram, quam a patribus nostris, auis et proauis hereditario iure contraximus, nequaquam relinquimus, quam ammittere nisi cum uita timemus; magis enim uolumus gloriosam mortem cum libertate incurrere, quam uitam miseram cum seruitute seruare.
quod autem illustrem regem Sicilie [Charta 258r] ad consortium nostre pacis asciscitis, gratum nobis residet plurimum et acceptum, quia eum amatorem pacis et cultorem iustitie recognoscimus.
ipse nanque pre ceteris mundi principibus, suis et extraneis pacem tribuit et securitatem impendit, quod uiatores nostri per opera sentiunt et peregrini experimento testantur, qui in uiis et campis sine custode dormiunt et in nemoribus absque suarum rerum ammisione quiescunt.
et ut breui concludamus, in summa maior pax et securitas in regni eius nemoribus, quam in aliorum regnorum urbibus inuenitur.
et ideo talem ac tantum principem et nostre pacis socium et nostre societatis esse uolumus dominum et amicum
.

[Garufi 273,11 - 274,4 missing]

[Garufi 274,5 - 274,14] postquam Lombardi finem fecere dicendi, papa eos de more benedixit et ad hospitia singulos abire permisit.
post diem autem tertium Christianus cancellarius, Coloniensis, Madeburgensis et Treuerensis archiepiscopi, Guarmaciensis electus, Gottifridus alius cancellarius et protonotarius ex parte imperatoris Ferrariam ad papam uenientes, residentibus cum eo regis nuntiis et Lombardis, in consistorio publice protestati sunt, et dixerunt: uenerande pater et domine, sicut imperator Romanus uobis per [Charta 234] suos nuntios apud Anagniam repromisit, paratus est uobiscum et cum ecclesia, cum illustri rege Sicilie et cum Lombardis per nos pacem facere et seruare.
et ideo nobis septem faciende pacis auctoritatem contulit.
et quidquid de bono pacis coram uestra presentia statuerimus, hoc [Charta 258v]totum imperialis dignitas ratiabitione firmabit
.

[Garufi 274,5 - 274,14 missing]

[Garufi 274,15 - 275,3] hoc autem uerbum pape admodum placuit, et habito consilio, alios septem, Hubaldum uidelicet Hostiensem, Guillelmum Portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos, Iohannem Neapolitanum, Theodinum de Arrone et Petrum de Bona presbyteros cardinales et Iaquintum diaconum cardinalem pro parte ecclesie pacis arbitros et mediatores instituit.
Lombardi autem totidem personas, Taurinensem uidelicet, Bergamensem et Cumanum episcopos et Astensem electum, Girardum de Pesta Mediolanensem et Goczo Ueronensem iudices et Albertum de Gammera Bresciensem ciuem, ad sue pacis compositionem unanimiter statuerunt.
precepit etiam papa nuntios regis Sicilie huic pacis tractatui interesse.
prius autem quam pacis capitula hinc et inde essent in medium producta, de loco colloquii non modica inter eos est abhorta contentio.
Lombardi enim uolebant hunc pacis tractatum apud Bononiam fieri, sicut per imperatorem atque Hostiensem episcopum et eos fuerat ordinatum.
e contrario autem imperatoris nuntii reclamabant, se nequaquam pro tali causa Bononiam profecturos, eo quod Christianus cancellarius Bononiensibus odiosus esset plurimum et infestus, sed cum illis pro hoc negotio libenter Ueneciis conuenirent, ubi utreque partes possent sine timore pergere et cum securitate manere.
Lombardi autem e diuerso suspectos habebant Uenetos, asserentes, illos pacis cum eis inite federa uiolasse, et sepe impera[Charta 259r]toris nuntios contra hoc, quod statutum inter eos fuerat, recepissent.
cumque hec contentio aliquantis diebus de loco colloquii perdurasset, tamdem suadentibus regis nuntiis, uoluntati domini pape prebuere consensum et se ituros Uenecias, prestitis tamen prius securitatibus, promiserunt.
qua de causa papa Hugonem Bononiensem et Raynerium cardinales cum quibusdam Lombardis Uenecias misit, ut a duce et populo Uenecie securitatem reciperent, quod ipse cum hiis, qui essent ad colloquium profecturi, secure possent intrare Uenecias et exire, et in eis cum rebus [Charta 236] suis salui et sine timore persistere, et quod imperatorem sine mandato pape intrare fines Ueneciarum ullatenus non permitterent.

[Garufi 274,15 - 275,3 missing]

[Garufi 275,4 - 275,11] hiis autem abeuntibus, Christianus cancellarius, qui Ferrarienses, quos in bello offenderat, plurimum metuebat, quinta feria maioris ebdomade a Ferraria mouens, Uenecias festinus aduenit.
papa autem Alexander cum magno conuentu archiepiscoporum, episcoporum et abbatum paschalem festiuitatem, que uicesimo quarto die mensis aprilis eo tempore occurrebat, usque ad octauas, ut moris est, Ferrarie sollempniter celebrauit.
cumque a cardinalibus, quos Uenecias miserat, de securitate a duce et populo prestita responsum ydoneum accepisset, nono die intrante mensis madii cum regis nuntiis galeas ingressus, sequentibus eum cardinalibus et Lombardis, eo die per Padum Lauretum [Charta 259v]descendit.

[Garufi 275,4 - 275,11 missing]

[Garufi 275,12 - 275,18] altera uero die per mare ad Sanctum nicolaum, qui dicitur ad litus, applicuit.
tertia autem die a duce et populo Uenecie, a patriarcha et uniuerso clero, primo ad Sanctum marcum, dehinc ad patriarche palatium cum magna gloria est et honore deductus.
postquam autem cardinales et Lombardi, qui papam fuerant subsecuti, Uenecias applicuerunt, papa mediatoribus pacis iniunxit, ut in cappella, que erat in palatio patriarche conuenientes, primo de pace Lombardorum, que prolixiori indigebat tractatu, haberent colloquium, de pace regis et ecclesie, que quasi una est, postmodum tractaturi.

[Garufi 275,12 - 275,18 missing]

[Garufi 275,19 - 276,2] cum autem hoc factum esset, et rationes multiplices fuissent hinc inde prolate, tamdem Christianus cancellarius pro parte imperatoris disiunctam triplicem proposuit dicens: petit a uobis imperator et postulat, ut aut de regalibus et his, que ad eum pertinent, que uos detinetis illi iustitiam faciatis, aut sententiam a iudicibus Bononie apud Roncaliam contra uos pronuntiatam executioni mandetis, uel ea, que antecessores uestri seniori Henrico reddere consueuerunt, illi faciatis.

[Garufi 275,19 - 276,2 missing]

[Garufi 276,3 - 277,7] quo audito, Girardus Pesta Mediolanensis iudex pro parte Lombardorum respondit: nos quidem imperatori, undecumque nos appellauerit, parati sumus sicut domino iustitiam facere, sed [Charta 238] quia hec iustitia non est unius hominis sed multorum, non unius ciuitatis sed plurium, secundum causarum merita indutias postulamus, [Charta 260r] ut deliberantes plenius super his, que nobis obiecta fuerint, competenti loco et termino apud communem iudicem responsuri ueniamus.
quod autem dixisti apud Roncaliam a Bononiensibus iudicibus contra nos sententiam fuisse prolatam, plane inficiamur, eam non fuisse sententiam, sed imperatoriam iussionem.
cum enim plures ex nobis, nec per contumaciam, fuissemus absentes, quicquid tunc contra nos dictum fuit, nobis nocere non debet, nec pro sententia reputari; secundum leges enim in absentes prolata sententia nullius est roboris uel ualoris.
quod uero postulasti, ut ea imperatori reddere deberemus, que seniori Henrico a nostris antecessoribus sunt soluta, respondemus, quod prenominati imperatoris dispositiones pariter et statuta propter antiquitatem temporis iam pene perdidere memoriam, nec uiuit aliquis nostrum uel uestrum, qui bene possit illius temporis dicta uel facta recolere.
item imperator Henricus, salua auctoritate imperii, non debet dominus sed tirannus uocari.
cum enim misisset manum in sanctum Domini et Paschalem papam super altare cepisset, et cum multas ecclesias destruxisset et episcopos excecasset; eius facta uelud crudelia et tirannica non sunt trahenda ad consequentia uel ad memoriam reuocanda.
sed si imperatori placuerit ea, que antecessores nostri iuniori Henrico, Corrado et Lothario et ei usque ad hec tempora reddiderunt, recipere, parati sumus in pace persoluere.
quod si [Charta 260v]hoc imperatori graue residet et uidetur, pacem que inter nos et eum per Cremonenses tractata fuit et in scriptis redacta, uolumus firmiter obseruare.
que eo tempore completa fuisset, nisi quia imperator uolebat nos ab ecclesie unitate recedere et Alexandri pape pontificium denegare.
prouideat ergo super hoc uestra discretio, si, quia scismati consentire noluimus, debeamus nostre pacis conditionem deteriorem efficere
.

[Garufi 276,3 - 277,7 missing]

[Garufi 277,8 - 277,29] cum autem scriptura de tractatu pacis habita et per Cremonenses Lombardis aliis delegata producta fuisset in medium, ceperunt Teotonici quibusdam scripture capitulis diligenter op[Charta 240]ponere et eorum sensum ad sue partis commodum retorquere, quedam uero capitula denegare.
e contra Lombardi ceperunt illorum responsiones suis responsionibus confutare, et his, que obiecta fuerant, satis studiose resistere.
ad comprobanda uero capitula, que ipsi negauerant, ceperunt Cremonensium, licet essent inimici, testimonium inuocare.
cumque super his capitulis diebus essent plurimis disputatum et nichil penitus diffinitum, ex utriusque partis conuenientia quecumque hinc et inde dicta fuerant, ad pape audientiam sunt relata.
Alexander autem papa, utpote uir eruditus et sapiens, considerans imperatoris et Lombardorum pacem multis esse controuersiis et questionibus inuolutam, nec eam posse breui spatio temporis consumari, tractatu pacis postposito, cepit cum eis de treuguis [Charta 261r]sex annorum agere, sperans per treuguas ad consumationem pacis facilius posse perueniri.
tunc etiam Teotonicis de pace regis Sicilie uerbum proposuit, affectuose postulans, ut imperator cum eo aut pacem perpetuam aut temperalem ad minus usque ad annos xu faceret, in ueritate sciturus, quod nullatenus pacem eius et ecclesie posset habere, rege Sicilie in discordia remanente.
Christianus autem cancellarius cum sociis suis consilio communicato respondit: nouit uestra discretio, uenerande pater et domine, quod nos ab imperatore accepimus in mandatis, ut uobiscum de pace ecclesie, regis Sicilie et Lombardorum haberemus colloquium et tractatum: sed quia uos, tractatu pacis omisso, nouum uerbum nobis de treuguis faciendis proponitis, non possumus sanctitati uestre super hoc certum dare responsum, quoadusque uerbum istud, quod de nouo audiuimus, ad imperatoris audientiam referamus.

[Garufi 277,8 - 277,29 missing]

[Garufi 277,30 - 278,16] accepta itaque a papa licentia, ad imperatorem, qui apud pomposam uenerat, gradu concito perrexerunt.
est autem Pomposa locus quidam delectabilis et nemorosus inter Rauennam et Ueneciam collocatus.
cumque imperatori petitionem pape de componenda pace cum rege Sicilie usque ad annos quindecim, et de faciendis treuguis cum Lombardis usque ad annos sex per ordinem exposuissent, aduersus eos uehementer indignatus infremuit, asserens illos in hoc tractatu pacis magis Alexandri pape [Charta 242] honori et commodo, quam dignitati [Charta 261v]imperii prouidisse. quare precepit eis, ut ad papam redeuntes firmiter ei ex sua parte proponerent, quod ipse cum eo et ecclesia pacem libenter faceret, sed regis Sicilie et Lombardorum treuguas denegaret.
qui uenientes totum pape per ordinem retulerunt, sicut illis fuerat ab imperatore mandatum.
post quorum discessum imperator Gottifridum minorem cancellarium cum episcopo Clarimontis et abbate de Bonaualle Uenecias delegauit, iniungens eis, quod Christiano cancellario et sociis suis ignorantibus, caute et priuatim pape ex sua parte significarent, quod ipse amoris eius intuitu pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et usque ad sex annos Lombardorum treuguas concederet, si papa cuidam sue petitioni preberet assensum.
quam tamen petitionem ei uolebat penitus esse incognitam, sed duobus cardinalibus, quos ipse elegisset, uolebat illam diligenter exponi, ea tamen condicione, quod si cardinales electi petitione cognita de ea complenda consilium pape tribuerent, ipse eam sine dilatione perficeret.

[Garufi 277,30 - 278,16 missing]

[Garufi 278,17 - 278,28] ex mandato itaque pape Hubaldus Hostiensis episcopus et Theodinus cardinalis ad hoc negotium sunt electi, quibus imperatoris petitio ab eius nuntiis priuatim est et studiose exposita.
cumque cardinales petitione cognita pape suggererent, quod petitioni imperatorie preberet assensum, Alexander papa, utpote homo prouidus et discretus, cepit quenam esset occulta [Charta 262r]illa petitio animo estuanti reuoluere et Teotonicorum dolos et uersutias suspectas habere.
quare mutauit cum uoluntate consilium, asserens, non deceret auctoritatem apostolicam petitioni incognite prebere consensum, nec de re dubia et incerta aliquid respondere, sed si petitionem illam uellent ei fideliter aperire, et talis esset illa petitio, que contra honorem Dei et dampnum ecclesie non spectaret, libenter eam effectui manciparet.
quo audito, Gottifridus minor cancellarius indignatus ad imperatorem rediit.
episcopus autem Clarimontis cum abbate de Bonaualle, qui remanserant, uidentes quod nullum a papa possent habere [Charta 244] responsum, licet inuiti, petitionem imperatoris pape exposuerunt.

[Garufi 278,17 - 278,28 missing]

[Garufi 278,29 - 279,2] erat autem hec petitio.
imperator pape per nuntios suos promiserat, quod si pacem cum eo faceret, terram comitisse Maltendis, quam ipse tenebat, in manu eius et ecclesie potestate remitteret.
petebat ergo, ut liceret ei usque ad quindecim annos, uidelicet, quousque pax regis Sicilie perduraret, eiusdem terre redditus sine contraditione recipere, completis uero quindecim annis, uolebat, possessione penes eum remanente, statim de eadem terra cum ecclesia placitare, asserens illam ad ius sui imperii pertinere.
papa autem intuitu regis Sicilie, quem plurimum diligebat, usque ad condictum terminum imperatori prenominate terre fructus habere concessit, hac tamen condicione, quod completis quindecim [Charta 262v]annis ad potestatem et possessionem Romane ecclesie terra illa rediret, et tunc ecclesia in possessione posita, si imperator uellet de proprietate terre illius agere, libenter ei ecclesia iustitiam faceret.

[Garufi 278,29 - 279,2 missing]

[Garufi 279,3 - 279,15] postquam autem hic modus petitionis implende per episcopum Clarimontis et abbatem de Bonaualle fuit imperatori propositus, plurimum illi displicuit, et sic concordia per illos tractata remansit.
Christianus autem cancellarius et reliqui, qui cum eo mediatores pacis fuerant constituti, cognito quod imperator per alios pacem ecclesie tractare uoluisset, nimium doluerunt et uenientes ad papam Alexandrum, dixerunt: sanctitati uestre, domine, esse uolumus non incognitum, quod nostro odio et inuidia pax ecclesie prepeditur.
quidam enim nostri emuli falsa de nobis imperatori suggerunt et uolunt in hac parte nos ei odiosos reddere pariter et suspectos.
et ideo ueremur plurimum, ne, dum nos absentes sumus, qui pacem diligimus et nuntii in eundo et redeundo sine fructu tempora longa consumunt, imperator prolixitate temporis affectus tedio desideratam pacem aborreat et suggestione prauorum hominum infecta pace recedat.
Consulimus ergo discretioni uestre, ut si uobis placuerit, [Charta 246] propius imperator accedat, ut uestris et suis nuntiis cito ire et redire ualentibus inchoata pax, uolente Domino, cito ualeat comsumari
.

[Garufi 279,3 - 279,15 missing]

[Garufi 279,16 - 279,24] [Charta 263r] papa autem habito cum nuntiis regis Sicilie et Lombardis consilio, respondit: nobis quidem placet admodum, ut imperator Cloiam, que a Ueneciis quindecim distant milibus, cum paucis ueniat, ea tamen condicione, quod uos in anima uestra iurare faciatis, ut postquam illuc uenerit, absque nostro mandato et licentia ulterius non procedat.
iuramento itaque in hunc modum prestito, Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam aliis Cesenam ad imperatorem uenit et eum cum suis Cloiam usque deduxit.
quidam autem populares Ueneti, cognito imperatoris aduentu, ad eum accedentes ceperunt illi studiose suggerere ut absque mandato pape et licencia Uenecias securus intraret, firmiter promittentes, quod eorum consilio et auxilio pacem posset cum ecclesia et Lombardis pro sua uoluntate componere.

[Garufi 279,16 - 279,24 missing]

[Garufi 279,25 - 279,39] quorum uerbis imperator aliquantulum acquiescens, precepit eis, ut dicta operibus consumarent, dantes operam, ut totum populum ad perfectionem huius negotii caute et sapienter inducerent.
Alexander autem papa, audiens quod Cloiam imperator uenisset, Guillelmum de Papia Portuensem episcopum et Iohannem Neapolitanum et Theodinum et Petrum de Bona presbyteros cardinales et Iaquinthum diaconum cardinalem cum Christiano cancellario et aliis Theotonicis, qui pacis mediatores erant, ad eum direxit, mandans, ut si de beneplacito illius esset, ipse nuntios regis Sicilie et quosdam de Lombardis Cloiam transmitteret, ut [Charta 263v]illis presentibus imperator in anima sua per principes suos iurare faceret, quod pacem ecclesie et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et treuguas Lombardorum usque ad annos sex firmiter obseruaret.
quo facto, Uenecias posset securus accedere, eius procul dubio benedictionem et gratiam habiturus.
imperator uero, quia aures suas uerbis Uenetum quodammodo inclinauerat et eorum responsa diebus singulis expectabat, cepit cardinalibus de uerbo pacis, quasi nouum esset et sibi incognitum, respondere et longis consultationibus de die in diem sua responsa differre.
quo cognito cardinales turbati [Charta 248] sunt plurimum et mirati, et quidnam deberent facere, nesciebant.

[Garufi 279,25 - 279,39 missing]

[Garufi 279,40 - 280,21] interea populares Ueneti a Cloia Uenecias redeuntes, in sancti Marci ecclesia congregati, totius pene populi seditionem et tumultum contra ducem suum excitauerunt, dicentes: domine dux, non bene honori et commodo commissi uobis populi prouidetis.
ecce enim imperator Romanus apud Cloiam iam diebus aliquantis est demoratus, ubi caloris distemperatias et muscarum et culicum plures molestias sustinet, nec ei licet Uenecias intrare.
quod ipse multum grauiter recipit et uindicandum in posterum alta mente reponit.
et ideo ueremur, ne tam grauis offensa quandoque uniuerso populo periculosa possit esse pariter et dampnosa.
quare de nostra uoluntate est, ut si uestre residet celsitudini, impera[Charta 264r]tor Uenecias a uobis et a populo inuitatus accedat
.
quibus dux benigne respondit: bene potestis firmiter recolere, domini, quod ad petitionem pape per duodecim prudentes uiros in anima omnium nostrorum iurare fecimus, quod absque mandato eius et licentia imperatorem intra fines Uenecie nullatenus recipere deberemus.
prouideat ergo uestra discretio, si contra tenorem iuramenti nostri, papa inconsulto, imperatorem debeamus huc aduocare
.
cui illi protinus responderunt: postquam ex mandato pape Cloiam, que intra fines est Uenecie, imperator intrauit, plane a nostri iuramenti sumus uinculis absoluti.
cumque super hoc a duce et populo esset diutius disceptatum, tandem de comuni consensu quidam Ueneti sunt ad papam directi.
qui uenientes, sicut uiri improbi et superbi, dormientem papam excitare non timuerunt, proponentes ei ex parte ducis et populi, quod de eorum erat uoluntate et beneplacito, quod Uenecias imperator intraret.
quod uerbum admodum pape displicuit et multum graue resedit, dicens eis: uos nobis ex iuramento tenemini, ut imperator Uenecias non debeat sine nostra licentia et mandato uenire.
uolumus ergo, ut cardinales nostros, qui ad imperatorem iuerunt, cum eius nuntiis usque in diem crastinum expectetis.
et eis uenientibus, quid nobis faciendum sit, uobis respondere curabimus
.
quod uerbum licet Ue[Charta 250]netis displicuisset, plurimum [Charta 264v]tamen precibus pape deuicti, petitioni eius, quamuis inuiti, prebentes assensum, ad propria redierunt.

[Garufi 279,40 - 280,21 missing]

[Garufi 280,22 - 281,7] interea per totam regionem rumor insonuit, quod Ueneti contra uoluntatem pape uellent imperatorem Uenecias intromittere.
quo audito Lombardi, qui cum papa pro facienda pace Uenecias uenerant, metuentes subitum imperatoris aduentum, et fidem Uenetorum et inconstantiam suspectam habentes, intrantes naues, ad partes Treuisie se transtulerunt.
papa autem cum paucis cardinalibus, qui secum remanserant, cepit contristari et mestus esse.
metuebat enim, ne si imperator contra uoluntatem suam, iuramento non prestito, Uenecias introiret, magnum ex hoc dampnum et periculum posset Dei ecclesie prouenire.
audientes autem hoc nuntii regis Sicilie, uenientes ad papam ceperunt eum uiriliter animare, dicentes: domine, non oportet uos dubitare in aliquo uel metuere, ecce enim quattuor galeas domini regis Sicilie ad uestrum obsequium preparatas habemus, quas cum uobis intrare placuerit, secure uos de hoc loco et absque periculo, inuitis etiam Uenetis et contradicentibus, educemus.
quibus uerbis papa plurimum animatus respondit quod de suo erat proposito, ut cardinales, qui ad imperatorem iuerant, usque in diem crastinum expectaret, ne si eis inconsultis recederet, posset merito leuitatis [Charta 265r]argui et de uiolata fraternitate culpari. quo audito, regis nuntii ad palatium ducis, ubi cum multis Uenetis dux de more conuenerat, accedentes, eos taliter sunt allocuti: a uestra memoria excidisse non credimus, quanta beneficia dominus rex huic ciuitati contulerit, et quod hodie princeps aliquis sub celo non uiuit, cuius amicitia tantum sit uobis idonea, cuius gratia adeo sit uestris utilitatibus oportuna.
et uos ei ex iuramento tenemini, sui regni gloriam et honorem diligere et pro eius commodo plurimum laborare.
inde est, quod nos hac consideratione inducti, et de uobis tamquam de amicis domini regis et fidelibus multam spem et fiduciam optinentes, papam et Lombardos inuitos pariter et renitentes Uenecia uenire coegimus, iuramento tamen prius a uobis prestito, quod sine pape licentia non deberetis imperatorem intra Uenecie fines recipere.
sed ec[Charta 252]ce, ut audiuimus, uestri iuramenti et promissionis obliti, pace nondum disposita et firmata, imperatorem non iuratum ad ciuitatem istam, papa contradicente, uocatis: et sic pax ecclesie et domini nostri regis, uobis facientibus, impeditur.
sed in ueritate sciatis, quod nos in ciuitate ista non prestolabimur imperatoris aduentum, sed die crastina ad propria redeuntes, domino regi significare curabimus, qualiter pro tot et tantis beneficiis uobis a regia libertate collocatis, [Charta 265v]mala et dampna plurima rependere studeatis
.

[Garufi 280,22 - 281,7 missing]

[Garufi 281,8 - 281,18] quibus auditis, dux satis placide et benigne respondit: quod uos indignatos aspicimus et contra nos commotos esse cognoscimus, egre multum patimur et molestissime sustinemus.
nos enim, qui dominum regem toto corde diligimus et pro honore eius et commodo nos et nostra exponere non dubitamus, nollemus non solum uos, qui magni estis de regno eius et summi principes, sed nec suorum minimum ad iracundiam prouocare.
et quia inter eum et imperatorem pacem esse dispositam credebamus, uoluimus, ut in ciuitate nostra pacis domini regis tanquam amicissimi nostri fieret consumatio.
et ideo recedendi uobis licentiam non tribuimus, sed prudentiam uestram affectuose rogamus, ut tanquam in domibus uestris securi et sine timore aliquo imperatoris expectetis aduentum
.
non autem idcirco taliter dux respondit, quin ei et aliis sapientibus talis imperatoris displiceret aduentus, sed quia timebat plebem et popularem tumultum plurimum formidabat.

[Garufi 281,8 - 281,18 missing]

[Garufi 281,19 - 281,39] nuntii autem regis hoc audientes, surgentes cum indignatione dixerunt: nos hic cum licentia uestra non uenimus nec cum uestra licentia recedemus, sed crastina die iter arripientes, domini nostri regis iniuriam non uerbis sed operibus uendicare curabimus.
qui ad domos suas redeuntes statim iusserunt galeas parari, tubas canere, arma et totam supellectilem in galeas in[Charta 266r]ducere.
quod factum postquam fuit per Uenecias diuulgatum, timor maximus Uenetos occupauit.
timebant enim, ne si regis nuntii indignati recederent, hac occasione rex Uenetos, qui in terra sua erant, capti faceret et in custodia detineri.
qua de causa magna [Charta 254] multitudo uirorum ac mulierum, quorum parentes in Apuliam uenerant, ad ducem properans, proclamauit: uestram et totius Uenecie prudentiam, illustris dux, latere non credimus, quanta beneficia magnificus rex Sicilie nostre regioni sua libertate prestiterit, et qualiter nostre famis inediam sue terre uictualibus reparauerit.
ad que transportanda multi nostrorum ciuium in Apuliam transierunt, et secum non modicam pecuniam et multas mercimonias detulerunt.
si ergo Sicilie rex audierit, nuntios suos a nobis indignatos recedere, in ciues nostros et res eorum merito poterit uindicare.
prouideat igitur uestra discretio, si occasione imperatoris, a quo nichil unquam boni habuimus, amicitiam tanti principis, a quo omne bonum recipimus, ammittere debeamus.
et ideo magnificentiam uestram humiliter imploramus, ut nostrorum ciuium tam graui dampno et futuro periculo prouidentes, nuntios regis Sicilie ab incepto itinere reuocetis, nec contra uoluntatem pape et illorum imperatorem Uenecias intrare sinatis.
si qui enim sunt, qui contra hoc aliquid dicere uel attemptare presumpserint, parati sumus cum nostris [Charta 266v]parentibus et amicis eos morti tradere, et proximos nostros, qui in regno regis sunt, a futuro periculo liberare
.

[Garufi 281,19 - 281,39 missing]

[Garufi 281,40 - 282,7] dux autem eorum querimonia diligenter et gratanter audita, respondit: quod nuntii regis Sicilie uolunt indignati recedere, non mee imprudentie, sed quorumdam popolarium sedicioni est et malitie ascribendum, qui mea et prudentum uirorum zelo et inuidia prouocati, non ciuitatis honori et glorie, sed suis utilitatibus prouidentes, die et nocte dant studium et operam diligentem, ut imperatorem, nobis contradicentibus, Uenecias introducant, et ob hoc periurii crimen et infamiam et pape et regis Sicilie graue et perpetuum odium debeamus incurrere.
cumque illi iterum proclamassent, ut eorum, qui auctores erant sedicionis, nomina dux euidenter exprimeret; metuens, si noti fierent, ob hoc pugna in ciuitate maxima et sedicio inualesceret, saniori usus consilio, nobiliores et prudentiores, quos habere potuit, ad [Charta 256] papam direxit, pro parte totius populi ueniam humiliter postulans et affectuose deposcens, ut quod illi in eum stulte et superbe peccauerant, ipse eis ex innata humilitate et gratia relaxaret et nuntios regis Sicilie a proposito sui itineris reuocaret.

[Garufi 281,40 - 282,7 missing]

[Garufi 282,8 - 282,25] quibus Alexander papa more solito satis benigne respondit: ego quidem, cui sanctitas et officium ignoscendi gloriam dereliquit, iniuriam meam ad mentem non reuoco, offensam meam pro Dei amore [Charta 267r]dimitto, sed nuntios regis Sicilie tanquam uiros nobiles et potentes, rogare quidem ualeo, sed inuitos detinere non potero.
tandem Uenetis multum rogantibus et petentibus, ut ab hoc faciendum partes suas interponere dignaretur, motus papa eorum petitionibus, per Roggerium de Pisa subdiaconum et senescalcum suum, simul cum Uenetis, nuntiis regis Sicilie preces affectuose porrexit, ut diuini et sui amoris intuitu indignationem compescerent, et inceptam iracundiam temperarent atque propositum suum ab incepto itinere reuocarent.
quibus illi responderunt: dominus quidem papa, sicut uir perfectus et sanctus et de sui meriti auctoritate confisus, mori non metuit et Uenetum dolos et insidias non pauescit.
nos autem, qui adhuc inperfectiores sumus, mori nolumus, et nostro regi inferre iniuriam moriendo uitamus.
Ueneti ingratitudinis filii et regie liberalitatis obliti, uolunt domino nostro mala pro bonis rependere et ad perturbationem pacis eius contra uoluntatem domini pape et nostram inimicum ipsius Uenecias introducere.
dominus autem noster tante est potentie et uirtutis, quod pro his excessibus, quos contra amicitiam suam faciunt, illis sicut decet respondere curabit.
sed quia nos preces domini pape pro mandato accipimus, iter nostrum usque in diem crastinum differemus.
et dehinc communicato cum eo consilio, quid nobis faciendum sit, disponemus
.

[Garufi 282,8 - 282,25 missing]

[Garufi 282,26 - 283,5] quibus [Charta 267v]auditis, Ueneti ad ducem suum redeuntes, ea, que a papa et nuntiis regis audierant, illi per ordinem retulerunt.
altera autem die dux sano usus consilio, apud Riuumaltum sub uoce preconis fecit publice declamare, ut nullus de aduentu imperatoris auderet uerbum facere, nisi cum Alexander papa [Charta 258] precepisset.
cum autem ea, que apud Uenecias dicta et facta fuerant, ad imperatoris adhuc Cloiam demorantis audientiam peruenissent, sua spe et intentione frustratus, cepit de suo rigore mollescere et cardinalibus, qui ibi erant, de uerbo pacis benignus respondere.
cancellarius uero et alii ecclesiastici principes, qui pacis consumationem plurimum affectabant, spiritu libertatis assumpto, imperatori uiua uoce dixerunt: bene debet imperialis maiestas recolere, quod quidam e nostris ex mandato uestro Anagniam accedentes, cum Alexandro papa de pace ecclesie et imperii, de pace regis Sicilie et Lombardorum tractatum habuimus.
et ipse, utpote uir sanctus, pacis cupidus et amator, nostro consilio et hortatu Campaniam deserens, Uenecias iam intrauit, paratus ea que de bono pacis promiserat, firmiter consumari.
uos autem, ut credimus, suggestione prauorum hominum a consilio nostro uultis recedere, et a pacis proposito declinare.
nos uero ex iure debiti, quo imperio tenemur astricti, parati sumus uobis, ut domino, in temporalibus obedire et pro regalibus, que tenemus, consuetum uobis seruitium facere.
[Charta 268r]sed quia nostrorum estis corporum, non animarum dominus, nolumus pro uobis animas nostras perdere et terrena celestibus anteferre.
quare noscat imperialis discretio, quod nos de cetero Alexandrum in catholicum papam recipimus, et ei ut patri in spiritualibus obedimus.
idolum uero, quod erexistis in Tuscia, nullatenus adoramus
.

[Garufi 282,26 - 283,5 missing]

[Garufi 283,6 - 283,16] quibus auditis, imperator, operante eo, qui corda principum, sicut uult et quando uult, humiliat et inclinat, leonina ferocitate deposita ouinam mansuetudinem induit, et eis humiliter et benigne respondit dicens: noscat uestra fidelitas, dilectissimi, quod non est mee uoluntatis consilium uestrum deserere, et pacis per uos tractate propositum euitare, quin potius uolumus ea, que uestro sunt ordinata consilio, firmiter obseruare.
ut autem a uestris cordibus omnis super hoc dubitationis scrupulus excludatur, comiti Henrico de Diessa, qui est in presentiarum, precipimus, ut uobiscum et cum cardinalibus Uenecias ueniens, coram [Charta 260] papa in anima mea iuret, quod ex quo Uenecias intrauero, in anima mea iurare faciam, quod pacem ecclesie et imperii, regis Sicilie et Lombardorum, sicut disposita est et tractata, firmiter obseruabo, et de ea obseruanda precepto nostro duodecim principes nostri simile iuramentum prestabunt
.

[Garufi 283,6 - 283,16 missing]

[Garufi 283,17 - 283,20] cancellarius autem et reliqui mediatores pacis cum cardinalibus hec audientes multum leti effecti, festino gressu Uenecias redeuntes, ea que ab imperatore dicta et ordinata fuerant, pape per ordinem retulerunt.
qui protinus [Charta 268v]per nuntios suos rectores Lombardie, qui in partes Triuisie secesserant, Uenecias reuocauit.

[Garufi 283,17 - 283,20 missing]

[Garufi 283,21 - 284,4] altera autem die coram papa et cardinalibus nuntiis quoque regis et Lombardis et magna populi multitudine, comes Henricus de Diessa, sicut ei ab imperatore mandatum fuerat, in anima eius de prestando iuramento pacis obseruande iurauit.
cappellanus etiam Coloniensis archiepiscopi in anima principum, qui ibi aderant, simile iuramentum prestitit.
hoc autem facto, ex mandato pape Ueneti cum sex galeis Cloiam iuerunt, et imperatorem cum suis in galeis recipientes, eum usque ad Sanctum nicolaum, qui dicitur ad litus, sabbato in sero honorifice deduxerunt.

[Garufi 283,21 - 284,4 missing]

[Garufi 284,5 - 284,14] sequenti uero die dominica, octaua scilicet die stante mensis iulii, in uigiliis beati Iacobi, papa cognito imperatoris aduentu, galeas ingressus cum nuntiis regis et magna Lombardorum ac populi multitudine, ad ecclesiam Sancti marci summo mane deuotus accessit, et Hubaldum Hostiensem et Willelmum portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos et quosdam de cardinalibus ad imperatorem transmisit.
qui uenientes, ipsum et suos ab excomunicationis uinculo absoluerunt.
Christianus autem cancellarius procedens in publico, tactis sacrosantis euangeliis, ait: ut omnes euidenter agnoscant, me esse nomine et opere christianum, Octauianum Cremensem et Iohannem de Struma cum suis complicibus prorsus obiuro, et Alexandrum et successores eius in catholicum papam [Charta 269r]recipio.
et alii prelati ecclesiarum similiter iurauerunt.

[Garufi 284,5 - 284,14 missing]

[Garufi 284,15 - 284,22] dux autem Uenecie, cognito quod imperator ab excomunicationis esset nexibus absolutus, cum patriarcha et magna cleri [Charta 262] ac populi et nauium multitudine usque ad ecclesiam Sancti nicolai illi obuiam uenit, quem in naui sua recipiens, usque ad litus Sancti marci satis honorifice et pompose deduxit.
imperator autem de naui descendens, simul cum duce, patriarcha et episcopis suis, et clero et populo Uenecie, ipsum cum uexillis et crucibus processionaliter precedente, usque ad ecclesiam Sancti marci, ante cuius atrium Alexander papa cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarcha Aquileie, archiepiscopis et episcopis Lombardie, ecclesiastico more ornatis, honorifice residebat, pedes accessit.

[Garufi 284,15 - 284,22 missing]

[Garufi 284,23 - 285,15] cumque ad papam appropiasset, tactus diuino spiritu, Deum in Alexandro uenerans, imperiali dignitate postposita, reiecto pallio, ad pedes pape totum se extenso corpore inclinauit.
quem Alexander papa cum lacrimis benigne eleuans, recepit in osculo et benedixit, moxque a Teotonicis te Deum laudamus est excelsa uoce cantatum.
imperator autem apprehensa pape dextera, ipsum in ecclesiam introduxit, et accepta ab illo benedictione ad palatium ducis cum suis rediit.
papa uero cum cardinalibus et nuntiis regis iterum galeas ingressus ad suum hospitium rediit.
in uesperis autem imperator per nuntios suos [Charta 269v]papam satis affectuose rogauit, ut si ei placeret, sequenti die, in festo scilicet beati Iacobi, in ecclesia Sancti marci missarum sollempnia celebraret; desiderabat enim ab ore eius diuina officia supplex et deuotus audire.
cuius petitioni papa assensum benignus accomodans, summo mane cum cardinalibus ad Sancti marci ecclesiam uenit.
cuius uestiarium ingressus, cum patriarchis, archiepiscopis et episcopis et cardinalibus honorifice satis et ecclesiastice se induit, et ad celebranda diuina missarum sollempnia preparauit.
imperator autem, ut humilitatem, quam corde conceperat, opere demonstraret, sumto stratoris officio, pallium deposuit, manu uirgam accepit, laycos de choro expulit et pape ad altare sollempniter et processionaliter uenienti uiam tanquam hostiarius preparauit.
dehinc in choro cum archiepiscopis, episcopis et clericis Alammannie remanens, quibus eo die cantandi iniunctum erat officium, missam domini pape deuote satis et humiliter audiebat.

[Garufi 284,23 - 285,15 missing]

[Garufi 285,16 - 285,27] [Charta 264] cumque dicto euangelio papa ascendisset pulpitum, ut alloqueretur populum, imperator accedens propius, cepit uerba eius attentius auscultare.
cuius deuotionem papa diligenter attendens, uerba, que ipse litteratorie proferebat, fecit per patriarcham Aquileie in lingua Teotonica euidenter exponi.
finito autem sermone, et credo in unum Deum sollempniter decantato, imperator cum suis principibus ad pedes pape de[Charta 270r]uotus accessit et optulit.
finita autem missa, cum papa ad suum palatium uellet redire, imperator dexteram eius accipiens, eum usque ad portas ecclesie satis honeste deduxit.
cumque equum suum album de more uellet ascendere, imperator ex alia parte accedens, streuuam eius tenuit, et postquam equum ascendit, ipsum aliquantulum stratoris more per freni lora deduxit, quem papa benedicens, ad hospicium redire permisit.
ipse uero, clero et populo illum precedente, usque ad mare descendit.
dehinc galeas ingressus, ad palatium suum cum gloria est et honore reuersus.

[Garufi 285,16 - 285,27 missing]

[Garufi 286,1 - 286,28] uenientibus autem proximis kalendis augusti, imperator cum archiepiscopis et episcopis et reliquis principibus suis et magna populi multitudine ad patriarche palatium, in quo papa erat hospitatus, accessit.
in cuius palatii aula longa satis et spatiosa, papa in eminentiori loco positus in faldestolio suo resedit, et episcopis suis et cardinalibus hinc inde circumstantibus, imperatorem quidem in sua dextera supra episcopos et presbyteros cardinales, Romoaldum uero Salernitanum archiepiscopum in sinistra supra diacones cardinales residere precepit.
facto itaque silentio, sic est papa Alexander exorsus: hec est, inquit, dies, fratres karissimi, quam fecit Dominus; exultemus et letemur in ea, quia hic filius noster Romanorum imperator illustris mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est.
nam postquam cordi eius superne radius claritatis illuxit, totius falsitatis depul[Charta 270v]sa caligine, de errore ad ueritatem rediit, de tenebris ad lumen transiit, de scismate ad unitatem accessit et ad caulas matris ecclesie tanquam ouis erratica repedauit.
exultet igitur fidelium uotiua religio, quia hodie pater iuniorem recepit filium, catholicum principem Romanum recuperauit imperium, mater ecclesia [Charta 266] suum euagantem in uagina conuertit gladium, nauis piscatoris egregii, que culpis exigentibus, aduersitatum turbine pene demersa iam fuerat, nunc procellis cessantibus, ad litus solidum et uere quietis portum illesa peruenit.
ecclesie sue preces pro bono pacis frequenter effusas Dei filius clementer audiuit, et eam cum suo principe in pace et concordia collocauit.
inde est, quod destructis aduersitatibus et erroribus uniuersis, secura iam pace fruitur, et iocunda securitate letatur.
cesset igitur antiqua discordia, finem accipiat inueterata malitia, una fides, unus dominus, una sit et ecclesia.
scisma in unitatem transeat et diuisio ad caritatem accedat.
omnis iam ad pacem ecclesia redeat, et ad matris sue gremium filiorum numerositas gratiosa recurrat.
sit Deo gloria in altissimis et in terra pax hominibus bone uoluntatis.
et quia nos imperatoris nostri pium animum et benignam agnoscimus uoluntatem, eum intra nostre mansuetudinis bra[Charta 271r]chia tanquam karissimum filium benignius amplexamur et tam ipsum quam uxorem et eius filium in catholicos principes paterno affectu recipimus et ipsis honorem debitum impendere procuramus; Deum et apostolos nostros affectuose rogantes, ut ipsos ecclesie sue seruent incolumes et per longa tempora custodiant defensores
.

[Garufi 286,1 - 286,28 missing]

[Garufi 286,29 - 287,12] postquam papa loqui desiit, imperator, deposito pallio, de suo faldestolio surgens, cepit in lingua teotonica concionari, Christiano cancellario uerba sua uulgariter exponente.
ait ergo: maiestati nostre satis gratum residet et acceptum, quod Deus omnipotens, cuius manu principum corda tractantur, cuius arbitrio eorum uoluntates et consilia diriguntur, nostre conscientie puritatem attendens, ex diuersis mundi partibus uiros prouidos et discretos huic curie uoluit interesse, ut ipsi errorem nostrum et conuersionem nobis referentibus manifeste cognoscerent, dehinc ad propria redeuntes, deuotionem nostram, quam erga Dei ecclesiam gerimus, publice predicarent.
totus igitur mundus euidenter agnoscat, quod licet nos Romani imperii dignitate et gloria fulgeamus, tamen a nobis humane conditionis proprium dignitas Romana non abstulit, nec ignorantie uitium maiestas [Charta 268] imperialis exclusit.
nam suggestione prauorum hominum ignorantie fuimus tenebris inuoluti et per uiam ueritatis cre[Charta 271v]dentes incedere, extra iustitie semitas nos inuenimus.
ecce enim Dei ecclesiam, quam credebamus defendere, impugnauimus, et quam sperabamus extollere pene destruximus.
occasione Domini nostri Iesu Christi tunica incosutilis est diuisa, et quantum in nobis fuit, per ereses et scismata uiolata.
decepit nos cause meritum et color negotii perturbauit, quia dum in facto ecclesie potius uirtutem potentie quam rationem iustitie uolumus exercere, constat nos in errorem merito deuenisse.
iustitia enim fortitudinem respuit, equitas uiolentiam non admittit.
sicque factum est, quod ille, qui humilia respicit et alta a longe agnoscit, potentiam nostram et aduerse partis humilitatem considerans, more suo potentes de sede deposuit, et humiles exaltauit.
sed, quia diuina clementia nos ad correctionem nostram ad tempus errare uoluit, sed deuiare in perpetuum non permisit, uniuersa hec fidelium turba cognoscat, quod nos de cetero, errore totius falsitatis obiecto, ad ueritatem conuertimur, de scismate ad unitatem redimus et ad gremium matris nostre sacrosancte Romane ecclesie gratanter accedimus, dominum Alexandrum, qui est in presentiarum, et successores eius in catholicum papam recipimus et ipsi tanquam patri debitam reuerentiam exhibere proponimus.
pacem nostram ecclesie, illustri regi Sicilie et Lombardis, sicut inter nos ordinatum est et dispositum, reddimus
.

[Garufi 286,29 - 287,12 missing]

[Garufi 287,13 - 288,3] imperator [Charta 272r]uerba finierat. cumque in laudem eius qui aderant acclamassent, iterum facto silentio, sancta Dei euangelia cum sanctorum reliquiis et cruce de ligno Domini sunt producta in medium.
mandante itaque imperatore, comes Henricus de Diessa in anima imperatoris iurauit, quod ipse pacem ecclesie et imperii, pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et treuguas Lombardorum usque ad annos sex, sicut per mediatores hinc inde [Charta 270] tractatum et scriptum fuerat, bona fide, sine fraude et malo ingenio firmiter obseruaret, et Henricum regem filium suum id ipsum iurare faceret et seruare.
dehinc duodecim principes imperii, tam ecclesiastici quam seculares, tactis sacrosanctis euangeliis, modo simili iurauerunt.
protinus Romoaldus Salernitanus archiepiscopus surgens, per eadem euangelia iurauit, quod postquam imperator nuntios suos propter hoc ad regem in Siciliam miserit, rex infra duorum mensium spatium per aliquem principum suorum de obseruanda imperatori pace usque ad annos quindecim in anima sua iurare faciet, et decem principes suos iuramentum ueri simile faciet exhibere.
comes etiam Roggerius, sicut archiepiscopus fecerat, id ipsum manu sua iurauit.
dehinc rectores Lombardie, qui ibi aderant, iurauerunt, quod usque ad sex annos bona fide et sine fraude treuguas imperatori obseruarent, sicut inter eos tractatum et dispositum erat, et quod per singulas ciuitates consules et nobiles ciuitatum id ipsum iurare [Charta 272v]facerent. quo facto, illius diei curia est soluta, et tam imperator quam reliqui cum gaudio et letitia ad sua hospitia sunt reuersi.

[Garufi 287,13 - 288,3 missing]

[Garufi 288,4 - 288,22] interea Christianus cancellarius, qui pro consumatione pacis plurimum laborauerat, nacta oportunitate temporis, cepit per imperatorem et principes suos dare studium et operam diligentem, ut papa Alexander Maguntinum illi archiepiscopatum auctoritate apostolica confirmaret.
quod presentiens Corradus, qui in Maguntina ecclesia prius electus et consecratus fuerat, ad papam accedens ait: nouit uestra sanctitas, uenerande pater, nouit uniuersa hec Romana ecclesia, quod ego uestre persone intuitu, Maguntinam ecclesiam, in qua canonice electus fueram, inscio imperatore, reliqui et honorem meum, parentes et patriam pro Dei amore deserui et ad uos in Franciam festinus accessi, exilium patrie preposui et in labores et angustias quietem meam et ocium commutaui.
bene potestis recolere, quantum catholice ecclesie meus aduentus contulerit et qualiter partem uestram adhuc nutantem et debilem plurimum roborauerit.
uos autem [Charta 272] uestri gratia mihi uicem congruam pro tempore rependistis, nam primo me in presbyterum cardinalem, dehinc in Sabinensem episcopum, postremo in Maguntinum archiepiscopum consecrastis.
nunc autem, ut audio, uultis Christiano cancellario, qui Maguntinam ecclesiam per uiolentiam inuaserat, eandem conuerso religionis ordine confirmare.
[Charta 273r]quod multum ab equitate discrepat et a ratione discordat, ut scismaticus catholico et intrusus canonice electo debeat anteponi.
rogo igitur et humiliter postulo, ut postquam Deus pacem ecclesie sue reddidit, mihi quoque de iure mea reddatur ecclesia, ut sicut fui socius tribulationis, ita sim particeps consolationis et gaudii
.

[Garufi 288,4 - 288,22 missing]

[Garufi 288,23 - 288,36] cui papa satis benigne respondit: deuotionem tuam, fili karissime, quam erga Romanam ecclesiam et personam nostram habuisse dinosceris, manifeste recolimus et ardorem fidei tue publice protestamur.
multum nostre parti uester aduentus contulit, multum nostra ecclesia de uestra societate profecit.
et nos quidem, Deo teste, pro utilitate uestra sumus ualde solliciti, et facere que uobis expediant, tenemur obnoxii.
nolumus honorem uestrum minuere sed augere, nolumus uobis inferre iniuriam, sed gloriam ministrare.
non debet autem a uestra memoria excidisse quod sepe nobis et nuntiis et literis significastis, quod si inter ecclesiam et imperium pax non posset aliter fieri, nisi Maguntino archiepiscopatu a uobis remisso, licet hoc uobis graue resideret plurimum et molestum, tamen pro bono pacis hanc iacturam equanimiter patiebamini, uolentes honorem ecclesie honori uestro et illius commodum uestris utilitatibus anteponere.
et ecce imperator cum magna instantia asseuerat, quod [Charta 273v]nullatenus in pace ecclesie remanebit, si Christianus cancellarius a Maguntine sedis fuerit prelatione deiectus.
nos autem absque uestra notitia nullum sue petitioni adhuc uoluimus dare consensum, nec, uobis ignorantibus, aliquod prebere responsum
.

[Garufi 288,23 - 288,36 missing]

[Garufi 288,37 - 289,7] tunc Corradus benignam apostolici responsionem considerans, et uoluntatem eius rationi consentaneam esse cognoscens, [Charta 274] consultandi super hoc cum amicis suis a papa inducias petiit et accepit.
habito itaque consilio, ad papam rediit et humili uoce respondit: licet, reuerende pater, mihi iniuriosum sit pariter et molestum, ut ecclesiam meam debeam sine culpa dimittere, et locum mei regiminis, nulla offensa interueniente, mutare, tamen quia ad meum spectat officium non que mea sed que IesuChristi sunt querere, nolo ut occasione mei pax inter uos et imperatorem facta remaneat et discordia sepulta resurgat.
pro pace ecclesie conseruanda, pro qua Christus uitam suam perdidit, libenter uolo meum honorem perdere et cum meo dampno utilitati ecclesie prouidere.
et iccirco ut omnis materia discensionis et scandali auferatur e medio, Maguntinum archiepiscopatum in potestate uestra sponte relinquo, et me liberalitati uestre et patrocinio recommendo
.

[Garufi 288,37 - 289,7 missing]

[Garufi 289,8 - 289,18] quo audito, papa letus effectus, habito cum imperatore consilio, prenominatum Corradum, cardinalatus illi [Charta 274r]et Sabinensis episcopatus dignitate seruata, in Salseburgensem ecclesiam honorifice fecit eligi.
nam filius regis Boemie, qui eidem ecclesie preerat, pro eo quod de simonia et quibusdam aliis criminibus coram papa fuisset accusatus, de merito sue cause diffidens, commissam sibi ecclesiam in manu pape spontanea uoluntate remisit.
sicque factum est, quod Alexander papa, sicut uir prouidus et discretus, pro conseruanda pace ecclesie utens dispensatione canonica, Corradum quondam Maguntinum archiepiscopum in Salseburgensi ecclesia sublimauit.
Christiano autem cancellario Maguntinam ecclesiam auctoritate apostolica confirmauit, et tam ei quam Philippo Coloniensi archiepiscopo, qui a suis suffraganeis et catholicis fuerant consecrati, recepto ab utroque iuramento obedientie, pallia de more concessit.

[Garufi 289,8 - 289,18 missing]

[Garufi 289,19 - 289,31] Alexander autem papa prudentiam et literaturam Romoaldi Salernitani archiepiscopi diligenter attendens, et deuotionem quam erga Romanam ecclesiam semper habuerat recolens, ad petitionem ipsius archiepiscopi, communicato fratrum suorum consilio, ipsi et successoribus eius usum et dignitatem portande [Charta 276] crucis per ciuitatem et totam suam parrochiam apostolica auctoritate concessit, et donum, quod exinde Salernitane ecclesie in perpetuum fecerat, sui priuilegii munimine roborauit.
hoc etiam silentio pretereundum non est, quod scismatici, qui in diuersis ecclesiis Tuscie et Lombardie auctoritate [Charta 274v]imperiali intrusi fuerant, et quidam dicti cardinales, qui Iohanni de Struma adheserant, audito, quod imperator cum ecclesia et papa Alexandro pacem fecisset, penitentia ducti, Ueneciasthe initial 'u' is written with allograph 'v' though not in a larger font.
festino gressu uenientes, primo scisma, quod defenderant, abiurabant, dehinc per sancta Dei euangelia promittebant, quod de excessu, quem fecerant, domini pape Alexandri mandato starent, et eum et successores eius in catholicum papam reciperent.
et sic ab excomunicationis uinculis absoluti ad eius pedes accedebant.

[Garufi 289,19 - 289,31 missing]

[Garufi 290,1 - 290,32] pace igitur, ut prediximus, inter imperatorem et regem Sicilie facta pariter et iurata, nuntii regis ad imperatoris palatium, ipsum ex parte regia salutaturi iuerunt.
quo cognito, imperator de camera sua egressus, eos, multis astantibus, satis honorifice et benigne suscepit.
cumque Romoaldus Salernitanus archiepiscopus de faldestolio suo surgens, stans loqui uoluisset, imperator eum sedentem loqui precepit.
facto itaque silentio, archiepiscopus sic est exorsus: dominus noster gloriosus rex Sicilie dominum imperatorem, qui est in presentiarum, sicut karissimum amicum et fratrem suum deuote pariter et affectuose salutat, et per nos magnificentie imperiali significat, quod, cum hoc anno nuntii sui ad dominum papam pro bono pacis Anagniam aduenissent, scripsit dominus papa domino nostro glorioso regi, ut aliquos de latere suo ad eum mitteret, qui cum eo tractande pacis colloquio interessent.
Dominus autem rex [Charta 275r]deuotissimus filius eius ad petitionem illius comitem Roggerium, uirum utique prouidum et discretum et de sanguine regio ortum, et me cum eo ad eius presentiam destinauit, ut in perficienda pace adiutores essemus pariter et presentes, non quod dominus noster rex pacificus cum domino imperatore aliquam credat habere discordiam.
ipse enim sicut catholicus princeps et pacis filius, omnes christianos principes diligit, et quantum in eo est, cum illis pacem et concordiam habere credit.
solos inimicos crucis Christi crudeli odio mari et terra persequitur.
inde est, quod non parcit [Charta 278] pecunie, non indulget expensis, sed singulis annis biremes suas preparat, et cum eis armatam militiam destinat, ut hostes christiane fidei deuincat pariter et confundat et euntibus ad sepulchrum Domini securum iter preparet et expediat.
alii mundi principes subditos suos uehementer impugnant, et cum inimicis fidei pacem facere non formidant, de sepulchro Domini, quod a Sarracenis impugnatur, non multum cogitant, et eum, qui solus ipsum defendere nititur, impedire festinant; alii que sua sunt querunt, solus rex noster, que Iesu Christi sunt, deuotus inquirit.
cum ergo ipse in Dei seruitio tam sanctam et puram deuotionem habeat, uos, domine imperator, qui ecclesie Dei specialis estis filius et defensor, singulari amoris priuilegio pre ceteris mundi principibus dominum regem et uenerari [Charta 275v]debetis pariter et amplecti, qui Dei ecclesiam semper intendit extollere, et inimicos eius non desinit impugnare.
nulla etiam inter uos et dominum regem discidii causa uel odii seminarium interuenit.
dominus enim rex a magnificentia uestra se numquam offensum meminit, uel uos in aliquo offendisse cognoscit, sed certum apud eum et firmum existit, quod si imperialis maiestas cum regia magnificentia perfecte pacis uinculo fuerit counita, ecclesie Dei et toto orbi magnum poterit commodum prouenire
.

[Garufi 290,1 - 290,32 missing]

[Garufi 290,33 - 291,12] archiepiscopus uerba finierat.
protinus imperator per Gottifridum cancellarium suum ad eius uerba respondit, dicens: salutes ex parte illustris regis Sicilie per uos magnificentie nostre transmissas, ea qua decet reuerentia et honore suscipimus, et eidem loco et tempore oportuno rependere multiplices procuramus.
quod autem tam ydoneas et elegantes personas ad pacis nostre colloquium destinauit, nostre excellentie satis gratum residet et acceptum, quia ex legatorum suorum scientia, probitate simul et facecia, delegantis domini auctoritatem perpendimus, et a nobis merito in numero summorum principum reputatur, qui talibus et tantis personis preesse dinoscitur.
quod uero significastis, eum erga serenitatem nostram amicam gerere uo[Charta 280]luntatem, hoc uerum esse rerum experientia comprobauimus.
nam licet popularis opinio nos ad inuicem esse crederet inimicos, [Charta 276r] tamen inter nos haberi pacem et concordiam operis exhibitio demonstrauit, quia eum et terram eius numquam offendimus, et nos ab eo in nullo offensos ueraciter profitemur.
et quia ipse pre uniuersis mundi principibus inimicos crucis Christi mari et terra persequitur, et cum hostibus christiane fidei guerram semper et discordiam habere dinoscitur, nos illi, tanquam catholico principi et pacis filio, pacem nostram gratanter offerimus et eum sincere caritatis brachiis amplexamur.
nam in ueritate cognoscimus quod ex hoc mutue dilectionis affectu ecclesiis Dei prouenit non parua utilitas, christianis omnibus et precipue ad Domini sepulchrum euntibus magna securitas, infidelibus autem terror, confusio pariter et egestas
.

[Garufi 290,33 - 291,12 missing]

[Garufi 291,13 - 291,22] quo audito, regis nuntii imperatori de bona uoluntate, quam erga regem se habere dicebat, gratias referentes, accepta ab eo licentia, ad sua hospitia alacres sunt reuersi.
ipsi autem, sicut uiri sapientes et prouidi, metuentes, ne pacis facte memoriam longeuitas temporis aboleret, dederunt studium et operam diligentem, ut forma pacis, que inter imperatorem et regem facta fuerat, imperiali iussione redigeretur in scripturis, ut eam de cetero non posset temporis uetustas destruere, quam imperialis priuilegii scriptura seruaret.
ad petitionem igitur eorum pacis inter imperatorem et regem inite scriptum est priuilegium sigilli aurei impressione [Charta 276v]munitum. ut autem prenominati priuilegii notitiam semper habere possit secutura posteritas, eiusdem priuilegii exemplar huic nostro operi dignum duximus annotare:

[Garufi 291,13 - 291,22 missing]

[Garufi 291,23 - 292,15] in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
amen.
nos Fredericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, et Heinricus rex filius noster, interuentu uenerabilis patris nostri Alexandri Dei gratia summi pontificis et fratrum suorum cardinalium, pro parte nostra et heredum nostrorum paciscimur uo[Charta 282]biscum, domine Willelme, eadem gratia illustris rex Sicilie, quod amodo usque ad quindecim annos obseruabimus uobis et heredibus uestris et uniuerso regno uestro et toti terre dominationis uestre ueram et firmam pacem.
et quod per nos uel per quoslibet alios, mari uel terra, uos predictum illustrem regem et heredes uestros aut regnum uestrum et terram dominationis uestre, sicut prescriptum et determinatum est, usque ad quindecim annos non inuademus nec inuadere faciemus, nec uobis aut regno uestro et iam dicte terre dominationis uestre guerram aliquo modo faciemus.
et ut hec omnia suprascripta firmiter et illibata a nobis supradicto Frederico Dei gratia Romanorum imperatore et semper augusto et Heinrico filio nostro rege et heredibus nostris tam uobis supradicto illustri regi Willelmo, quam heredibus uestris et regno uestro et to[Charta 277r]ti terre dominationis uestre attendantur et obseruentur, nos predictus imperator bona fide, sine fraude et malo ingenio, in presentia beatissimi patris nostri pape Alexandri et cardinalium et legatorum uestrorum, Romoaldi uenerabilis Salernitani archiepiscopi et Roggerii egregii comitis Andrie, et principum ac fidelium nostrorum a comite Henrico de Diessa in anima nostra supra sancta Dei euangelia et sanctorum reliquias iurari fecimus, et Heinricum filium nostrum per interpositam dignam personam in anima sua id ipsum iurare faciemus usque ad medium futurum septembrem indictionis undecime.
et principes nostros idem iurare fecimus, uidelicet Christianum Maguntinum archiepiscopum, Arnoldum Treuerensem archiepiscopum, Corradum Guormaciensem electum, Godefridum imperialis aule cancellarium, Guoruuinum protonotarium, markyonem Theodericum de Lusiz, Florentium comitem Hollandie, comitem Dedonem de Groyx, comitem Henricum de Diessa, comitem Roupertum de Durna.
ad huius autem pacti, promissionis et iuramenti nostri et Heinrici regis filii nostri et principum nostrorum memoriam et inuiolabile firmamentum presens priuilegium nostrum per manus Wortwini protonotarii nostri scribi fecimus, et imperiali sigillo nostro aureo sigillatum et predictorum principum iuramento communitum uobis suprascripto illustri regi Willelmo fecimus assig[Charta 277v]nari. anno dominice incarnationis mc septuagesimo septimo, mense augusti, decima indictione
.

[Garufi 291,23 - 292,15 missing]

[Garufi 292,16 - 293,4] [Charta 284] postquam uero imperator prescriptum priuilegium nuntiis regis tradidit, et quod missurus esset Christianum cancellarium in Siciliam pro recipiendis iuramentis ueri similibus repromisit, prenominati nuntii non contenti imperiali priuilegio, ad maiorem certitudinem pacis inite robur et firmamentum, aliud priuilegium a papa et cardinalibus Romano fecerunt more conscribi, in quo imperiale declaratum est priuilegium et auctoritate sedis apostolice roboratum.
quo facto Huguiczonem cardinalem ex mandato pape et imperatoris cum imperialibus litteris et cum notario Salernitani archiepiscopi et cappellano comitis Roggerii ad castellum Gayue, ubi imperatrix cum Heinrico rege filio suo morabatur, aduenit.
presentibus itaque imperatrice, rege Heinrico filio eius, cardinali, markyone de Monteferrato et quibusdam de rectoribus Lombardie et notario archiepiscopi et cappellano comitis et multis aliis uiris probis et idoneis, uerdensis episcopus stola collo imposita, ex mandato imperatoris et regis Heinrici, in anima eius supra sancta Dei euangelia et reliquias iurauit, quod ipse rex Heinricus pacem ecclesie et imperii, sicut a patre suo iurata fuerat, et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim, [Charta 278r] et treuguas Lombardorum usque ad sex annos, bona fide, sine fraude et malo ingenio firmiter obseruaret.

[Garufi 292,16 - 293,4 missing]

[Garufi 293,5 - 293,20] aduenientibus autem uigiliis assumptionis beate Uirginis, que eo tempore in die dominico aduenerunt, Alexander papa cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarchis, archiepiscopis, episcopis et abbatibus Alammannie, Lombardie et Tuscie, cum imperatore et duce Uenecie, cum nuntiis regis Sicilie et magna populi multitudine in ecclesia beati Marci conueniens, sollempne ibidem concilium celebrauit.
dictis itaque orationibus et letaniis et aliis, que de more in concilio sunt dicenda, et longo sermone de pace habito, Alexander papa candelas accensas imperatori et clericis et laycis, qui ibi aderant, dari precepit.
et ipse excomunicationis formam hoc modo proposuit: nos ex parte Dei omnipotentis et beate Marie semper uirginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sancto[Charta 286]rum excomunicamus et a gremio matris ecclesie separamus omnes personas tam ecclesiasticas quam seculares, quecumque pacem, que inter ecclesiam et imperium modo facta est, et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim, et treuguas Lombardorum usque ad annos sex, aliquo modo disturbare uel impedire presumpserint.
et sicut hee candele extinguuntur, sic eorum anime eterne uisionis lumine et claritate priuentur
.
[Charta 278v] cumque candele proiecte essent de manibus et extincte, imperator alta uoce cum aliis: fiat, fiat pariter acclamauit.
sicque concilium celebratum est et solutum.

[Garufi 293,5 - 293,20 missing]

[Garufi 293,21 - 293,38] eo autem die nuntii regis Sicilie, accepta a papa et imperatore licentia, cum galeis suis ad monasterium Sancti nicolay qui ad litus dicitur, peruenerunt.
celebrato ibidem festo Uirginis, altero die Adriaticum mare intrantes, aura flante secunda, nono die stante mensis augusti, sani et incolumes cum omnibus suis Barolum descenderunt.
archiepiscopus itaque et comes Roggerius, comunicato consilio, nuntium suum cum litteris in Siciliam direxerunt, modum et ordinem geste pacis regi plenarie significantes.
et hoc facto, comes Andriam rediit, archiepiscopus autem Salernum uenit.
rex uero ex tenore litterarum pacem factam et iuratam esse cognoscens, letatus est ualde et per litteras suas archiepiscopo et comiti dedit in mandatis, ut ad eum festino gressu in Siciliam properarent.
sicque factum est, quod archiepiscopus et comes sexto die intrante mensis nouembris Panormum ingressi, a dominis et familiaribus curie et reliquis magnatibus honorifice sunt suscepti.
altera uero die coram magnificentia regia uenientes, ei a principio usque ad finem totius negotii modum et seriem plenissime retulerunt, et [Charta 279r]priuilegium pape Alexandri et imperatoris de pace factum et roboratum eidem, suis familiaribus presentibus, assignarunt.
rex igitur ex tenore priuilegiorum preter spem et opinionem suam pacem ad honorem suum et commodum factam esse considerans, archiepiscopi et comitis super hoc fidem et prudentiam plurimum commendauit, dans illis in mandatis, ut imperatoris nuntios, qui in Si[Charta 288]ciliam erant uenturi pro recipiendis iuramentis, equanimiter expectarent.

[Garufi 293,21 - 293,38 missing]

[Garufi 293,39 - 294,2] hec autem omnia, que prediximus, ita gesta fuisse, nulli dubitationis uel incredulitatis scrupulum moueant, quia Romoaldus secundus Salernitanus archiepiscopus, qui uidit et interfuit, scripsit hec; et sciatis, quia uerum est testimonium eius.

[Garufi 293,39 - 294,2 missing]

[Garufi 294,3 - 294,14] interea dum imperator per totum mensem augusti et aliquam partem septembris esset Ueneciis demoraturus, accepta a papa licentia, tertio decimo die eiusdem mensis a Ueneciis recedens Rauennam uenit, per uallem Spolitinam in Tuscia descensurus.
Dominus autem papa omnibus, que in partibus illis facienda erant rite dispositis, in mense Octubri cum quibusdam de cardinalibus a Ueneciis mouens, cum quattuor galeis Uenetum secundo die stante eiusdem mensis Sipontum applicuit, et inde per Troiam et Beneuentum Anagniam festinus aduenit; quidam uero de cardinalibus eum per terram sunt prosecuti.
magister autem Raynerius cardinalis et Grecus subdiaconus [Charta 279v]cum Christiano cancellario in Romaniam descenderunt pro restauratione regalium, que imperator inuaserat, recipienda.
dum autem papa a Siponto Anagniam ueniret, ecclesie peccatis exigentibus, Hugo de Bononia cardinalis Beneuenti est mortuus, Willelmus de Papia Portuensis episcopus apud Auersam obiit, Malfridus Penestrinus episcopus apud Anagniam diem clausit extremum.

[Garufi 294,3 - 294,14 missing]

[Garufi 294,15 - 194,17] anno dominice incarnationis mc.
septuagesimo octauo, quinta die intrante mensis martii, luna passa est eclisin in signo uirginis et incepit a fine prime hore et durauit usque ad principium quarte et obscurata est tota minus quarta.

[Garufi 294,15 - 194,17 missing]

[Garufi 294,18 - 295,5] comes autem Roggerius de Andria iuxta mandatum regium usque in carnis leuamen Panormum imperatoris nuntios expectauit.
quibus moram facientibus, accepta a rege licentia, in Apuliam rediit.
Salernitanus archiepiscopus, precipiente rege, usque in mediam quadragesimam Panormi est demoratus.
cumque imperatoris nuntii iter suum differrent, simili modo impetrata licentia ad ecclesiam suam feliciter est reuersus.
papa uero Alexander aliquantis diebus apud Anagniam demoratus, inuitantibus eum Romanis, cum summo honore et gloria in festo beati Gregorii Urbem feliciter est ingressus, in qua iuxta [Charta 290] morem Romanorum pontificum in diuersis ecclesiis, secundum stadia ab antiquo disposita, processionaliter [Charta 280r]et pompose procedens, missarum officia sollempniter celebrauit.
imperator uero a Rauenna usque in uallem Spolitinam descendens, per Tusciam et Ianuam usque in Lombardiam rediit, Maguntino archiepiscopo circa partes Urbis ad pape Alexandri obsequium derelicto.
cum autem prenominatus imperator in partibus Taurini in estate aliquanto fuisset tempore demoratus et cum Lombardis pacem pro uelle suo componere non potuisse, cum suis in Alammannia rediit.

[Garufi 294,18 - 295,5 missing]

[Garufi 295,6 - 295,19] Iohannes uero de Struma, qui a suis Calistus appellatus est, Alexandrum papam cum imperatore audiens concordatum, timore correptus, Biteruum deserens, prefecti consilio et auxilio Albanum montem intrauit.
quem Iohannes eiusdem castri dominus satis honeste recepit, credens se pro eo ab Alexandro papa pecuniam non modicam recepturum.
quo cognito, Maguntinus archiepiscopus idem castrum obsedit, uineas eius incidit et segetes deuastauit, et militum ac peditum circa ipsum custodia derelicta, Biteruum adiit, et populum eiusdem ciuitatis in manu sua pro parte Alexandri pape recepit.
nobiles uero eiusdem urbis, diuisi a populo, noluerunt pape subire dominium; sed adherentes Corrado filio markyonis de Monteferrato, diebus singulis Maguntinum archiepiscopum et populum impugnabant.
cumque eis resistere non ualerent, prefecti consilio Romani populi et senatorum au[Charta 280v]xilium postularunt. Romani uero more suo fidem apostolicis non seruantes, Alexandro papa dissuadente pariter et uetante, congregata militum et peditum multitudine Biteruum perrexerunt, ut eiusdem ciuitatis nobiles uiriliter adiuuaret, Maguntinum archiepiscopum et Biteruensium pro uiribus impugnarent.

[Garufi 295,6 - 295,19 missing]

[Garufi 295,20 - 295,26] Alexander autem papa, hoc cognito, sicut uir religiosus et sanctus, metuens ne si Romani cum cancellario et Biteruensibus confligerent, multa inde omicidia prouenirent, missis cardinalibus suis, mandauit cancellario et Biteruensibus, ut intra Biterui menia se continerent et nullam Romanis pugnandi copiam preberent.
Romani autem uenientes, nemine resistente, Biteruen[Charta 292]sium segetes uastauerunt, oliuas et uineas inciderunt, et sic infectis negotiis Romam reuersi sunt.
prefectus uero ad pedes Alexandri pape accedens, confirmata sibi prefectura, eius homo deuenit.

[Garufi 295,20 - 295,26 missing]

[Garufi 295,27 - 295,34] cum autem papa Alexander Rome pene usque ad medietatem augusti demoratus fuisset, calorem aeris et distemperantiam metuens, Urbem cum suis cardinalibus egressus, Tusculanum uenit.
considerans uero quod occasione scismatis, quod, peccatis exigentibus, decem et nouem annis perdurauerat, multa mala in Dei ecclesia prouenissent, que correctione canonica indigerent, habito fratrum suorum consilio, Orientis et Occidentis [Charta 281r]et totius Italie episcopos conuocauit, mandans eis per nuntios et litteras et apostolica auctoritate precipiens, ut in prima dominica quadragesime, in qua cantatur ecce nunc tempus acceptabile omnes ad eum pro celebrando uniuersali concilio conuenirent.

[Garufi 295,27 - 295,34 missing]

[Garufi 295,35 - 296,26] imperator uero Fredericus, sicut cum Romoaldo Salernitano archiepiscopo et Roggerio comite Andrie apud Uenecias condixerat, nuntios suos, Hugolinum scilicet Boni comitis et Rodegarium magistrum camerarium suum pro recipiendis iuramentis de confirmanda pace ad regem Willelmum in Siciliam misit.
quos rex, sicut decuit, honorifice et honeste suscepit, et eis presentibus, comitem Roggerium de Auellino in anima sua iurare fecit, quod ipse et totum regnum eius imperatori Frederico et uniuerso eius imperio ueram et firmam pacem usque ad annos quindecim obseruaret, et undecim de principibus suis id ipsum iurare fecit, et priuilegium de confirmatione pacis iussit conscribi et bulla aurea insignitum eisdem fecit nuntiis assignari.
qui, accepta a rege licentia, reuersi sunt, quodam regis armigero eos, ut moris est, usque ad fines regni deducente.
cumque ad castrum quoddam, quod Lacusniger dicitur, peruenissent, inter rusticos eiusdem castri et regis armigerum rixa exhorta est.
cumque regis armiger rusticos metuens, ad nuntiorum hospicium se contulisset, rustici, utpote [Charta 281v]superbi et temerarii, domum in qua erant nuntii, cum lapidibus sunt aggressi, et eos male et inhoneste tractantes, scrinium Hugolini Boni comitis fregerunt, et ex eo coppam unam argenteam et priuilegium, quod rex imperatori fecerat, asportarunt.
nuntii uero, recepta [Charta 294] hac iniuria, indignati Salernum uenerunt, et Gualterio ammirato et archiepiscopo totius geste rei seriem exposuerunt.
quod cum ad regis Willelmi notitiam peruenisset, indignatus plurimum et turbatus, Dauid hostiarium suum cum litteris suis ad iustitiarios regionis illius transmisit, precipiens eis, ut huius mali factores et complices diligenter inquirerent, et inuentos cruce suspenderent.
cuius preceptum statim est executioni mandatum; nam uenientes iustitiarii cum hostiario regis, quoscunque potuerunt de malefactoribus inuenire ceperunt, et iuxta mandatum regium quosdam ex eis apud Barolum, quosdam apud Troiam, unum Salerni, alium Capue, et duos apud Sanctum germanum suspendi fecerunt, ut uniuersus mundus euidenter agnosceret, quod rex Willelmus iustitie et equitatis amator, si qua maleficia in regno suo fiunt, non uult silentio et impunita transire.
precepit etiam rex aliud priuilegium de confirmanda pace scribi, et bulla sua aurea insignitum per Tancredum notarium ad imperatorem usque transmisit.

[Garufi 295,35 - 296,26 missing]

[Garufi 296,27 - 297,2] [Charta 282r] eodem tempore mense madii, undecimathe initial 'u' is written with the 'v' allograph, probably because it is somehow part of a numeral.
indictione, rustici de Faiano, sicut proditores et periuri, consentientibus, ut dicitur, quibusdam monachis, qui ibidem erant, Matheum abbatem Sancti Benedicti de Salerno cum gladiis et fustibus et lanceis inuaserunt, et eum percussum in uentre et gutture crudeliter occiderunt.
quo cognito, rex Willelmus Luce Guarne et Florio de Cammarota iustitiariis precipiendo mandauit, ut huius sceleris auctores cum summo studio et cautela inquirerent et inuentos carceri manciparent.
qui adhibita diligentia competenti, quosdam de rusticis, qui neci abbatis interfuerunt, et Petrum priorem Sancti benedicti et Amatum priorem Faiani et quosdam alios de monachis comprehenderunt; asserebant enim rustici qui capti fuerant, consilio et machinatione predictorum monachorum, abbatem fuisse occisum.

[Garufi 296,27 - 297,2 missing]

[Garufi 297,3 - 297,18] anno dominice incarnationis mclxxuiii mense augusti, undecima indictione, quarto die stante eiusdem mensis, uidelicet in festo decollationis beati Iohannis Baptiste; Iohannes de Struma, qui et a suis Calixtus appellatus est, reatum suum agnoscens, Montem albanum deseruit et apud Tusculanum ad pedes pape Alexandri cum quibusdam de suis clericis humilis et deuotus accessit.
in conspectu cardinalium et multorum se peccasse [Charta 296] pu[Charta 282v]blice confessus est dicens: domine uenerande pater, peccatum meum manifeste confiteor, et me auctoritate imperiali contra Deum et sanctam ecclesiam et uos egisse cognosco.
sed nunc reuersus ad cor, delictum meum recolo et ueniam a uestra pietate deposco, omnem heresim et scisma abiuro, et uos in dominum et uniuersalem patrem totius ecclesie deuote recipio
.
quem Alexander papa, ut erat pius et humilis, non obiurgauit et reprehendit, sed secundum sibi innatam mansuetudinem benigne recepit, dicens: frater, gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
quod suggestione diabolica unitatem ecclesie scindere uoluisti, multum doluimus, et quod inspirante Domino ad eius unitatem redire uoluisti, plurimum congaudemus.
Romana ecclesia, que iuxta Iesu Christi magisterium inimicos diligere consueuit, te hodie penitentem in filium recipit et pro malis bona tibi retribuere procurabit
.
de cetero Alexander papa eum et in curia et in mensa sua honorifice habuit.

[Garufi 297,3 - 297,18 missing]

[Garufi 297,19 - 297,21] secundo autem die stante eiusdem mensis, luna in signo uirginis post mediam noctem passa est eclypsin, et pene in tertia parte sui obscurata est.
tertio decimo uero die intrantis mensis septembris, indictione xii, sol in signo uirginis circa horam…

[Garufi 297,19 - 297,21 missing]

[Garufi - b298a missing]

[Garufi - b298a missing]

[Garufi - b298b missing]

[Garufi - b298b missing]

[Garufi - b298c missing]

[Garufi - b298c missing]

[Garufi - b298d missing]

[Garufi - b298d missing]

[Garufi - b300a missing]

[Garufi - b300a missing]

[Garufi - b300b missing]

[Garufi - b300b missing]

[Garufi - b300c missing]

[Garufi - b300c missing]

[Garufi - b302a missing]

[Garufi - b302a missing]

[Garufi - b302b missing]

[Garufi - b302b missing]

[Garufi - b302c missing]

[Garufi - b302c missing]

[Garufi - b302d missing]

[Garufi - b302d missing]

[Garufi - b304a missing]

[Garufi - b304a missing]

[Garufi - b304b missing]

[Garufi - b304b missing]

[Garufi - b304c missing]

[Garufi - b304c missing]

[Garufi - b304d missing]

[Garufi - b304d missing]

[Garufi - b306a missing]

[Garufi - b306a missing]

[Garufi - b306b missing]

[Garufi - b306b missing]